Audiui ueterem uirum
Vulgo dicere fabulam
Quendam, qui ter Olympia
Vicisset Ioue praeside,
5
Postquam accedere liuidum
Virtuti senium uidet,
Dum uictor cluet omnium,
Maturasse resoluere
Legem pulueris et cibi.
10
Sed ne corpoream repens
Labem accerseret otium,
Tale exercitii genus
Commentum sibi dixerat,
Quod solus gereret domi.
15
Neruis mollibus inuicem
Iunctis in teretem struem,
Ceu Parthus solet aut Scythes
Arcus cornibus extimis
Leuem nectere lineam,
20
Tales assidue ligat,
Dum sit funiculi modus,
Aptus qui puteo foret.
Haustos hinc igitur cados
Imis ab tenebris aquae
25
Tam filo tenui trahens,
Quod stringi nequeat uola,
Nisus undique corporis
Summos in digitos agit;
Angustoque tenaculo
30
Donec lubrica sarcina
Tanti per spatium caui
In lucem superam exeat,
Alterna uice pollicum
Certat uincere ponderis
35
In praeceps facilem fugam
Nil magnum gerere hunc putes,
Et tantum in digitis opus;
Cunctis uisceribus tamen
Occultus trepidat labor,
40
Totum cernere nec palam,
Quo totum geritur queas
Caecis flatibus intimi
Tenduntur laterum sinus,
Et poples tremit et genu,
45
Nec plantae stabiles manent,
Nil immune relinquitur
Et parua est uia uiribus:
Mos certaminis et modus,
Sudor dum solitus cadat
50
Nulla mole palaestrica.
Sic nostrum senium quoque,
Quia iam dicere grandia
Maturum ingenium negat,
Nec spirant animas fibrae,
55
Angustam studii uiam
Et callem tenuem terit,
Tantum ne male desidi
Suescant ora silentio.
Quid sit littera, quid duae,
60
Iunctae quid sibi syllabae,
Dumos inter et aspera
Scruposis sequimur uadis.
Fronte exile negotium
Et dignum pueris putes;
65
Adgressis labor arduus
Nec tractabile pondus est.
At mens tenditur acrius,
Ne contenta sit obuiis,
Rimantemue recondita
70
Subtiles fugiant notae,
Neu discretio falsa sit
Rerum tam gracili modo.
Instat callida cautio,
Ne sermo ambiguum sonet,
75
Ne priscum nimis aut leue,
Vocum ne series hiet,
Neu compago fragosa sit,
Vel sit quod male luceat;
Dum certo gradimur pede,
80
Ipsi ne trepident pedes.
Par examinis aestus est,
Ceu sublimia disseras:
Par est iudicii mora:
Pompae gloria uilis est.
6
Virtuti
Virtutis M