Commodianus instructiones 1, 3

Other sections


Cum Deus omnipotens exornasset mundi naturam

Visitari uoluit terram ab angelis istam;

Legitima cuius spreuerunt illi dimissi;

Tanta fuit forma feminarum, quae flecteret illos.

5

Vt quoinquinati non possunt caelo redire,

Rebelles ex illo contra Deum uerba misere.

Altissimus inde sententiam misit in illis;

De semine quorum Gigantes nati feruntur.

Ab ipsis in terra artis probata fuere,

10

Et tingere lanas docuerunt et quaecumque geruntur,

Mortales et illi mortuos simulacro ponebant.

Omnipotens autem, quod essent de semine prauo

Non censuit illos recipi defunctos e morte.

Vnde modo uagi subuertunt corpora multa;

15

Maxime quos hodie colitis et deos oratis.