Iuuenalis saturae 15

Altre sezioni


Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens

Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat

Pars haec, illa pauet saturam serpentibus ibin.

Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,

5

Dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae

Atque uetus Thebe centum iacet obruta portis.

Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic

Oppida tota canem uenerantur, nemo Dianam.

Porrum et caepe nefas uiolare et frangere morsu

10

(O sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis

Numina!), lanatis animalibus abstinet omnis

Mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:

Carnibus humanis uesci licet. attonito cum

Tale super cenam facinus narraret Vlixes

15

Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam

Mouerat ut mendax aretalogus. "in mare nemo

Hunc abicit saeua dignum ueraque Charybdi,

Fingentem immanis Laestrygonas et Cyclopas?

Nam citius Scyllam uel concurrentia saxa

20

Cyaneis plenos et tempestatibus utres

Crediderim aut tenui percussum uerbere Circes

Et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.

Tam uacui capitis populum Phaeaca putauit?"

Sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui

25

De Corcyraea temetum duxerat urna;

Solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat.

Nos miranda quidem sed nuper consule Iunco

Gesta super calidae referemus moenia Copti,

Nos uulgi scelus et cunctis grauiora coturnis;

30

Nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata uoluas,

Nullus apud tragicos populus facit. accipe nostro

Dira quod exemplum feritas produxerit aeuo.

Inter finitimos uetus atque antiqua simultas,

Immortale odium et numquam sanabile uulnus,

35

Ardet adhuc Ombos et Tentura. summus utrimque

Inde furor uulgo, quod numina uicinorum

Odit uterque locus, cum solos credat habendos

Esse deos quos ipse colit. sed tempore festo

Alterius populi rapienda occasio cunctis

40

Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

Laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae

Sentirent positis ad templa et compita mensis

Peruigilique toro, quem nocte ac luce iacentem

Septimus interdum sol inuenit. horrida sane

45

Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notaui,

Barbara famoso non cedit turba Canopo.

Adde quod et facilis uictoria de madidis et

Blaesis atque mero titubantibus. inde uirorum

Saltatus nigro tibicine, qualiacumque

50

Vnguenta et flores multaeque in fronte coronae:

Hinc ieiunum odium. sed iurgia prima sonare

Incipiunt; animis ardentibus haec tuba rixae.

Dein clamore pari concurritur, et uice teli

Saeuit nuda manus. paucae sine uulnere malae,

55

Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus

Integer. aspiceres iam cuncta per agmina uultus

Dimidios, alias facies et hiantia ruptis

Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.

Ludere se credunt ipsi tamen et puerilis

60

Exercere acies quod nulla cadauera calcent.

Et sane quo tot rixantis milia turbae,

Si uiuunt omnes? ergo acrior impetus et iam

Saxa inclinatis per humum quaesita lacertis

Incipiunt torquere, domestica seditioni

65

Tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,

Vel quo Tydides percussit pondere coxam

Aeneae, sed quem ualeant emittere dextrae

Illis dissimiles et nostro tempore natae.

Nam genus hoc uiuo iam decrescebat Homero,

70

Terra malos homines nunc educat atque pusillos;

Ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit.

A deuerticulo repetatur fabula. postquam

Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum

Audet et infestis pugnam instaurare sagittis.

75

Terga fugae celeri praestant instantibus Ombis

Qui uicina colunt umbrosae Tentura palmae.

Labitur hic quidam nimia formidine cursum

Praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum

Frusta et particulas, ut multis mortuus unus

80

Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

Victrix turba, nec ardenti decoxit aeno

Aut ueribus, longum usque adeo tardumque putauit

Expectare focos, contenta cadauere crudo.

Hic gaudere libet quod non uiolauerit ignem,

85

Quem summa caeli raptum de parte Prometheus

Donauit terris; elemento gratulor, et te

Exultare reor. sed qui mordere cadauer

Sustinuit nil umquam hac carne libentius edit;

Nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an

90

Prima uoluptatem gula senserit, ultimus ante

Qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis

Per terram digitis aliquid de sanguine gustat.

Vascones, ut fama est, alimentis talibus usi

Produxere animas, sed res diuersa, sed illic

95

Fortunae inuidia est bellorumque ultima, casus

Extremi, longae dira obsidionis egestas.

[Huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet

Exemplum esse tibi, sicut modo dicta mihi gens.]

Post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid

100

Cogebat uacui uentris furor, hostibus ipsis

Pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,

Membra aliena fame lacerabant, esse parati

Et sua. quisnam hominum ueniam dare quisue deorum

Ventribus abnueret dira atque immania passis

105

Et quibus illorum poterant ignoscere manes

Quorum corporibus uescebantur? melius nos

Zenonis praecepta monent, [nec enim omnia quidam

Pro uita facienda putant] sed Cantaber unde

Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?

110

Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,

Gallia causidicos docuit facunda Britannos,

De conducendo loquitur iam rhetore Thule.

Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par

Virtute atque fide sed maior clade Zacynthos

115

Tale quid excusat: Maeotide saeuior ara

Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri

Inuentrix homines, ut iam quae carmina tradunt

Digna fide credas, tantum immolat; ulterius nil

Aut grauius cultro timet hostia. quis modo casus

120

Impulit hos? quae tanta fames infestaque uallo

Arma coegerunt tam detestabile monstrum

Audere? anne aliam terra Memphitide sicca

Inuidiam facerent nolenti surgere Nilo?

Qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam

125

Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi,

Hac saeuit rabie imbelle et inutile uulgus

Paruula fictilibus solitum dare uela phaselis

Et breuibus pictae remis incumbere testae.

Nec poenam sceleri inuenies nec digna parabis

130

Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt

Et similes ira atque fames. mollissima corda

Humano generi dare se natura fatetur,

Quae lacrimas dedit. haec nostri pars optima sensus.

Plorare ergo iubet causam dicentis amici

135

Squaloremque rei, pupillum ad iura uocantem

Circumscriptorem, cuius manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturae imperio gemimus, cum funus adultae

Virginis occurrit uel terra clauditur infans

140

Et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus

Arcana, qualem Cereris uult esse sacerdos,

Vlla aliena sibi credit mala? separat hoc nos

A grege mutorum, atque ideo uenerabile soli

Sortiti ingenium diuinorumque capaces

145

Atque exercendis pariendisque artibus apti

Sensum a caelesti demissum traximus arce,

Cuius egent prona et terram spectantia. mundi

Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos

150

Affectus petere auxilium et praestare iuberet,

Dispersos trahere in populum, migrare uetusto

De nemore et proauis habitatas linquere siluas,

Aedificare domos, laribus coniungere nostris

Tectum aliud, tutos uicino limine somnos

155

Vt collata daret fiducia, protegere armis

Lapsum aut ingenti nutantem uulnere ciuem,

Communi dare signa tuba, defendier isdem

Turribus atque una portarum claue teneri.

Sed iam serpentum maior concordia. parcit

160

Cognatis maculis similis fera. quando leoni

Fortior eripuit uitam leo? quo nemore umquam

Exspirauit aper maioris dentibus apri?

Indica tigris agit rabida cum tigride pacem

Perpetuam, saeuis inter se conuenit ursis.

165

Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum

Adsueti coquere et marris ac uomere lassi

Nescierint primi gladios extendere fabri.

Aspicimus populos quorum non sufficit irae

170

Occidisse aliquem, sed pectora, bracchia, uultum

Crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo

Vel quo non fugeret, si nunc haec monstra uideret

Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

Tamquam homine et uentri indulsit non omne legumen?