Terentianus Maurus de litteris, de syllabis, de metris de syllabis

Reference basis text: H. Keil, 1874

Editing of the digital edition: M. Elice, 2009

Other sections


279

Syllabas, quae rite metro congruunt heroico,

280

Captus ut meus ferebat disputatas, attuli

Versibus, sane modorum quo sonora leuitas

Addita stili leuaret siccioris taedium.

Haec prius, Bassine fili et tu gener Nouate mi,

Perpolite quam potestis crebriore limula,

285

Non pater tamquam socerque, sed uelut sim extrarius.

Intueri uos oportet an satis sit litteris

Singulis discreta recte quae cui est natiuitas;

Syllabarum, quas duabus iungimus uocalibus,

Num minus sit scrupulose uis reperta et prodita;

290

Consonans si praelocatur una quantum differat,

Vna uocalis duabus praedita est si consonis;

Ne parum uel diligenter lucideue expresserim,

Quanta sit quae comparatur pedibus hinc diuersitas.

Sermo si planus pedestri se tenet modestia,

295

Disputandi quem tenorem doctiores imperant;

Verba si non appetita nec remota plurimis,

Sed fere communis usus et tamen non obuia,

Carminis seruant honorem, non iacentis cantici

Quo supersidens trapeto signa gyris temperat.

300

Sufficit uitare labes et carere sordibus,

Pro statu rerum domare lineam fandi parem,

Liberam scholae nitore, uatis exutam stola,

Quae tropos omnes relinquat et superba schemata,

Neglegens ut semet ipsa laudem ab incultu ferat,

305

Dum tamen rebus minutis, quas pedum liber quoque

Vix queat proferre sermo noster offensa sine,

Labili uersu ministret inretusos exitus,

Regulam seruans ubique finis ut quarti pedis

Nominis uerbiue fine comma primum terminet;

310

Hac enim tome probatur metron hoc trochaicum.

Hunc modum si competenti pertulit ductu stilus,

Siue prouiso tenore cessit effectus labor,

Acrius uos pendite ista, quam malignis moris est.

Hoc domi clausum manebit, nec sinam nosci prius,

315

Scrupulum quam uestra demat hunc mihi sententia,

Opera nobis haec inanis anne in usum impensa sit.

Sed labor uobis ferendus in legendo est maximus:

Non enim cursim aut remisse tam minuta acumina

Adsequi quicumque poterit, sed morosa intentio

320

Tam legenti debet esse, quam fuit nobis quoque,

Qui laborem prouocando, perdomando taedium,

Forsitan neglecta multis e latebris scalpsimus,

Ardui laudem expetentes, non fauorem ex obuiis.

Corrigenda siqua sane uisa uobis hinc erunt,

325

Non ero stulte repugnans aut amans praue mea,

Quin statim culpanda delens praebeam rectis locum.

Litteris autem latinis, graeca quibus est formula,

Quo statim discriminentur, ne sit haesitatio,

Indices supra locaui nominum primas notas.

330

Quando graece, γάμμα supra; sua latinis littera est.

Ε uel ο graecum putetur ne Latinorum E uel O,

Neu uicissim, quae latina, proferas graeco sono.

Haec erunt utrimque bina quae parent caliginem,

Quia pari forma notantur et soni sunt simplices:

335

Ceterum υ et ω latinis a figuris discrepant.

A latine saepe ut ἄλφα, saepe λάβδα scribitur:

I similiter ἰῶτα credi et C potest quod σίγμα sit:

Versibus sed cum loquamur, quando graeca ponimus,

Ἄλφα, ἰῶτα, λάβδα, σίγμα lege metri cogimur

340

Syllabis perscriptitare, non figuris singulis:

Nequis hoc culpet, latina si notata non erunt.

Artium parens et altrix graeca diligentia est:

Litterarum porro curam nulla gens attentius

Repperit, petiuit usque finem ad unguis extimum.

345

Quod Latinus aemulando nec satis fidens sui

(Exitus nam nostra lingua non capit tam plurimos),

Attamen fandi parauit non secundam copiam.

Congruens idcirco duxi in hoc opus, de syllabis

Quod recepi nunc loquendum, litterarum origines

350

Inde deductas locare, quo probarem planius

Et simul quam multa graecis nostra respondeant,

Quaeque respondent, ab ipsis esse nobis tradita.

Artis inde origo manat, lingua non tantum patet.

Ergo graecis esse septem scimus e uocalibus

355

Η et ω quae bina pedibus subministrant tempora,

Ε et ο breues uocari singularis temporis.

Ceteras tres, quae supersunt, διχρόνους cognominant,

Corripi quod saepe eaedem, saepe produci ualent:

Ἄλφα primum est, inde ἰῶτα, tertium quod υ uocant.

360

Porro cunctas nostra lingua quinque uocales suas

Corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit,

Vtitur longis et isdem breuibus aeque fungitur,

Nec breuem semper requirit, semper aut quae longa sit,

Omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis.

365

Inde multa syllabarum nascitur diuersitas,

Quia nec illae δίχρονοι tres, graeca quas uox nuncupat,

Litteris nostris eosdem semper exhibent sonos.

Ἄλφα nos A nominamus, ἰῶτα sic I dicimus:

Tertiam Romana lingua, quam uocant υ, non habet.

370

Huius in locum uidetur V latina subdita,

Quae uicem nobis rependit interim uacantis υ,

Quando communem Latino reddit et Graeco sonum.

Interim uocale et ipsum, sumpta propter quod fuit,

Non tuendo, syllabarum saepe mutat regulam.

375

Scilicet non consonantem quando uocalis ligat,

Syllabam sed cum duabus edimus uocalibus,

Si prior locetur ipsa, consonans tunc redditur;

Porro uocalem secuta uim tenet uocalium

Et sonos utrosque iungit, unde diphthongos eas

380

Graeciae dicunt magistri, quod duae iunctae simul

Syllabam sonant in unam uique gemina praeditae

Semper effectum duorum temporum custodiunt,

Siue producto efferantur siue correpto sono.

Fronte quod prima uideri forsitan mirum potest,

385

Esse correptam duorum temporum quod dixerim:

Sed pedum exequendo formam res erit probabilis.

Non minus namque et latinas saepe correpto sono

Promimus, quamquam duabus editas uocalibus,

Quae pedibus aeque ministrant bina et ipsae tempora.

390

Planius quo fiat istud, ante diphthongos loquar,

Graeca lingua quas frequenter quasque raro interserat:

Ita patebit nostra graecis cum sonis diuersitas.

Ἄλφα et ε et ο priores ἰῶτα diphthongos creat,

Αι et ει et οι parentur ut duabus litteris:

395

Sic et υ sequens easdem reddit αυ et ευ et ου.

Ἰῶτα tantum et υ uidemus subditas uocalibus,

His enim solis duabus quinque praeponi solent,

Quando et ἄλφα, quod uidetur dichronon, praeponitur.

Neutra porro de duabus ante tres istas data,

400

Ἄλφα et ε et ο, ualebit esse diphthongi soni,

Syllabam nec edet unam, sed duae uoces erunt.

Esse diphthongos et alias rariores diximus,

Υ sibi tantum iugantes, ἰῶτα quis non subditur,

Ωὑτός ut tradunt magistri, sic et ηὔδα copulant.

405

Esse sed longas utrasque litteras primas palam est,

Nec fuit longis iuganda uel breuis uocalium,

Syllaba ut diphthongos ulla temporum fieret trium.

Non ita est, nec prima longis υ dedit natiuitas,

Vtriusque uerum origo iure diphtongos fuit;

410

Tempore instanti quod αὐδᾲ, ηὔδα infecto facit:

Sic ὁ αὑτός separatim, ωὑτός immixtum sonat.

Ergo diphtongo creata, u sibi adnexam tenent,

Det licet longam priorem flexa declinatio,

Vel duas partes in unam contrahat confusio.

415

Quin et υ loco priore ἰῶτα si subiunxeris,

Effici diphthongon unam posse nec plures reor;

Υἷες ut dicunt Achaei, γυῖα, μυῖα et talia.

Porro diphthongos Latini quattuor fixas habent:

Quattuor eo separaui, quinta quod sit rarior,

420

Ex quibus statim uidebis non, ut in graecis sonis

Ἰῶτα subiungi necesse est alteram uel υ dari,

Semper I uel V latinas posse subdi ceteris.

Ἄλφα semper atque ἰῶτα quem parant Graecis sonum,

A et E nobis ministrant, sic enim nos scribimus.

425

Οι similiter oe, et E fit ἰῶτα quod graecum fuit.

Au et eu cum copulamus, V secundam iungimus,

In uicem graecae quod u haec subdita est uocalis V.

Graeca diphthongos sed ου in litteris nostris uacat,

Sola uocalis quod V iam complet hunc satis sonum.

430

Ε, deinde ἰῶτα, graeca quod diphthongos ει sonat,

Non erit semper necesse copulatas scribere,

Seu latina seu iugetur graeca longa syllaba,

Ἰῶτα solum quod uidemus saepe produci uel I.

Ἴλιον nam sic iubemur scribere et producere;

435

'Dico' siue 'fido', longae sunt priores syllabae,

Nec tamen nos E necesse est posta et I subnectere.

Nec potest diphthongus aliter e duabus litteris

Ista componi, nisi ante principali in corpore

E subesse ratio monstret atque origo nominis.

440

Δεῖμος inde sic notamus, quia δέος deprenditur,

Inde Μήδειαν que oportet scribere isdem litteris,

Quia δέος non minus et istic, ut uidere propalam est,

Ipsa demonstrat subesse compositio nominis.

Scribimus si quando νῖκος, ἰῶτα solum sufficit,

445

Nulla praecedens origo quia subesse monstrat ε.

Porro diphthongon notamus, quando νεικεῖν scribimus,

Ἦτα quod compago ficti comprehendit nominis:

Νή et εἴκειν namque iunctis conditum est uocabulum;

Quippe non cedendo semper quaeritur uictoria.

450

Litteram namque ε uidemus esse ad ἦτα proximam,

Sicut ο et ω uidentur esse uicinae sibi:

Temporum momenta distant, non soni natiuitas.

Inde uertunt hanc in ἦτα saepe diphthongon Grai,

Quando quos ἱππεῖς solebant aut Ἀχαρνεῖς dicere,

455

Leuigant 'ἱππῆς'que potius aut Ἀχαρνῆς nominant.

Nosque 'Medeam' latine sic in usum uertimus,

Nomen et regina gessit quod furens Amazonum:

Sic et Αἰνείαν Achaeus, noster 'Aenean' uocat.

Sic erit nobis et ista rarior diphthongos 'ei',

460

E uidemus quando fixam principali in nomine:

'Eitur in siluam' necesse est E et I conectere:

Principali namque uerbo nascitur, quod est 'eo'.

Sic 'oueis' plures et 'omneis' scribimus pluraliter:

Non enim nunc addis E, sed permanet sicut fuit;

465

Lector et non singularem nominatiuum sciet

Vel sequentem, qui prioris saepe similis editur.

Au et eu, quas sic habemus cum Grais communiter,

Corripi plerumque possunt temporum saluo modo,

Siue graecis seu latinis inserantur uersibus.

470

'Aut age' inquit ille uates, saepe dixit 'aut ubi',

Dixit 'Aurunci', quod aeque barbarum est producere:

Pes ubique lege constat, prima cum correpta sit,

Consonans et una plenum non queat tempus dare.

Et 'lupi ceu' dixit idem: finis est uersus quidem,

475

Pes tamen non est trochaeus, quia diphthongos extima est:

Dactylus nam pes et ille est, 'nube nati ceu duo'.

Αὐέρυσαν inquit poeta, sic et αὐτάρ corripit:

Εὔπολιν, πεύκην et εὔνουν aut poetam Εὐριπίδην:

Syllabas primas necesse est ore raptim promere,

480

Tempus at duplum manebit, nihil obest correptio.

'Au' tamen capere uidetur saepe productum sonum,

'Auspices' cum dico et 'aurum', siue Graecus αὔριον,

Mira nec putanda nobis talis alternatio est,

Dichronon quod ἄλφα notum est, sicut A nostratibus;

485

Inde communem ministrat sola diphthongus sonum.

Eu manet correpta, semper est quod ε graecum breue:

Litteris et E latinis saepe cum sit dichronos,

Facta diphthongos nequibit esse producti soni,

Nec pedes idcirco fraudat temporum iusto modo.

490

Hanc enim si protrahamus, A sonabit, E et V,

Syllabam nec inuenimus ex tribus uocalibus.

Sic 'Aristaeum' notamus quattuor per syllabas,

Quod sibi diphthongos 'ae' iam tertiam non iungit V.

His ita exceptis duabus, 'au' et 'eu', quas rettuli,

495

I et O duae supersunt quinque de uocalibus.

Ante uocales locari littera O tres non potest,

A uel I uel V cohaerens duplicem ut reddat sonum.

Ceterum quod E, secundo copulata cum loco est,

Reddat 'oe' diphthongon, esse traditum supra tenes.

500

Diximus rarum esse Graecis ἰῶτα post υ subdere:

Verum enim nec praelocari sic apud Graios potest,

Edat ut diphthongon unam de duabus uoculis.

Litterae nam nomen ipsum, ἰῶτα quod Graius uocat,

Siquis in metro locabit, syllabae ut fiant duae,

505

Non potest diphthongos esse ιω duabus litteris,

Consonans prior locata quia fit et Graios apud.

Quod tibi exemplo probare uersus herous potest:

'Οὗτος ἰῶτα γράφει' uersus si principium sit,

Pes erit primus trochaeus: sed facit spondion hunc

510

Prima uocalis, notari ἰῶτα qua Graium incipit;

Syllabas licet uideri potius has Graeci uelint

Esse communes, easque dictitent κοινάς magis,

Quaeque uocalis sequetur quando supremam breuem.

I magis Romana lingua non potest praemittere,

515

Edat ut diphthongon ulli nexilis uocalium,

Consonans quod semper haec fit ante uocales data.

Quippe 'iacula' quando dico uel 'iecur', 'Iouem' aut 'Iubam',

Consonans effecta ubique est, quae fuit uocalis I:

Quae sequuntur, uim tenebunt, quam prius, uocalium.

520

Quin et ipsae cum iugantur I et V, quo differant,

Vt prior quaeque est locata, proderit distinguere.

I prior si collocetur, V sequens correpta sit

An soni prolixioris, nulla differentia est,

Consonans quia semper ista iuncta fit uocalibus.

525

'Iuno' cum dico aut 'iuuencus', nulla differentia est:

Quippe 'iu' diphthongos esse graeca nequaquam potest,

Quod soni tres implicentur e tribus uocalibus,

Quando sic graece notatur, ut sit ο et υ simul;

Ἰῶτα quis si praelocetur, tres uidemus uoculas,

530

E quibus constare supra syllabam negauimus.

Sic 'ἰοὺ ἰοὺ' tragoedus Graius et ceryx sonat,

Sic 'io matres Latinae', sic 'Iulum' dicimus,

Quia duas edat necesse est syllabas, cum praedita est.

Quas uidemus separatas esse uocales duas,

535

Vim uel amittat priorem cum fit una syllaba:

Consonans namque inuenitur quando dico Iulius

Siue 'Iuno' siue 'iustus'. porro cum praecedet V,

Consonantis uim ministrat omnibus uocalibus.

Nexa semper haec necesse est syllabam nec diuidat

540

Et sonum mutet priorem, 'uade' quando dicimus

Vel 'uenito' uel 'uideto tot uolatus uulturum'.

Ante consonam V reperta, sola siue in syllaba,

'Vnus' aut 'ubi' uel 'unde' et 'umbo' quando dicimus,

Obtinet uocalis usum, sicut I cum praedita est.

545

Quanta uero sit potestas singulis iunctis sibi,

Vt prior quaecumque curret, hoc pedes discriminant,

Scandimus si quando uersum quolibet metro datum.

Namque si momenta quae sint litterarum examines

Consonantem aut quas necesse est consonantes effici,

550

Tempus unum iam tenemus esse correptis datum,

Bina productas habere nec minus compertum erit.

Tempus autem consonantes diuidunt unum duae:

Inde quae duplex habetur, tempus integrum dabit,

Ergo correptae iugatur una quando consonans

555

Siue uocalis, referri quae potest in consonam,

Sescuplum tempus necesse est edere istam syllabam,

Quae duplex habere posset ab duabus consonis.

Ac per hoc producta per se, quae duorum temporum est,

Consonae cum subiugatur uel relatae in consonam,

560

Temporis parte atque duplo sit necesse est praedita.

Hoc sub exemplis uidebis esse planum nominum,

Syllabas ex his duabus quae parant uocalibus,

'Iuno', 'uita' quando longas, uel 'Iuba' aut 'uigor' breues.

Consonas fieri necesse est hic priores litteras;

565

Quae sequuntur, ut fuerunt, esse uocalis soni.

Temporis momenta longae possident partem et duo:

Sescuplum breues habere parte et uno conuenit.

Pars enim ista non sequenti prorogat tempus suum,

Sed priori, pleniore si indigebit tempore.

570

Syllabam nam iam peractam cum sequetur I uel V,

Illa porro breuis in unam consonantem desinet,

I sequens partem rependet, quam ministrant consonae.

Hoc et V praestare poterit, cum tenebit hunc locum.

Rursus exemplis agendum est. ergo quo sit planius,

575

Syllabam breuem ante ponam desinentem in consonam,

'At Iubam' pes ut paretur, sit uel alter 'at uigor',

Sic enim partem uidebis huc redire temporis.

'A' breuis dum consonanti T propinquae iungitur,

Tempori suo ex cadem consonae partem trahet.

580

Sescuplum quod dico sic fit. plena quo sint tempora,

I dabit partem residuam, quam ministrant consonae:

Hoc et V, pedem locare si uelimus 'at uigor'.

Longa fit si prima positu, tunc duorum temporum,

Et breues ambae manebunt insequentes syllabae,

585

Quattuor pedem peractum cernis esse temporum.

'Iuno' porro siue 'uita' cum pedem primum occupat,

Consonans effecta cum sit quae prior locatur I,

Et sequens, producta quippe, bina praestet tempora,

Parte censeri uidemus atque duplo syllabam.

590

Hinc pedem si coeperimus edere iterum dactylum,

Quia breuis uocalis extat in sequenti syllaba,

Tertiam addamus necesse est utique correpti soni.

Pes quidem reddetur ipse; non tamen pars temporis

Consonae factae prioris cernimus quo cesserit.

595

Ergo ut effectus probetur, consonans cum fiet I,

Non erit locanda prima, quando uersus nascitur,

Syllaba sed in secunda: ***

597b

Quae breuis cum consona

Esse poterit T, priores qua pedes adiuuimus,

Sescuplum quae sola praestat, temporis parte indiget

600

Vt sit 'at iu' pes, et inde uersus ortum sumpserit.

Ergo 'iu' quia nunc secundo conlocatur in loco,

I sua, quam consonantem non negamus redditam,

'At' facit longam, tenebat sescuplum quae temporis.

Nec secus partem retrorsus V dabit, cum consona est.

605

Fiet 'at iu' pes solutus, fiet 'at ui' par ei:

Syllabas longas habebunt bi pedes binas ita,

Dum situ prior iuuatur et sequens producitur.

Porro cum producta prima est, si sequatur consonans,

Efficit duplum atque partem; non, ut illic diximus,

610

Ante partem et inde duplum, prima quod non sit breuis.

'Sol tibi' uelut poeta 'signa' eum dicit 'dabit',

Sufficit producta prima temporis duplum dare:

Pars residua consonantis unius uel proximae

Ita uacabit, ut uacabunt, quando plures consonae

615

Sponte productam sequentur, non egentem subsidi;

Trans mare atque insignis auster si in pedem conuenerint.

Est adhuc quo separatae I et V dissentiant.

I media cum conlocatur hinc et hinc uocalium,

'Troia' siue 'Maia' dicas, 'peior' aut 'ieiunium',

620

Nominum primas uidemus esse uocales breues,

I tamen sola sequente duplum habere temporis.

Ergo uel loco duarum consonantum fungitur,

Vel gemella si locanda est, ut uidetur pluribus,

Bis tibi uocalis eadem praebet usum consonae,

625

Ante, uocalem sequendo, cum priore syllaba,

Praedita et mox insequenti, iure quo fit consonans.

Hoc in his tantum inuenimus nominum uocalibus,

I secundo conlocata consonae ut ualeat loco;

Ante uocales quod alias cum locatur exhibet.

630

V similiter si locetur, ut 'fauor' cum scribimus,

Nil iuuabit A priorem media facta consonans,

Temporis quia parte tantum fungitur, cum praedita est.

Vel licet ponas gemellas, sicut est uerbum 'iuuo':

Ante quae locatur I fit ab sequenti consonans,

635

Ipsa uocalis manebit V breuis, sicut fuit,

V secundam in consonantem transferet uocalis O.

Sic prior uocalis V, quae tempore uno praedita est,

Temporis parte adiuuatur ab sequenti consona:

Sescuplum tempus uidemus, longa cum poscat duo:

640

Proderit nil ergo gemina, sicut I bis profuit,

Cum facit longam priorem: 'Troia', 'Maia' et talia.

Perdere V quia sic uidetur usque uocalem sonum,

Alteri cum praelocatur (nam facit 'uita' et 'ualens'),

Sordidum quiddam uidemur absonumque excludere.

645

Aeolica gens tunc digammon denique illam scriptitat,

Mutet ut situm figurae, quando mutabit sonum.

Nominum multa incohata litteris uocalibus

Aeolicus usus ita uertit, et digammon praeficit:

Aeolica dialectos autem mixta ferme est Italae.

650

'Hesperum' quem dico graece, 'uesperum' cognominat:

Ἑστία sic 'Vesta' facta: 'uestis' ἐσθής dicitur:

Ἶνα quam graece uocamus, 'uim' iubet me dicere.

Εἶαρ est multis in usu, sed magis poeticum est:

Ἦρ enim natiua uox est; ille 'uer' hoc dictitat.

655

Quos Homerus dixit Ἐνετούς, ille 'Venetos' autumat:

Et 'uiola' flos nuncupatur, quem Grai uocanti ἴον:

Et 'Iolaus' ille 'Violens': crede Marco Tullio.

Quamque ἴτυν dicunt Achaei, hanc 'uitym' gens Aeoli.

Plura Sappho comprobauit, Aeolis et ceteri.

660

V latina sic obesa sordet, A uocalibus

Prorsus ut * segregandas sic utrasque existimem,

Nomen I quod consonantis, V uicem solam gerat.

Hanc enim sensu per artem tradito dinoscimus:

Illius conuersionem et uox et aures arguunt.

665

Haec erit lex his duabus, I et V, quas rettuli,

Syllabam per semet ipsae quando nudam copulant,

Consonans nec ulla iunctis quaelibet praeponitur.

Nam media post consonantem cum datur uocalis I,

V dein si consequatur, syllaba una non erit,

670

Vt 'pius' cum dico, 'dius', 'ocius' uel 'Caelius'.

Nulla diphthongos quod ante ἰῶτα praemitti sinit,

Media porro si locetur V, fit una syllaba,

Ecce rursum discrepare litteras istas uides.

Namque 'cui' si quando dico, non erit disyllabon:

675

Nec tamen diphthongos ista, consonante praedita,

Poterit esse, quae uideri non potest cum libera est.

Hoc enim solum adsequetur, quod digammos non erit,

Ante posta cum sit ipsa. tum sequens uocalis I:

Nam nisi insequatur aliqua consonantum littera,

680

'Cui' breuis manebit, atque longa fiet addita.

'Cui super non digna' dixit 'hiemis et solis mala',

Dixit et 'cui tu fauos'. pes hinc mihi primus sat est.

Sic enim uel prima longa uel prior fit syllaba:

Dactylus nam 'cui super', 'cui tu' sequens spondeus est,

685

Consonans quia post secuta tempus adiuuit breue.

Hanc breuem sed ante nobis peruidendum est syllabam

Vna consonans secuta quatenus longam creet:

Ipsa nam uel secum habere consonantem debuit,

Vel duarum post sequentum subleuari tempore.

690

Ante quod nobis liquere non potest, si non prius,

Consonans quae prima in ista syllaba 'cui' scribitur

C magis uel Q notari debeat, dispexeris;

Saepius quia C locare plurimis iam moris est:

Sic enim constare poterit e duabus quae magis

695

Nunc locum uocalis habeat, V prior uel I sequens.

Namque si C praeferatur, syllabae fient duae,

Tertia his quod implicari nulla uocalis potest,

Sed duae fient seorsae syllabae per se breues.

'Cui super' sic inueniri dactylus iam non potest,

700

Syllabas sed pes habebit quattuor totas breues.

Principale sed uidemus esse 'quis', quo nascitur

'Cui', datiuum quando casum ratio sermonis petet.

Casus et secundus ante, qui facit 'quius', probat

Q duarum praeditam esse syllabae uocalium,

705

Quartus et casus priori non repugnat regulae.

Nec minus Q perseuerat, cum loquor pluraliter,

Casibus cunctis iugamus quando uocales duas:

'Qui' facit, 'quorum' deinde, mox 'quibus', 'quos', 'a quibus'.

Vsque Q numquam reuelli propalam est pronomini.

710

Dubius autem quia uideri numerus et casus potest,

Cum datiuo singulari prima Q praescribitur,

Et potest pluraliter 'qui' lector aliquis credere

Ac simul nutante casu tardius sensum sequi,

Vsus, ut solet, reliquit ueritatis regulam,

715

Litteram et dedit propinquam, dum studet compendio.

Ergo per Q iam uidemus 'cui' notandum litteram:

Hanc enim V post insecuta praeditam docet sibi

Et cohaerens I, secundo quando conexa est loco.

Quippe Q non constat aliter quam duabus C et V,

720

C uelut uel K quod esse Q uides muti soni;

Q uelut et V, C quoque et VV plenius quod postmodum

Sic in unam Q redactae congruerunt litteram,

Portio ut nunc consonantis V uideri rectius,

Litterae uocalis habitum quam tenere debeat.

725

Namque Q praemissa semper V simul iungit sibi,

Syllabam non editura, ni comes sit tertia

Quaelibet uocalis illis. hoc et exemplis proba:

Namque 'equos' uel 'aequos', ' aequor' aut 'aquam' cum scribimus,

Et 'queo' et 'querela', 'quercus' et 'quater', Q praedita est.

730

Et uides 'qui' quoque similiter esse uocales duas:

Vnde, si dematur I et sola sit uocalis V,

Non erit iam Q necesse syllabae praeponere,

Sicut illic, cum 'querela' et 'aequor' aut 'aquam' notas,

Sed magis C: sola namque subditur uocalis V,

735

'Curo' cum uel 'cupio' dicis 'curro' uel 'custodio'.

Vnde nomen qui sequondi rectius scribi putant,

Si prius Q collocarint, V et O subiunxerint,

Quia 'sequor' et easdem habebat, unde nomen nascitur,

Non uidentur obtinere ueritatis regulam;

740

Quia 'sequor' duas uidemus esse uocales simul,

Et merito tunc Q locamus exigente syllaba:

At 'secundus' ut sit una ponitur uocalis V,

C locari debet ergo, quando solam copulat,

Quippe origo prima uerbi non manet iam nomini.

745

Ceterum uocalis illis si iugetur tertia,

Q necesse est prima detur et sit una syllaba,

Nomina ut supra relata iam satis nobis probant.

Non tamen prior V uideri facta consonans potest,

Consonans quia de duabus effici prior solet,

750

Nuda sed priorque quando nec subacta est consonae,

Quando et hispidam digammus sumit et formam et sonum.

Nunc sonus uocalis illi, qui solet, cum libera est,

Praedita est uel consonanti: nunc enim est uocalis V.

Et tamen uidemus illam consonae uim sumere,

755

'Tenuia' ut dixit poeta 'nubis ire uellera':

Longa fit nam prima TEN nunc, cum sequatur V et I.

Nec minus, uocalis una si sequatur hanc, potest

Consonae praebere uires et digammos effici,

'Genua' cum 'labant Daretis, aeger est anhelitus'.

760

Nec potest et hoc liquere, an I putemus consonam,

Longa 'cui super' paretur ceu duabus consonis;

Alteram quia consequendo semper I uocalis est,

Tertiam et casus sequentes esse uocalem docent:

Immo si nunc V putamus esse uocalis soni,

765

I magis uocalis esse iudicanda est subsequens.

Numquid hanc diphthongon ergo ex V et I sic dicimus,

Non ut V nunc sit latina, sed magis graecum sit υι,

Γυῖα cum dicunt et υἶας, tale quid 'cui' ut sonet,

Temporum et per se duorum non requirat consonam,

770

'Cui super' sed tale fiat, quale dudum 'trans mare',

Longa cum reddit uacantes quae simul sunt consonae?

An magis 'cuii' nos oportet per duas I scribere,

Quia sequens casus uidetur hoc sonare, qui facit

'Quius', ut 'Troia' atque 'Maia', de tribus uocalibus;

775

'Cui super' nil ut iuuetur a propinqua consona,

Quando 'quius' longa prior est, facta cum sit consonans?

Haec putaui colligenda: tu sequere, quod uoles.

Nec minus natura uaria est consonis in litteris.

Digerunt quidem magistri, quando pueros imbuunt,

780

Sed rudes ne praegrauentur, parcius discriminant.

Nam nouem mutas uocarunt, semiuocales item

Esse septem tradiderunt: ordo uterque notus est.

De nouem tres, ut uacantes, separandas conuenit:

Vna nam spiramen addit omnibus uocalibus,

785

'Hasta' quando et 'hedera' dicis, 'Hister', 'hospes' atque 'humus'.

Quattuor solis adhaeret consonantum litteris,

Inserit si quando graeca sermo noster nomina,

Cum 'choros', 'rhamnum' necesse est, 'Phyllida' aut 'thymum' loqui.

Sola nec uocalis usum nec tuetur consonae,

790

Tempus aut ministrat ullum breuibus usquam syllabis;

Et tamen uim consonantis adimit una in syllaba

Praedita est quotiens duabus V et I uocalibus.

'Huius' aut 'huic' sic solemus nam frequenter dicere:

V digammon esse nunc iam non sinit nec consonam,

795

Esse quam semper necesse est, cum carens spiramine

Ante uocalem locatur, ut 'uigor', 'ualens', 'uetus'.

K, similiter otiosa ceteris sermonibus,

Tunc in usu est, cum 'kalendas' adnotamus aut 'kaput':

Saepe 'Kaesones' notabant hac uetusti littera.

800

Q uacare prorsus omni diceremus syllaba,

C quod eius inuenitur posse subdi pro sono,

Casus unus ni probaret rectius poni semel,

Syllabam iunctis duabus cum facit uocalibus,

Vt satis sumus locuti iam priore pagina.

805

Nunc loquar natura quae sit omnibus, quae et singulis.

Nulla nam mutis facultas ad sonum edendum data est:

Labra fixa, uincta lingua est, exitus nullus patet,

Nexa si non adiuuetur cuilibet uocalium.

Namque B uel C sonare, porro D, G et ceteras

810

Quis queat, si non resignet labra uocalis comes,

Syllabam fingas ut ante, litteram quam proferas?

Semiuocales uidemus oris exprimi sono

Posse uel solas, adhaerens nulla uocalis licet

Exitum plenum ministret nuncupandae litterae.

815

Verum enim binae ligari non queunt mutae simul,

Syllabae si quando binas postulabunt consonas,

Nominis uerbiue cuius quae tenent primordia:

C modo aut P copulare subditam T sic solent

Non priore sed secunda dum latina in syllaba,

820

'Nactus' ut dicas uel 'aptus', 'sanctus' aut 'Neptunius'.

Ceteris natura non est ut duae iungi queant.

Semiuocales oportet segregare attentius;

Quas quidem quia nominatim uersus indi non sinit,

Ordinis signabo numero, quae sit haec quam disseram,

825

Titulus ut praescribet iste discolor sinopide:

F L M N R S X

Prima mutas nec sequetur nec potest praecedere,

Ipsa gemina nec locari simplici in uerbo potest:

'Suffice' et 'suffer' uel 'offer' est quidem duplex sonus,

Partibus sed ex duabus uerba coniungi uides

830

Et prior non hac eadem terminatur littera,

Sed sonum confundit ipsa partium conlisio.

Quattuor post hanc locatas Graecus udas nominat:

Lubrica est natura in illis namque et alternus uigor.

Nunc enim uocalis usum, nunc ministrant consonae,

835

Et pedum uel hinc uel inde subleuant discrimina.

Hinc sibi primam atque quartam semiuocalis potest

Subdere ista quam loquebar, quando 'flabra' et 'flosculos',

Atque item 'frugem' atque 'frondem' nominas et talia.

Non item potest secundam copulare et tertiam,

840

Quia secunda mugit intus abditum et caecum sonum,

Tertiam nec ullus illi sermo Romanus ligat.

Nec sinas errare puerum, quando 'Daphnin' scripserit,

Semiuocalem locandam primam ut istam existimet:

Quippe nos, si quando graecum φ necesse est exprimi,

845

P et H simul solemus, non latinam hanc, ponere,

Cuius a graeca recedit leuis atque hebes sonus:

'Phosphoron' 'Phrygas'que nam uel 'Pamphilum' sic scribimus.

Consonas autem per omnes, quae quibus iungi queant,

Quas uetet natura iunctas conuenire in syllabam,

850

Ire iam nunc ideo nobis uisum erit consultius,

In breue ut redacta silua demeret caliginem;

Neu subesse praeter istos quos loquar casus putes,

Qui pedum turbare normam, laedere aut metrum queant.

Praeter udas ergo, supra iam duas quas rettuli,

855

Haec sibi nullam ligare semiuocalis potest.

Quattuor post hanc loquemur ordine udas debito,

Quas priores ante nullam consonam praeponimus,

Vt caput uerbi incohare conditae simul queant;

Subdimus mutis earum plurimis tantum duas,

860

Scilicet primam atque quartam, quod palam exemplis erit.

Namque B, C, G, deinde P, priores ponere

Singulas possis, ut uda prima sic subiecta sit:

'Blandior' cum dico, 'cludo', 'gleba', 'plebs' aut 'Plinius'.

D cum ea numquam coibit, Q magis numquam potest;

865

T potest, si quando graeca mixta sunt uocabula:

'Tlepolemus', 'Atlas' solemus inuenire in uersibus.

Vda quarta, praeter istas quattuor, quas rettuli,

Amplius D, T priores subsequetur, ut puta

'Brutus' et 'Crassus' fuerunt, 'Drusus' et 'Gracchus', 'Procas',

870

'Trossulus'. iam sex habemus ante mutas redditas,

Ceterae quia tres in usum syllabarum non cadunt:

Semiuocalis quod una praefici possit, tenes:

Vda quarta praeter istas ceteris non subditur.

Et secunda paene solis conuenit uocalibus,

875

Seu loco prior locetur, seu iugetur alteri:

'Mane' cum dicis uel 'umbra', 'mensis', 'ambo' et talia.

Tertiam udam sibi uidetur posse solam iungere,

Sic tamen, non in priore sed sequenti syllaba,

'Omnis' ut dicas uel 'amnis'. uda quaeque cum sequi

880

Alteram non possit udam, dum sit una syllaba,

Omnis uda cum gemella rite coniungi queat,

'Gallus' ut uel 'Ammianus', 'annus' et 'Tyrrhenius',

Nec secus mutas uidemus posse geminas currere:

'Obba' et 'ecce', 'redde' et 'agger', 'Attius'que et 'Appius'.

885

Hanc tamen Graecus secundam tertiae sic praeficit,

Syllaba prima latine quod nequire diximus,

Quando μνήμην atque μνᾶσθαι dictitaque Μνεσθέα.

Interim compellit illam δέλτα nunc, nunc ταῦ sequi:

Δμῶας et Τμῶλον uidemus namque graeca nomina.

890

Tertia uda sic uidetur posse G mutam sequi,

Graia uerba quando in usum sermo noster suscipit,

'Gnosios' si dicere arcus, insulam aut 'Gnidum' uelis.

Scribimus praenomen unum et C quidem praeponimus,

G tamen sonabit illic, quando 'Gnaeum' enuntio,

895

Asperum quia uox sonorem leuiore interpolat,

Vel priores G Latini nondum ab apice finxerant.

'Gaius' praenomen inde C notatur, G sonat.

Sic 'amurgam', quae uetuste saepe per C scribitur,

Esse per G proferendam crediderunt plurimi,

900

Quando ἀμόργη graeca uox est, γάμμα origo ut praeferat

Ille contra dicat, unde C sonare debeat.

G tamen, mox tertia uda, rarius componitur,

Quando 'gnatum' nominare, dicere aut 'gnarum' uoles:

Namque 'magnus', 'dignus', 'agnus', 'signa', 'pugna' et talia,

905

Syllabae cum sint secundae, non ita impugnant pedes;

Quis iugatis impediri, cum caput uerbi tenent,

Saepius pedes uidemus, ut suo promam loco.

Ammonet nunc ordo sextam semiuocalem loqui,

Quae sonum nobis ministrat σίγμα quem Graecis solet.

910

Viuida est haec inter omnes atque densa littera:

Ἀρκτικόν Graeci uocarunt, adseruntque exordiis,

Et probant mutis eandem paene cunctis praefici,

Cum σβέσον σθένοςque dicunt, σκῆπτρον, et quando σπάθας

Στέμμα dicunt, σφίγγας aeque, σχήματα: atque udae quoque

915

Posse praeponi secundae sic apud Graios uides,

Σμῆγμα si quando aut σμάραγδον, σμιλίον uel nominant.

Γάμμα solum non uidetur posse subdi, quia loco

Intimo fauces prope ipsas littera haec excluditur,

Dentibus σίγμα atque labris proximam sedem tenet.

920

Σίγμα quis possit negare quod det adiunctum sonum,

Cum sonis utrisque constet ζῆτα, quod graecum duplex,

Nomen etsi non uidebor tradere exempli loco?

Syllabis sedet secundis, quando prosa oratio est,

Versus ut quadre resistat, nec propaget terminum.

925

Nestoris si forte nomen diuidendum incurrerit,

Νυ et Ε uersus prioris obtinebunt extimum,

Sigma uersus insequentis atque ταῦ exordium.

Nos tribus mutis eandem possumus praeponere,

Nulla cum sic possit ante semiuocalis dari:

930

'Scuta' namque, 'spatia' dico, 'stamina' aliaque hoc genus.

Et duas simul ligare sola consonans potest,

'Scrinium' 'struem'ue quando 'splendidum'ue dicimus,

Tres tamen numquam coibunt, uda ni sit tertia.

Semiuocalis suprema duplicis restat soni:

935

Praefici in uerbis latinis ista nec uocalibus

Poterit umquam, tantum abest ut consonis ***,

Ipsa cum constet duabus comparata consonis.

Syllaba quacumque sane subditur uocalibus,

Quando 'rex' 'calix'ue dicis, 'pax', 'latex', 'apex', 'senex'.

940

Ante uocales locatur in sequenti syllaba,

'Faxo' si dicas uel 'axis', 'nexus', 'uxor', 'noxia'.

Tantum apud Graecos uidemus inchoantem nomina,

Qui ξένον, ξανθόν loquuntur, ξουθόν et ξεινήια.

Consonis praefertur autem, si dirempta syllaba est,

945

Nominis uerbiue cuius, cum Latinis sermo sit:

'Expuli' cum dico et 'exta', seu quis 'excussam comam'

Dicat aut 'exlex', et illud 'hoc sine exquiram prius':

Adde et 'exsortem', uel istis simile siquid finxeris.

Muto uel partem prioris, si fit hirtum, syllabae,

950

'Ecfer' ut dicam, uel illud, 'hoc tibi effectum dabo'.

Verba contra separata quando sic conectimus,

Hanc ut ante desinentem subsequatur consonans,

E sat est solum locare. quia duplex est consona,

Tres uidentur syllabam unam consonantes edere:

955

Hispidum quod porro ne sit, dico et 'e bello uiros',

Dico et 'e pago reuersos', dico et 'e foro domum'.

Ast enim Graius locabit quandocumque hanc ultimam

Siue in uno comprehensam siue uerbo separi,

Consonam numquam iugabit, quia sono leui studet:

960

Nam nisi et uocalis adsit, uertit hanc in simplicem:

Κάππα enim solum sonabit, σίγμα uero excluditur.

Sic et ἐκπλῆξαι loquuntur, sic et ἐκπέρσαι πόλιν,

Sic et illud, εἰς τὸ κάλλος ἐκκεκώφηται ξίφη,

Sic et ἐκ πάντων solute, sic et ἐκ νήσου facit.

965

Litteras autem receptant saepe ternas syllabae,

Nec minus saepe et quaternas, porro quinas parcius,

Esse quia uocalis una debet una in syllaba

Vel duae, diphthongos edit quando uocalem sonum.

Inde rarum est consonantes addere uni quattuor;

970

Quia uetat natura mutas iungere una in syllaba:

Semiuocales iugari saepius deprendimus,

In quibus iam scimus udas computari quattuor.

Syllaba ergo quando quinque litteris componitur,

Consonas duas necesse est et tot udas copulet,

975

Possit ut uocalis una syllabam talem dare.

Ergo 'frons' et 'glans' uidemus esse quinas litteras:

Consonans nam prima et uda, postmodo uda et consonans,

O tenent utrimque iunctam: sic et A, cum 'glans' erit.

Est et uda quando sola, dantur et tres alterae,

980

Consonans cum sit bis una, situe duplex tertia:

'Stant' enim cum dico uerbum, T secunda et ultima est:

'Strix'ue si dicam, supremam duplicem esse perspicis.

Porro cum diphthongos inerit, 'fraus' uelut scribi solet,

E tribus uidemus uuam quae sit uda consonis.

985

Nempe et esse litterarum syllaba una sex potest,

Graeca cum duplex duabus soluitur nostratibus,

Dixerit si forte quidam 'scrobs abunde fossa est,

Stirps', uelut dixit disertus Gracchus alter Gaius.

Graecus hoc casu nequibit syllabam talem dare,

990

Nec dabit per se seorsam, sed residuam nominis

Aeque diphthongo coactam promet et pluraliter.

Namque declinare Graeci saepe sic αἰσχρούς solent:

Αι prior si separetur, sex erunt superstites:

Ἀρτικόν nam cernis esse σίγμα primum et ultimum,

995

Alteram diphthongos ausit copulando litteram,

Consonans et uda complent syllabam senariam.

Nunc per ipsas ire pergam syllabas, quae uersibus

Scrupulum solent mouere, ratio si non cernitur.

Sed quoniam exemplis heroi carminis uti

1000

Res monet, ut pedibus sistat sua regula iustis,

Seu uitium incessit, metri ratione probemus,

Aptius est nobis simili decurrere norma,

Discolor alternos referat ne pagina uersus.

Spectandis pedibus quae sunt nimis obuia, mittam:

1005

Natura longa quid enim tractare necesse est,

Aut facili positu et plana ratione patentes?

Quae pueris etiam promptum est occurrere paruis.

Nec mihi Graecorum ratio est attingere κοινάς,

Quarum rarus inest nostris in uersibus usus,

1010

Nec tanta in pedibus uenia conceditur uti.

E breuibus quotiens longae redduntur, oportet

Versificatorem, quid littera quaeque ministret,

Dispicere atque aptas natura iungere secum,

Vel discordantes mutatis uincere uerbis.

1015

Consona sed sane gemina est cum praedita uerbo,

Seu medio in pede sunt, siue has pes proximus infert,

Quam dubias pedibus soleant adferre figuras,

Vt possum, paucis nitar discernere uerbis.

Syllaba prima breuis quemcumque pedem generabit,

1020

Longa fit a geminis, quibus indita consona uis est,

Seu pariter iunctae, suberuntue in parte sequenti,

Seu sunt diuisae finemque caputque tenentes,

Exemplis manifesta magis reddenda uidentur:

'Postquam res', prior est iunctis adiuta duabus

1025

Subiectis aeque fiet, cum dicimus 'agros':

'At tu sume pedum', diuisas cernis utrasque.

Dactylon haec eadem poterit totiens dare forma,

Quando breuem mediam breuis aeque tertia claudet.

'Nunc age', 'nescio quis', nec non et 'Belgica collo'.

1030

Vda etiam quocumque loco, seu subdita detur,

Libera seu, uerbo quasi consona curret in uno,

'Arma uirumque cano', 'duris agrestibus arma'.

Si sit longa prior, mox hanc correpta sequatur

Vocalis uerbi pariter cum fine resistens,

1035

Syllabaque adiaceat geminis exorta sonoris,

Non semper uideas spondeon posse creari;

Quia mutas ita coniungi natura recusat,

Vt pariter poni possint in parte sequenti,

Vdas nec possis umquam praeponere mutis,

1040

Nec tempus praestant udae, cum subiciuntur

Nominis in capite aut uerbi. superest igitur quid?

Vt sint diuisae, subduntur quando trochaeo;

Vnam detineat sequitur quae syllaba primam,

Atque ita uocalis superet non sola trochaeo,

1045

Altera succedat, qua proximus exoritur pes.

'Et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae':

'Postquam res Asiae': geminum hoc exemplar habebis.

Ergo ut uocalis remanens in fine trochaei

Et uerbi finem faciat, spondeon et edat,

1050

Vnicus efficiet casus, si qui sequitur pes

Nascatur certis, quas debet habere, sonoris,

Dum caput obtineat fortissima littera uerbi.

Haec quae sit, iam scire potes, si prima tenebis,

Quae tibi, cum loquerer septem quoque semisonantes,

1055

Discreui titulo et numero signante notaui.

Haereat ergo animo sexta hinc tibi uiuida perquam

Littera de numero, quam dixi, semisonantum;

Quae sibi tres tantum poterit subiungere mutas,

Si quando 'scutum', 'spumas' uel 'stamina' dico.

1060

Haec sola efficiet, nudo ut remanente trochaeo

Spondeum geminae possint firmare sonorae.

Exemplis an praua sequar uel recta probato:

'Quisque scire cupit' uel 'quisque scribere curat',

'Ante stare decet' cum dico et separo uerbum,

1065

'Ante Stesichorum uatem natura creauit'.

Vltima uocalis remanens finisque trochaei

Excipitur geminis, quis proximus exoritur pes:

Quae quamquam capite alterius uerbi teneantur,

Sufficiant retro uires et tempus oportet,

1070

Consona quod debet geminata referre priori.

Nam cur spondeo credas non reddere tempus,

Quae tali positu, cum dactylus incidit, obstant?

'Incipe' si dicas et 'scire' aut 'scribere' iungas,

Creticus efficitur. quis uiribus ergo nocebit

1075

Subdita praeteritae, cur isdem uiribus aeque

Tempora non praestet, cum sit subiecta priori?

Quin mirum magis inuenias ut tempore duplo

Semisonans istaec pariterque et muta cohaerens

Correptam retro nequeant augere trochaei.

1080

Nam nisi uocalis producta sequatur utrasque

Tertia, quas dixi nullum poterunt dare tempus.

'Scire' etenim cum dico et 'stare', 'spumeus amnis',

Tertia uocalis producta adiungitur illis,

Atque inde accipiunt uires prosuntque priori.

1085

Si fuerit correpta, nihil praestare ualebunt,

Cum 'scapulam', 'spatium', 'stimulum' subiungo trochaeo.

Quippe pedem primum nisi pes comitabitur alter,

Desinit esse caput uersus, est prosa loquela.

Pes etenim speciem metri numquam facit unus,

1090

Quia et uariis pedibus loquimur sermone soluto,

Nec metrum facimus, quia fungimur ordine nullo.

Adde quod hic primum cernis nutare trochaeum,

Quem tantum in fini sumunt heroica metra.

Cui si dactylici generis subiungitur alter

1095

A geminis ortus, cui sit quoque tertia longa,

Cum fit dactylus ipse, simul quoque reddat oportet

Spondeum, pleno qui tempore solus egebat.

Cum correpta adeo uocalis tertia curret,

Si positu longa efficitur, pedis efficit orsum,

1100

Dactylicumque parat iam rite effingere metrum,

Suggerit et tempus, quantum producta solebat.

Quod nos exemplis aeque firmare decebit:

'Vnde scissa coma est' aut 'unde spissa corona',

'Ecce stagna madent': triplici sic syllaba pacto

1105

Temporis accessu non tantum est reddita longa,

Sed dedit et uires geminis augere trochaeum.

Dactylus in breuibus uocales quando supremas

Seruabit uerbique simul cum fine resistet,

Si pedis alterius primordia consona et uda

1110

Subnectent, pes incolumis uegetusque manebit:

Consona si gemina est, qua proximus incipiet pes,

Cuius principium sexta haec, quam dico, manebit,

Dactylus ille prior, quamuis sermone peracto

Discretus liberque pedis compage secundi,

1115

Sentiet accessum momenti et temporis auctum.

Exemplo uersus unius utrumque probabis,

'Ante supinatas aquiloni ostendere glebas'.

'Tendere' cum uerbi finem simul et pedis explet.

Nil obstant pedis alterius modo consona et uda.

1120

Syllaba si contra ueniat, qualem modo dixi,

Temporibus uitiatus erit pes integer ante,

'Ante supinatas aquiloni ostendere strages':

Tertia sic longa efficitur, pes creticus exit.

Vel tu finge aliud, dum talis syllaba detur:

1125

Sed nullam inuenies, nisi littera sit prior ista,

Quae sexto praescripta loco est atque ordine earum,

Dimidium uocis quas edere diximus ante.

Syllaba difficilis quotiens correpta secunda

Indiget auxilio, quo tempora bina ministret,

1130

Dactylus inde magis, spondeus rarior exit.

Nam cum finitur uocali sermo trochaeum

Destituens, iam pes in dactylon ire uidetur,

Inque breues geminas longam laxare secundam,

Spondeus quo more solet dare dactylon ex se.

1135

Quippe ubi sola manet uerbi uocalis in imo,

Et breuis haec abscissa etiam comitemque requirens

Nullaque consona iuncta parat dare temporis auctum,

Nil iam spondeo uideas superesse relictum.

Vel tu ruricolae primum decurre Maronis.

1140

'Liber et alma Ceres', et 'ferte simul Dryadesque',

'Munera uestra cano: et studium cui prima frementem',

<>

'Ipse nemus': tunc 'dique deaeque': atque 'arua tueri':

1145

'Quique nouas': et 'quique satis': et 'teque sibi': mox

'Nec tibi regnandi ueniat tam dira cupido':

'Anne nouum': tunc 'ipse tibi': 'plus parte relinquit':

'Vere nouo gelidus canis': et 'taurus aratro':

1150

'Et quid quaeque ferat regio: et quid quaeque recuset'

Bis decies unumque supra, nisi fallimur, ecce

Dactylon efficiet talis, quem dico, trochaeus,

Spondeum at nullum potuit dare uersibus isdem.

Namque etiam duplex quae nobis una relicta est,

1155

Principium uerbi quoniam proferre latini

Non ualet et tantum uocali subdita currit,

Cum graecum inciderit nomen, quo possumus uti,

Si post dactylon accedat, nil tempore duplo

Officiet. gemini poterunt quod pandere uersus,

1160

'Pontibus instratis coniunxit litora Xerxes',

'Sanguine turbatus miscebat litora Xanthus'.

'Litora' pes longa constat breuibusque duabus

Tempora nec laedit duplex, quin dactylus extet.

Pro duplici contra gemina est si consona, laedit:

1165

'Pontibus instratis coniunxit litora Sciron'.

In tantum uegeta est et uiuida littera sexta,

Cum prior est et muta loco subiecta secundo:

Arcticon idcirco stoechion Graecia dixit.

Sed non principium nunc nominis incohat ipsa,

1170

Cum duplicem reddit, sequitur sed pone priorem,

Cum 'Xanthum', 'Xerxen' aut 'Xuthum' et talia pono.

Nam ξι, quod Graecis commune uidemur habere,

Κάππα et σίγμα facit, non σίγμα et κάππα secundo:

Nec sonus est illis idem nec littera prima;

1175

Quae cum mutatur, mutatur origo sonandi.

Sic Ξέρξης duplicem praestat, Σκείρων aliquid plus;

Vt supra ostendi, cum 'scire' et 'scribere curat'

Vel 'scutum', 'spatium', 'spumas' aut 'stamina' dixi.

Imo uelim spectes, quam multa occasio detur,

1180

Cum remanet nutans etiam dubiusque trochaeus,

Dactylus ut crebro, spondeus rarior extet.

Syllaba uocali quando est finita secunda,

Tertia uocalem si subicit, hiscere credas:

Est tamen exemplum, uocalis consona si fit,

1185

'Ante Iouem nulli subigebant arua coloni'.

Vocalem mediam si consona suscipit una,

Dactylus incolumi constabit lege sonoque,

'Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur'.

Consona si mediam determinat, altera porro

1190

Vocalem adnectit, simili pes lege probatur:

'Venit et upilio, tardi uenere subulci'.

Si mediam uocalis habet, quam consona et uda

Excipiunt, nequeunt geminae uexare priorem:

'Vnde tremor terris' aut hoc: 'percussa tridenti'.

1195

Dactylus efficitur: nam longa est reddita prima

Et mediam nil uda iuuat, quae subdita currit:

Sic manet 'unde' breuis, sic et 'percussa tridenti'.

Syllaba si contra fortisque et uiuida detur,

'Vnde scire potes, percussa spumat harena',

1200

Reddet spondeos iusta ratione locatos.

Nec modo quia uerbo finem facit 'unde', putato

Sic cecidisse: magis sermone notabis in uno

Congruere ut cassae pariter sint consona et uda,

'Et solem geminum et duplices se ostendere Thebas'.

1205

'Et duplices' mediam non possit reddere longam.

Perspicis udarum quam uis modo fiat inanis,

Subiectae quotiens et iuris sunt alieni.

Hoc et diuersa melius ratione patebit.

Vocalis mediae nam quando residet in udam,

1210

Tertiaque accedens similem geminauerit udam,

Spondeus plenis reddetur temporibus pes,

'Attollitque animos: Poenorum qualis in aruis':

'Et Tyrrhena pedum circumdant uincula plantis'.

Nec non uocalis primae si quamlibet udam

1215

Contineat ueniensque aliam subiecerit udam

Praepositam longae, spondeon cernimus edi,

'Pallenen: hunc et Nymphae ueneramur, et ipse'.

'Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos'.

Si fuerit correpta sequens, et tertia talis

1220

Iungenda est, pes sic geminis fit dactylus udis,

Spondeum qualem geminae fecere priores,

'Palladia gaudet silua uiuacis oliuae',

'Parrhasio dictum Panos de more Lycaei'.

Cur tantum ualeant udae, modo reddita causa est:

1225

Consona quia uis est illis. nunc libera namque

Vtraque complexu alterius nec subdita currit:

Inter uocales positas nam cernimus ambas.

Quattuor udarum primam quartamque uidemus

In pedibus uarias effingere posse figuras:

1230

Vda secunda sed his et tertia dissimiles sunt,

Consona nulla potest quoniam sociare secundam

Sermone in nostro, sicut positum ante tenemus;

Tertia non aliter mutae subiungitur uni,

Quam quotiens 'Gnaeum', 'gnarum' 'gnatum'que loquemur,

1235

Syllaba dum primas habeat geminisque creetur.

Has etiam geminas pedibus similes dare formas

Inuenies, geminae quot prima et quarta dedere,

'Talia flammato secum dea corde uolutans',

'Non anni domuere decem, non mille carinae',

1240

'Quam multa in tectis', 'una cum gente tot annos'.

Dactylus hinc etiam reddetur talis, ut illinc,

'Quem mea carminibus meruisset fistula caprum',

'Annuus exactis completur mensibus orbis'.

Nec non et mutas geminas componere possis,

1245

'Obba' et 'Tucca' uelut, 'muris' uelut 'additur agger',

'Oppius aduenit, comes est quoque Tettius illi'.

Vda igitur numquam praebebit subdita tempus?

Praebebit uerbo deprensa aut nomine eodem:

'Replet' cum dico, subiecta est uuida mutae:

1250

'Atlas' ut graeca, sic profero uoce latina.

Vda secunda utinam nostra sic uoce sederet!,

Exemplo sat erit qui dixit 'membra Pyracmon'.

Tertia tum 'cycnus'. sed quarta frequentior his est:

Nam mutis docui subiectam hanc omnibus esse.

1255

'Fabricium' dixit, 'sacrum qui', 'limite quadret'

'Agricola' et 'uepres', dixit 'saluere per utres'.

Tempora sic praebent udae, cum subiciuntur.

Si pars sermonis perstat nec fine trochaei

Finitur, geminae praebebunt tempora mutae,

1260

Quae secum iungi possunt, ut diximus ante,

Siqua prior seu posterior correpta locatur:

Sermonis dixi, non hanc pedis esse priorem.

Cum prior est, duplici exemplo contentus abito.

'Et genus inuisum et rapti': prior hic breuis est RA,

1265

Longa fit a geminis, quas proxima syllaba praebet

Eiusdem uerbi: nam P sequitur simul et T.

'Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto':

Pro geminis duplicem recte subiungere possis.

Sic reddunt longas, quod dudum posse negaui,

1270

Finitur quoniam pleno tunc sermo trochaeo,

Viuida nec praesto est totiens tibi littera nota:

Nunc sermo incolumis sibi uires ipse ministrat.

At quotiens correpta sequens est syllaba, posse

Spondeum fieri, si syllaba tertia tales

1275

Substituat geminas, exempla tibi totidem do,

'Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto'

'Hunc illa exceptum'. correptas cernimus ambas

Sermonum uoces positas in parte sequenti;

Sed tamen has etiam reddet tibi syllaba longas

1280

Tertia, quae geminis constat subiecta sonoris,

Quia sermo ipse manet nulloque est fine recisus.

Forsitan hunc aliquis uerbosum dicere librum

Non dubitet; forsan multo praestantior alter

Pauca reperta putet, cum plura inuenerit ipse;

1285

Deses et impatiens nimis haec obscura putabit:

Pro captu lectoris habent sua fata libelli.

Sed me iudicii non paenitet: haec bene uobis

Commisi, quibus est amor et prudentia iuxta,

Et labor in studiis semper celebratus inhaeret:

1290

Vos sequar, in uestro satis est examine cautum.

Haec ego cum scripsi, bis quinis mensibus aeger

Pendebam ambiguum trutina sub iudice corpus,

Alternum nutans et neutro pondere sidens,

Nam neque mors auide nigros pandebat hiatus,

1295

Nec uitam forti retinebant stamine Parcae.

Sic uarios tam longa dies renouando dolores

Duxit ad hoc tempus semper sine fine minando.

Cum potui tamen, obrepens incepta peregi,

Quo uitae dubius uel sic uixisse uiderer.

283

Nouate mi Parrh. coll. Priscian. GL II 305. 15

Nouatemi M