Iuuenalis saturae 16

Altre sezioni


Quis numerare queat felicis praemia, Galli,

Militiae? nam si subeuntur prospera castra

Me pauidum excipiat tironem porta secundo

Sidere. plus etenim fati ualet hora benigni

5

Quam si nos Veneris commendet epistula Marti

Et Samia genetrix quae delectatur harena.

Commoda tractemus primum communia, quorum

Haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus

Audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec

10

Audeat excussos praetori ostendere dentes

Et nigram in facie tumidis liuoribus offam

Atque oculum medico nil promittente relictum.

Bardaicus iudex datur haec punire uolenti

Calceus et grandes magna ad subsellia surae

15

Legibus antiquis castrorum et more Camilli

Seruato, miles ne uallum litiget extra

Et procul a signis. "iustissima centurionum

Cognitio est *igitur* de milite, nec mihi derit

Vltio, si iustae defertur causa querellae."

20

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

Consensu magno efficiunt curabilis ut sit

Vindicta et grauior quam iniuria. dignum erit ergo

Declamatoris mulino corde Vagelli,

Cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot

25

Milia clauorum. quis tam procul adsit ab urbe

Praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra

Vt ueniat? lacrimae siccentur protinus, et se

Excusaturos non sollicitemus amicos.

"Da testem" iudex cum dixerit, audeat ille

30

Nescio quis, pugnos qui uidit, dicere "uidi,"

Et credam dignum barba dignumque capillis

Maiorum. citius falsum producere testem

Contra paganum possis quam uera loquentem

Contra fortunam armati contraque pudorem.

35

Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus

Sacramentorum. conuallem ruris auiti

Improbus aut campum mihi si uicinus ademit

Et sacrum effodit medio de limite saxum,

Quod mea cum patulo coluit puls annua libo,

40

Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos

Vana superuacui dicens chirographa ligni,

Expectandus erit qui lites incohet annus

Totius populi. sed tum quoque mille ferenda

Taedia, mille morae; totiens subsellia tantum

45

Sternuntur, iam facundo ponente lacernas

Caedicio et Fusco iam micturiente parati

Digredimur, lentaque fori pugnamus harena.

Ast illis quos arma tegunt et balteus ambit

Quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,

50

Nec res atteritur longo sufflamine litis.

Solis praeterea testandi militibus ius

Viuo patre datur. nam quae sunt parta labore

Militiae placuit non esse in corpore census,

Omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum

55

Signorum comitem castrorumque aera merentem

Quamuis iam tremulus captat pater; hunc fauor aequus

Prouehit et pulchro reddit sua dona labori.

Ipsius certe ducis hoc referre uidetur

Vt, qui fortis erit, sit felicissimus idem,

60

Vt laeti phaleris omnes et torquibus, omnes