Sulpicius Apollinaris hexasticha in Aeneidos libris


Carmina Vergilius Phrygium prodentia Martem

      Secum fatali iusserat igne mori.

Tucca negat, Varius prohibet, superaddite Caesar

      Nomen in Aenea non sinis esse nefas.

5

O quam paene iterum geminasti funere funus,

      Troia, bis interitus causa futura tui.

Arma uirumque canit uates Iunonis ob iram

Et totum Aeoliis turbatum flatibus aequor,

Disiectas classes submersaque corpora ponto,

10

Hospitium Didus, casus cogentis et annos

Aenean Troiae fatumque et bella referre.

Quorum pars terra, pelago pars addita famae est.

Conticuere omnes intentique ore loquentis

Ora tenent. ac tum dolus introducitur hostis

15

Et fallacis equi damnosum munus, inermis

Perfidia notusque Sinon, amissaque coniunx,

Per medios ignes ablatus saeuaque tela

Anchises umero facilis pietate ferentis.

Postquam res Asiae disiectaque moenia Troiae,

20

Dant pelago classes. Polydori funera discunt

Atque Heleni praecepta, fidem cui fecerat usus,

Quae non accessu uia sit temptanda: Cyclopes

Et Scyllae rabies et ineluctabilis unda

Erroresque maris; labor in contraria uersus.

25

At regina graui pectus succensa dolore

Ardet amore uiri. clausum † ueneratur amorem

Dumque capit, capitur: sentit, quos praebuit, ignes.

Aeneas altum sociis et classe petiuit.

Extructa regina pyra penetralibus instat

30

Morte fugam †praestare morae nec defuit hora.

Interea medium Aeneas tendebat in aequor,

Moenia respiciens causa flagrantia amoris.

Mox Siculae tenet arua domus manesque parentis

Ludorum exequiis celebrat. quibus additur Iris

35

In faciem Beroes classem flammare iubentis

Iunonis mutata dolo: namque illa monebat.

Sic fatur lacrimans. Cumarum allabitur oris,

Descensusque parans adiit praecepta Sibyllae,

Qua duce non fastum mortali limen aditur.

40

Hic primum maestos uidet inter cetera Troas.

Tum patrem agnoscit, discit reditura sub ortus

Corpora Romanosque duces seriemque nepotum.

Tu quoque litoribus nostris, Caieta, manebis.

Seruat honos nomen: pietas testatur honorem.

45

Causam opus insequitur; bellum namque incipit esse,

Tyrrhidae iuuenum quod tunc conflauerat ira.

Turnus adest, monet, arma sibi contraria sumat.

Tum gentes socia arma ferunt, fremit arma iuuentus.

Vt belli signum cecinit, sociosque uocauit

50

Turnus et in uarias turbatus pectora mentes

Aeneas Euandron adit; facit hospitis usum

Atque operum causas, urbis cognoscit honores.

Arma uirum Cytherea rogat, mox accipit heros.

†Tuque opere ars piget, facti lauor efficit artem.†

55

Atque ea diuersa penitus dum parte geruntur,

Iris adest, monet, arma sibi contraria sumat.

Caeduntur uigiles et mutua corpora fratrum.

Nisus et Euryalus morte et pietate fideles.

Dumque petunt laudem, uincunt contraria fata.

60

Audacem Remulum leto dat pulcher Iulus.

Panditur interea caelum sedesque Tonantis;

Alternos questus Venus ac Saturnia promunt.

Illa dolos, haec bella mouet, sed uincitur ira.

†Mater at Aeneas bello non segnior instat.

65

Vulnere Mezenti Lauso nam fecerat iram.

Quem tetigit uirtus, superat per fata periclum.

Oceanum interea Phoebus superauerat ortu.

Extruit Aeneas dextra quaesita tropaea.

Condit humi socios fatum quos condidit ante.

70

Legati responsa ferunt, ueniamque petitam

Non negat. et contra pugnat secura Camilla,

Femina caede potens, casu temeraria tanto.

Turnus ut infractos uidit cessisse Latinos,

Instat atrox pugnaeque uices sibi percipit hostis.

75

Pectore secreto uiolatur uulnere teli

Aeneas. causa est illi Iuturna; nec ante

†Adfuit obsequio, quam mors finiuerat iram.

Sed sua fata uirum traxerunt quaerere mortem.