Iuuenalis saturae 11

Altre sezioni


Atticus eximie si cenat, lautus habetur,

Si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno

Excipitur uulgi quam pauper Apicius? omnis

Conuictus, thermae, stationes, omne theatrum

5

De Rutilo. nam dum ualida ac iuuenalia membra

Sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur

Non cogente quidem sed nec prohibente tribuno

Scripturus leges et regia uerba lanistae.

Multos porro uides, quos saepe elusus ad ipsum

10

Creditor introitum solet expectare macelli,

Et quibus in solo uiuendi causa palato est.

Egregius cenat meliusque miserrimus horum

Et cito casurus iam perlucente ruina.

Interea gustus elementa per omnia quaerunt

15

Numquam animo pretiis obstantibus; interius si

Attendas, magis illa iuuant quae pluris ementur.

Ergo haut difficile est perituram arcessere summam

Lancibus oppositis uel matris imagine fracta,

Et quadringentis nummis condire gulosum

20

Fictile; sic ueniunt ad miscellanea ludi.

Refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam

Luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

Sumit et a censu famam trahit. illum ego iure

Despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas

25

Omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem

Ignorat quantum ferrata distet ab arca

Sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν

Figendum et memori tractandum pectore, siue

Coniugium quaeras uel sacri in parte senatus

30

Esse uelis; neque enim loricam poscit Achillis

Thersites, in qua se traducebat Vlixes;

Ancipitem seu tu magno discrimine causam

Protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,

Orator uehemens an Curtius et Matho buccae.

35

Noscenda est mensura sui spectandaque rebus

In summis minimisque, etiam cum piscis emetur,

Ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum

In loculis. quis enim te deficiente crumina

Et crescente gula manet exitus, aere paterno

40

Ac rebus mersis in uentrem fenoris atque

Argenti grauis et pecorum agrorumque capacem?

Talibus a dominis post cuncta nouissimus exit

Anulus, et digito mendicat Pollio nudo.

Non praematuri cineres nec funus acerbum

45

Luxuriae sed morte magis metuenda senectus.

Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae

Et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum

Nescio quid superest et pallet fenoris auctor,

Qui uertere solum, Baias et ad ostrea currunt.

50

Cedere namque foro iam non est deterius quam

Esquilias a feruenti migrare Subura.

Ille dolor solus patriam fugientibus, illa

Maestitia est, caruisse anno circensibus uno.

Sanguinis in facie non haeret gutta, morantur

55

Pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.

Experiere hodie numquid pulcherrima dictu,

Persice, non praestem uita et moribus et re,

Si laudem siliquas occultus ganeo, pultes

Coram aliis dictem puero sed in aure placentas.

60

Nam cum sis conuiua mihi promissus, habebis

Euandrum, uenies Tirynthius aut minor illo

Hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,

Alter aquis, alter flammis ad sidera missus.

Fercula nunc audi nullis ornata macellis.

65

De Tiburtino ueniet pinguissimus agro

Haedulus et toto grege mollior, inscius herbae

Necdum ausus uirgas humilis mordere salicti,

Qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani

Asparagi, posito quos legit uilica fuso.

70

Grandia praeterea tortoque calentia feno

Oua adsunt ipsis cum matribus, et seruatae

Parte anni quales fuerant in uitibus uuae,

Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem

Aemula Picenis et odoris mala recentis

75

Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam

Autumnum et crudi posuere pericula suci.

Haec olim nostri iam luxuriosa senatus

Cena fuit. Curius paruo quae legerat horto

Ipse focis breuibus ponebat holuscula, quae nunc

80

Squalidus in magna fastidit compede fossor,

Qui meminit calidae sapiat quid uulua popinae.

Sicci terga suis rara pendentia crate

Moris erat quondam festis seruare diebus

Et natalicium cognatis ponere lardum

85

Accedente noua, si quam dabat hostia, carne.

Cognatorum aliquis titulo ter consulis atque

Castrorum imperiis et dictatoris honore

Functus ad has epulas solito maturius ibat

Erectum domito referens a monte ligonem.

90

Cum tremerent autem Fabios durumque Catonem

Et Scauros et Fabricium, rigidique seueros

Censoris mores etiam collega timeret,

Nemo inter curas et seria duxit habendum

Qualis in Oceani fluctu testudo nataret,

95

Clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;

Sed nudo latere et paruis frons aerea lectis

Vile coronati caput ostendebat aselli,

Ad quod lasciui ludebant ruris alumni.

[Tales ergo cibi qualis domus atque supellex.]

100

Tunc rudis et Graias mirari nescius artes

Vrbibus euersis praedarum in parte reperta

Magnorum artificum frangebat pocula miles,

Vt phaleris gauderet ecus caelataque cassis

Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae

105

Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos

Ac nudam effigiem in clipeo uenientis et hasta

Pendentisque dei perituro ostenderet hosti.

Ponebant igitur Tusco farrata catino:

Argenti quod erat solis fulgebat in armis.

110

Omnia tunc quibus inuideas, si liuidulus sis.

Templorum quoque maiestas praesentior, et uox

Nocte fere media mediamque audita per urbem

Litore ab Oceani Gallis uenientibus et dis

Officium uatis peragentibus. his monuit nos,

115

Hanc rebus Latiis curam praestare solebat

Fictilis et nullo uiolatus Iuppiter auro.

Illa domi natas nostraque ex arbore mensas

Tempora uiderunt; hos lignum stabat ad usus,

Annosam si forte nucem deiecerat eurus.

120

At nunc diuitibus cenandi nulla uoluptas,

Nil rhombus, nil damma sapit, putere uidentur

Vnguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis

Grande ebur et magno sublimis pardus hiatu

Dentibus ex illis quos mittit porta Syenes

125

Et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,

Et quos deposuit Nabataeo belua saltu

Iam nimios capitique graues. hinc surgit orexis,

Hinc stomacho uires; nam pes argenteus illis,

Anulus in digito quod ferreus. ergo superbum

130

Conuiuam caueo, qui me sibi comparat et res

Despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis

Est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac

Materia, quin ipsa manubria cultellorum

Ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt

135

Rancidula aut ideo peior gallina secatur.

Sed nec structor erit cui cedere debeat omnis

Pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem

Sumine cum magno lepus atque aper et pygargus

Et Scythicae uolucres et phoenicopterus ingens

140

Et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro

Caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.

Nec frustum capreae subducere nec latus Afrae

Nouit auis noster, tirunculus ac rudis omni

Tempore et exiguae furtis imbutus ofellae.

145

Plebeios calices et paucis assibus emptos

Porriget incultus puer atque a frigore tutus,

Non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus

Quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.

Idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli

150

Atque hodie tantum propter conuiuia pexi.

Pastoris duri hic filius, ille bubulci.

Suspirat longo non uisam tempore matrem

Et casulam et notos tristis desiderat haedos

Ingenui uultus puer ingenuique pudoris,

155

Qualis esse decet quos ardens purpura uestit,

Nec pupillares defert in balnea raucus

Testiculos, nec uellendas iam praebuit alas,

Crassa nec opposito pauidus tegit inguina guto.

Hic tibi uina dabit diffusa in montibus illis

160

A quibus ipse uenit, quorum sub uertice lusit.

[Namque una atque cadem est uini patria atque ministri.]

Forsitan expectes ut Gaditana canoro

Incipiant prurire choro plausuque probatae

Ad terram tremulo descendant clune puellae,

165

[Spectant hoc nuptae iuxta recubante marito

Quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]

Irritamentum ueneris languentis et acres

Diuitis urticae [maior tamen ista uoluptas

Alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox

170

Auribus atque oculis concepta urina mouetur.

Non capit has nugas humilis domus. audiat ille

Testarum crepitus cum uerbis, nudum olido stans

Fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur

Vocibus obscenis omnique libidinis arte,

175

Qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;

Namque ibi fortunae ueniam damus. alea turpis,

Turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi

Omnia cum faciunt, hilares nitidique uocantur.

Nostra dabunt alios hodie conuiuia ludos:

180

Conditor Iliados cantabitur atque Maronis

Altisoni dubiam facientia carmina palmam.

Quid refert, tales uersus qua uoce legantur?

Sed nunc dilatis auerte negotia curis

Et gratam requiem dona tibi, quando licebit

185

Per totum cessare diem. non fenoris ulla

Mentio nec, prima si luce egressa reuerti

Nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor

Vmida suspectis referens multicia rugis

Vexatasque comas et uultum auremque calentem.

190

Protinus ante meum quidquid dolet exue limen,

Pone domum et seruos et quidquid frangitur illis

Aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.

Interea Megalesiacae spectacula mappae

Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho

195

Praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace

Inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,

Totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem

Percutit, euentum uiridis quo colligo panni.

Nam si deficeret, maestam attonitamque uideres

200

Hanc urbem ueluti Cannarum in puluere uictis

Consulibus. spectent iuuenes, quos clamor et audax

Sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:

Nostra bibat uernum contracta cuticula solem

Effugiatque togam. iam nunc in balnea salua

205

Fronte licet uadas, quamquam solida hora supersit

Ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus

Continuis, quia sunt talis quoque taedia uitae

Magna: uoluptates commendat rarior usus.