85
Elementa rudes quae pueros docent magistri
Vocalia quaedam memorant, consona quaedam;
Haec reddere uocem quoniam ualent seorsa
Nullumque sine illis potis est coire uerbum,
At consona quae sunt, nisi uocalibus aptes,
90
Pars dimidium uocis opus proferet ex se,
Pars muta soni comprimet ora molientum.
Illis sonus obscurior impeditiorque
Vtcumque tamen promitur ore semicluso,
Vocalibus atque est minor auctiorque mutis:
95
His caeca soni uis penitus subest latetque,
Vt non labiis hiscere, non sonare lingua,
Vllumue meatum queat explicare nisus,
Vocalia rictum nisi iuncta disserarint.
Res cum tenuis, difficile est probare uerbis:
100
Exempla solent sensibus admouere lucem.
B cum uolo uel C tibi uel dicere D G,
E, quae sonitum commodat hisce, si negetur,
Et labra prementur simul et reuincta lingua:
Haec uim tacitam sponte sua nimisque mutam
105
Coniuncta potentem sonitus facit latentis,
Geminumque refert auribus ex utraque sensum,
Si proprietas tradita, si regula nota est.
Nunc singula quam possideant in ore sedem,
Ictusque suos concipiant et unde rumpant,
110
Vt quiuero, uersu blaterabo sotadeo.
A prima locum littera sic ab ore sumit:
Immunia rictu patulo tenere labra
Linguamque necesse est ita pendulam reduci,
Vt nisus in illam ualeat subire uocis
115
Nec partibus ullis aliquos ferire dentes.
E quae sequitur uocula dissona est priori,
Quia deprimit altum modico tenore rictum,
Et lingua remotos premit hinc et hinc molares
I porrigit ictum genuinos prope ad ipsos
120
Minimumque renidet supero tenus labello.
O Graiugenum longior altera est figura,
Alter sonus est et nota temporum minori,
Compendia nostri meliora crediderunt,
Vocalibus ut non nisi quinque fungeremur;
125
Productio longis daret ut tempora bina,
Correptio plus tempore non ualeret uno.
Hinc ἦτα minus scribimus, hinc et ω supremum;
Vna quoniam fas habitum est notare forma,
Pro temporibus quae geminum ministret usum.
130
Igitur sonitum reddere cum uoles minori,
Retrorsus adactam modice teneto linguam,
Rictu neque magno sat erit patere labra.
At longior alto tragicum sub oris antro
Molita rotundis acuit sonum labellis.
135
Y quam memorant, uocibus auia est latinis:
Vocalibus autem quoniam iugata graecis
In nostra etiam uerba dabat frequenter usum,
Subiecimus illam, cui nomen V dederunt,
Vocale sonantes sibi quae iugaret omnes
140
Et sola sonum redderet ex sua figura;
Quam scribere Graius, nisi iungat ου, nequibit.
Hanc edere uocem quotiens paramus ore,
Nitamur ut O dicere, sic citetur ortus:
Productius autem coeuntibus labellis
145
Natura soni pressior altius meabit.
Hanc et modo quam diximus I simul iugatas
Verum est spatium sumere uimque consonantum,
Vt quaeque tamen constiterit loco priore.
Nec tunc modo cum iungimus hoc ualebit ipsas,
150
Sed si qua erit his altera uocalis adhaerens,
Vis haec manet illis, quasi eum simul iugantur.
Nam si iuga quis nominet, I consona fiet,
V qualis erat permanet in loco sequenti:
Et cum 'iaculum' aut dico 'iecur', 'Iouem', 'iuuencum',
155
Nil ordo secundis tribuit, prior iuuatur.
Versa uice si sit prior V, sequatur illa,
Cum dico 'uide', contulit I sonum priori,
Ast ipsa manet tempore quo sonabat ante.
Vocalibus hoc et reliquis praedita seruat,
160
Vt 'uade', 'ueni', 'uota' refer, teneto 'uultum':
Creuisse sonum perspicis et coisse crassum
(Vnde Aeoliis littera fingitur digammos,
Quae de numero sit magis una consonantum,
Vocalis in istum mage quam uersa sit usum).
165
Sed, ut altera quo differat altera sciamus,
I cum medio nomine sic erit locata,
Vocalis ut illam ex latere utroque coartet,
'Baiana' uelut, 'peior', item 'Troia' uel 'huius',
Ipsa, ut docui, consona fiet a sequenti,
170
Et si breuis est quae posita est loco priore,
Longam faciet non minus hanc consona sola,
Ceu longa fit olim, quotiens duae sequuntur.
Aut si nimium est hoc dare, uocalis ut una
Fiat similis tempore consonis duabus,
175
Atque I geminum scribere nos iubent magistri,
I consona fiet simul et sequens priorem,
Et quae prior est, auxilio posterioris.
Hoc V, simili si fuerit loco, nequibit:
Cum dico 'lauor', dico 'niues', 'pluuia', 'nouales',
180
Sola consonans ipsa fit, ut prius notasti,
Perstat breuitas quae fuit ante collocatis.
Iam cetera non ordine quo solent loquemur,
Verum ut cuique est proximitas loci soniue,
Ne dicta prius me subigat referre rursum
185
Vicinia uocum modico dirempta puncto.
B littera uel P quasi syllabae uidentur
Iunguntque sonos de gemina sede profectos:
Nam muta iubet portio comprimi labella,
Vocalis at intus locus exitum ministrat.
190
Compressio porro est in utraque dissonora:
Nam prima per oras etiam labella figit,
Velut intus agatur sonus; ast altera contra
Pellit sonitum de mediis foras labellis.
Vtrumque latus dentibus applicare linguam
195
C pressius urget: dein hinc et hinc remittit,
Quo uocis adhaerens sonus explicetur ore.
G porro retrorsum coit et sonum prioris
Obtusius ipsi prope sufficit palato.
At portio dentes quotiens suprema linguae
200
Pulsauerit imos modiceque curua summos,
Tunc D sonitum perficit explicatque uocem.
T, qua superis dentibus intima est origo,
Summa satis est ad sonitum ferire lingua.
K perspicuum est littera quod uacare possit,
205
Et Q similis. namque eadem uis in utraque est,
Quia qui locus est primitus unde exoritur C,
Quascumque deinceps libeat iugare uoces,
Mutare necesse est sonitum quidem supremum,
Refert nihilum, K prior an Q siet an C.
210
Aut G quoque uel C simili parique lege
Addi, quasi desit, numero potest priorum.
Nulli dubium est faucibus emicet quod ipsis
H littera, siue est nota, quae spiret anhelum.
Quin hanc etiam grammatici uolunt uacare,
215
Quia non adicit litterulis nouum sonorem,
Sed graecula quaedam scholicae nitela uocis
Vocalibus apte sedet ante posta cunctis,
'Hastas', 'hederas' cum loquor, 'Hister', 'hospes', 'huius'.
Solas patitur quattuor ante consonantes,
220
Graecis quotiens nominibus latina forma est,
Si quando 'choros', 'Phyllida', 'rhamnos', 'thyma' dico.
Septem reliquas hinc tibi uoce semiplenas
Vix lege solutus pote nominare sermo.
Has uersibus apte quoniam loqui negatur,
225
Instar tituli fulgidula notabo milto:
Vt quamque loquemur, datus indicabit ordo,
F L M N R S X.
Imum superis dentibus adprimens labellum,
Spiramine leni, uelut hirta graia uites,
Hanc ore sonabis, modo quae locata prima est.
230
Aduersa palati supera premendo parte,
Obstansque sono quem ciet ipsa lingua nitens,
Validum penitus nescio quid tinire cogit,
Quo littera ad aures ueniat secunda nostras,
Ex ordine fulgens cui dat locum sinopis.
235
At tertia clauso quasi mugit intus ore.
Quartae sonitus fingitur usque sub palato,
Quo spiritus anceps coeat naris et oris.
Vibrat tremulis ictibus aridum sonorem
Has quae sequitur littera. mox duae supremae
240
Vicina quidem sibila dentibus repressis
Miscere uidentur: tamen ictus ut priori
Et promptus in ore est agiturque pone dentes,
Sic leuis et unum ciet auribus susurrum:
Mixtura secundae geminum parat sonorem,
245
Quia C simul et quae prior est iugando nisum,
Retrorsus adactam solidant premuntque uocem.
Nil Ausoniis esse opus Y sonare dixi
Et ζῆτα supremum, nisi graia uerba cogent.
Sed quorsum, ais, hoc discere uel docere refert?
250
Tradunt homines, secta quibus Pythagorea est,
Arcana secuti physicis remota causis,
Summas numeri non ita litteris ualere,
Graecus pueros ut docet insonans magister,
Cum tollere cunctos iubet altius sinistras,
255
Vnum sit ut 'alpha' et duo 'beta' et tria 'gamma'.
Diuersa uolunt, alia docent ordine nullo:
Referre putant quae cui sit sub ore sedes,
Vt nos modo temptabimus expedire raptim.
Aiunt aliquas faucibus exilire ab imis,
260
Γάμμα ut penitus κάππα sonat, ξῖ simul et χῖ;
Ictam grauius uocis opus fingere linguam,
Si ζῆτα loquor 'λάβδα'ue, νῦ uel hispidum ῥῶ,
Et σίγμα, quod istis parili sede uibratur.
Dentes sonitum fingere δέλτα, θῆτα, tum ταῦ
265
Itidem parili sede sequi φῖ quoque, tum ψῖ.
Hinc et numeri non similes habere summas,
Et nomina tradunt ita litteris peracta,
Haec ut numeris pluribus, illa sint minutis,
Quandoque subibunt dubiae pericla pugnae,
270
Maior numerus qua steterit, fauere palmam,
Praesagia leti minima patere summa.
Sic Patroclon olim Hectorea manu perisse,
Sic Hectora tradunt cecidisse mox Achilli.
Haec sunt quoniam uiribus altiora nostris,
275
Si tam tenues res tibi sic dissero uersu
Vitem ut tenebras, quas solet et soluta uersu,
Oratio paruis minus explicare rebus,
Sat duco meas hactenus occupasse nugas.
107
Si ... si M
sic ... sic Sant.