Iuuenalis saturae 10

Altre sezioni


Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque

Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt

Vera bona atque illis multum diuersa, remota

Erroris nebula. quid enim ratione timemus

5

Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te

Conatus non paeniteat uotique peracti?

Euertere domos totas optantibus ipsis

Di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur

Militia; torrens dicendi copia multis

10

Et sua mortifera est facundia; uiribus ille

Confisus periit admirandisque lacertis;

Sed pluris nimia congesta pecunia cura

Strangulat et cuncta exuperans patrimonia census

Quanto delphinis ballaena Britannica maior.

15

Temporibus diris igitur iussuque Neronis

Longinum et magnos Senecae praediuitis hortos

Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes

Tota cohors: rarus uenit in cenacula miles.

Pauca licet portes argenti uascula puri

20

Nocte iter ingressus, gladium contumque timebis

Et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:

Cantabit uacuus coram latrone uiator.

Prima fere uota et cunctis notissima templis

Diuitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

25

Nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur

Fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes

Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.

Iamne igitur laudas quod de sapientibus alter

Ridebat, quotiens a limine mouerat unum

30

Protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?

Sed facilis cuiuis rigidi censura cachinni:

Mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.

Perpetuo risu pulmonem agitare solebat

Democritus, quamquam non essent urbibus illis

35

Praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.

Quid si uidisset praetorem curribus altis

Extantem et medii sublimem puluere circi

In tunica Iouis et pictae Sarrana ferentem

Ex umeris aulaea togae magnaeque coronae

40

Tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla?

Quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul

Ne placeat, curru seruus portatur eodem.

Da nunc et uolucrem, sceptro quae surgit eburno,

Illinc cornicines, hinc praecedentia longi

45

Agminis officia et niueos ad frena Quirites,

Defossa in loculos quos sportula fecit amicos.

Tum quoque materiam risus inuenit ad omnis

Occursus hominum, cuius prudentia monstrat

Summos posse uiros et magna exempla daturos

50

Veruecum in patria crassoque sub aere nasci.

Ridebat curas nec non et gaudia uulgi,

Interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci

Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

Ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur?

55

Propter quae fas est genua incerare deorum?

Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae

Inuidiae, mergit longa atque insignis honorum

Pagina. descendunt statuae restemque sequuntur,

Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis

60

Caedit et immeritis franguntur crura caballis.

Iam strident ignes, iam follibus atque caminis

Ardet adoratum populo caput et crepat ingens

Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda

Fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae.

65

Pone domi laurus, duc in Capitolia magnum

Cretatumque bouem: Seianus ducitur unco

Spectandus, gaudent omnes. "quae labra, quis illi

Vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amaui

Hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam

70

Delator quibus indicibus, quo teste probauit?"

"Nil horum; uerbosa et grandis epistula uenit

A Capreis." "bene habet, nil plus interrogo." sed quid

Turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit

Damnatos. idem populus, si Nortia Tusco

75

Fauisset, si oppressa foret secura senectus

Principis, hac ipsa Seianum diceret hora

Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli

Vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim

Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se

80

Continet atque duas tantum res anxius optat,

Panem et circenses. "perituros audio multos."

"Nil dubium, magna est fornacula." "pallidulus mi

Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram;

Quam timeo, uictus ne poenas exigat Aiax

85

Vt male defensus. curramus praecipites et,

Dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.

Sed uideant serui ne quis neget et pauidum in ius

Ceruice obstricta dominum trahat." hi sermones

Tunc de Seiano, secreta haec murmura uulgi.

90

Visne salutari sicut Seianus, habere

Tantundem atque illi summas donare curules,

Illum exercitibus praeponere, tutor haberi

Principis angusta Caprearum in rupe sedentis

Cum grege Chaldaeo? uis certe pila, cohortis,

95

Egregios equites et castra domestica; quidni

Haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam

Posse uolunt. sed quae praeclara et prospera tanti,

Vt rebus laetis par sit mensura malorum?

Huius qui trahitur praetextam sumere mauis

100

An Fidenarum Gabiorumque esse potestas

Et de mensura ius dicere, uasa minora

Frangere pannosus uacuis aedilis Vlubris?

Ergo quid optandum foret ignorasse fateris

Seianum; nam qui nimios optabat honores

105

Et nimias poscebat opes, numerosa parabat

Excelsae turris tabulata, unde altior esset

Casus et impulsae praeceps immane ruinae.

Quid Crassos, quid Pompeios euertit et illum,

Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?

110

Summus nempe locus nulla non arte petitus

Magnaque numinibus uota exaudita malignis.

Ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci

Descendunt reges et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis

115

Incipit optare et totis quinquatribus optat

Quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam,

Quem sequitur custos angustae uernula capsae.

Eloquio sed uterque perit orator, utrumque

Largus et exundans leto dedit ingenii fons.

120

Ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam

Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

"O fortunatam natam me consule Romam:"

Antoni gladios potuit contemnere si sic

Omnia dixisset. ridenda poemata malo

125

Quam te, conspicuae diuina Philippica famae,

Volueris a prima quae proxima. saeuus et illum

Exitus eripuit, quem mirabantur Athenae

Torrentem et pleni moderantem frena theatri.

Dis ille aduersis genitus fatoque sinistro,

130

Quem pater ardentis massae fuligine lippus

A carbone et forcipibus gladiosque paranti

Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuuiae, truncis adfixa tropaeis

Lorica et fracta de casside buccula pendens

135

Et curtum temone iugum uictaeque triremis

Aplustre et summo tristis captiuos in arcu

Humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se

Romanus Graiusque et barbarus induperator

Erexit, causas discriminis atque laboris

140

Inde habuit: tanto maior famae sitis est quam

Virtutis. quis enim uirtutem amplectitur ipsam,

Praemia si tollas? patriam tamen obruit olim

Gloria paucorum et laudis titulique cupido

Haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae

145

Discutienda ualent sterilis mala robora fici,

Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.

Expende Hannibalem: quot libras in duce summo

Inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro

Percussa oceano Niloque admota tepenti

150

Rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.

Additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

Transilit. opposuit natura Alpemque niuemque:

Diducit scopulos et montem rumpit aceto.

Iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.

155

"Acti" inquit "nihil est, nisi Poeno milite portas

Frangimus et media uexillum pono Subura."

O qualis facies et quali digna tabella,

Cum Gaetula ducem portaret belua luscum!

Exitus ergo quis est? o gloria! uincitur idem

160

Nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus

Mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,

Donec Bithyno libeat uigilare tyranno.

Finem animae, quae res humanas miscuit olim,

Non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille

165

Cannarum uindex et tanti sanguinis ultor

Anulus. i, demens, et saeuas curre per Alpes

Vt pueris placeas et declamatio fias.

Vnus Pellaeo iuueni non sufficit orbis,

Aestuat infelix angusto limite mundi

170

Vt Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho;

Cum tamen a figulis munitam intrauerit urbem,

Sarcophago contentus erit. mors sola fatetur

Quantula sint hominum corpuscula. creditur olim

Velificatus Athos et quidquid Graecia mendax

175

Audet in historia, constratum classibus isdem

Suppositumque rotis solidum mare; credimus altos

Defecisse amnes epotaque flumina Medo

Prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.

Ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

180

In Corum atque Eurum solitus saeuire flagellis

Barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,

Ipsum compedibus qui uinxerat Ennosigaeum

(Mitius id sane, quod non et stigmate dignum

Credidit. huic quisquam uellet seruire deorum?)-

185

Sed qualis rediit? nempe una naue, cruentis

Fluctibus ac tarda per densa cadauera prora.

Has totiens optata exegit gloria poenas.

"Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos."

Hoc recto uultu, solum hoc et pallidus optas.

190

Sed quam continuis et quantis longa senectus

Plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum

Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem

Pendentisque genas et talis aspice rugas

Quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,

195

In uetula scalpit iam mater simia bucca.

Plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille

Hoc atque †ille† alio, multum hic robustior illo:

Vna senum facies, cum uoce trementia membra

Et iam leue caput madidique infantia nasi;

200

Frangendus misero gingiua panis inermi.

Vsque adeo grauis uxori natisque sibique,

Vt captatori moueat fastidia Cosso.

Non eadem uini atque cibi torpente palato

Gaudia; nam coitus iam longa obliuio, uel si

205

Coneris, iacet exiguus cum ramice neruus

Et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.

Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri

Canities? quid quod merito suspecta libido est

Quae uenerem adfectat sine uiribus? aspice partis

210

Nunc damnum alterius. nam quae cantante uoluptas,

Sit licet eximius, citharoedo siue Seleuco

Et quibus aurata mos est fulgere lacerna?

Quid refert, magni sedeat qua parte theatri

Qui uix cornicines exaudiet atque tubarum

215

Concentus? clamore opus est ut sentiat auris

Quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.

Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis

Febre calet sola, circumsilit agmine facto

Morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,

220

Promptius expediam quot amauerit Oppia moechos,

Quot Themison aegros autumno occiderit uno,

Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus

Pupillos, quot longa uiros exorbeat uno

Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

225

Percurram citius quot uillas possideat nunc

Quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.

Ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos

Perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius

Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,

230

Ipse ad conspectum cenae diducere rictum

Suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem

Ore uolat pleno mater ieiuna. sed omni

Membrorum damno maior dementia, quae nec

Nomina seruorum nec uultum agnoscit amici

235

Cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos

Quos genuit, quos eduxit. nam codice saeuo

Heredes uetat esse suos, bona tota feruntur

Ad Phialen; tantum artificis ualet halitus oris,

Quod steterat multis in carcere fornicis annis.

240

Vt uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt

Funera natorum, rogus aspiciendus amatae

Coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

Haec data poena diu uiuentibus, ut renouata

Semper clade domus multis in luctibus inque

245

Perpetuo maerore et nigra ueste senescant.

Rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,

Exemplum uitae fuit a cornice secundae.

Felix nimirum, qui tot per saecula mortem

Distulit atque suos iam dextra computat annos,

250

Quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper

Attendas quantum de legibus ipse queratur

Fatorum et nimio de stamine, cum uidet acris

Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,

Quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,

255

Quod facinus dignum tam longo admiserit aeuo.

Haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,

Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.

Incolumi Troia Priamus uenisset ad umbras

Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus

260

Portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter

Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus

Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,

Si foret extinctus diuerso tempore, quo non

Coeperat audaces Paris aedificare carinas.

265

Longa dies igitur quid contulit? omnia uidit

Euersa et flammis Asiam ferroque cadentem.

Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara

Et ruit ante aram summi Iouis ut uetulus bos

Qui domini cultris tenue et miserabile collum

270

Praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.

Exitus ille utcumque hominis, sed torua canino

Latrauit rictu quae post hunc uixerat uxor.

Festino ad nostros et regem transeo Ponti

Et Croesum, quem uox iusti facunda Solonis

275

Respicere ad longae iussit spatia ultima uitae.

Exilium et carcer Minturnarumque paludes

Et mendicatus uicta Carthagine panis

Hinc causas habuere; quid illo ciue tulisset

Natura in terris, quid Roma beatius umquam,

280

Si circumducto captiuorum agmine et omni

Bellorum pompa animam exhalasset opimam,

Cum de Teutonico uellet descendere curru?

Prouida Pompeio dederat Campania febres

Optandas, sed multae urbes et publica uota

285

Vicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis

Seruatum uicto caput abstulit. hoc cruciatu

Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus

Integer et iacuit Catilina cadauere toto.

Formam optat modico pueris, maiore puellis

290

Murmure, cum Veneris fanum uidet, anxia mater

Vsque ad delicias uotorum. "cur tamen" inquit

"Corripias? pulchra gaudet Latona Diana."

Sed uetat optari faciem Lucretia qualem

Ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum

295

Accipere † atque suum † Rutilae dare. filius autem

Corporis egregii miseros trepidosque parentes

Semper habet: rara est adeo concordia formae

Atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores

Tradiderit domus ac ueteres imitata Sabinos,

300

Praeterea castum ingenium uultumque modesto

Sanguine feruentem tribuat natura benigna

Larga manu (quid enim puero conferre potest plus

Custode et cura natura potentior omni?),

Non licet esse uiro; nam prodiga corruptoris

305

Improbitas ipsos audet temptare parentes:

Tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum

Deformem saeua castrauit in arce tyrannus,

Nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec

Strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.

310

I nunc et iuuenis specie laetare tui, quem

Maiora expectant discrimina. fiet adulter

Publicus et poenas metuet quascumque mariti

*irati* debet, nec erit felicior astro

Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem

315

Interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori

Concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis

Verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.

Sed tuus Endymion dilectae fiet adulter

Matronae. mox cum dederit Seruilia nummos

320

Fiet et illius quam non amat, exuet omnem

Corporis ornatum; quid enim ulla negauerit udis

Inguinibus, siue est haec Oppia siue Catulla?

Deterior totos habet illic femina mores.

"Sed casto quid forma nocet?" quid profuit immo

325

Hippolyto graue propositum, quid Bellerophonti?

Erubuit *nempe haec* ceu fastidita repulso

Nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se

Concussere ambae. mulier saeuissima tunc est

Cum stimulos odio pudor admouet. elige quidnam

330

Suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor

Destinat. optimus hic et formonsissimus idem

Gentis patriciae rapitur miser extinguendus

Messalinae oculis; dudum sedet illa parato

Flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis

335

Sternitur et ritu decies centena dabuntur

Antiquo, ueniet cum signatoribus auspex.

Haec tu secreta et paucis commissa putabas?

Non nisi legitime uult nubere. quid placeat dic.

Ni parere uelis, pereundum erit ante lucernas;

340

Si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res

Nota urbi et populo contingat principis aurem.

Dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu

Obsequere imperio, si tanti uita dierum

Paucorum. quidquid leuius meliusque putaris,

345

Praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix.

Nil ergo optabunt homines? si consilium uis,

Permittes ipsis expendere numinibus quid

Conueniat nobis rebusque sit utile nostris;

Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.

350

Carior est illis homo quam sibi. nos animorum

Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti

Coniugium petimus partumque uxoris, at illis

Notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

Vt tamen et poscas aliquid uoueasque sacellis

355

Exta et candiduli diuina tomacula porci,

Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

Fortem posce animum mortis terrore carentem,

Qui spatium uitae extremum inter munera ponat

Naturae, qui ferre queat quoscumque labores,

360

Nesciat irasci, cupiat nihil et potiores

Herculis aerumnas credat saeuosque labores

Et uenere et cenis et pluma Sardanapalli.

Monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe

Tranquillae per uirtutem patet unica uitae.

365

Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,

Nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.