Augurinus carmen

Reference basis text: J. Blänsdorf, 1995

Editing of the digital edition: T. Brolli, 2009


Canto carmina uersibus minutis,

His olim quibus et meus Catullus

Et Caluus ueteresque, sed quid ad me?

Vnus Plinius est mihi priores.

5

Mauolt uersiculos foro relicto

Et quaerit quod amet putatque amari.

Ille o Plinius, ille quot Catones!

I nunc, quisquis amas, amare noli!

6

putatque codd.

iuuatque V

probatque Casaubonus

petatque Baehrens

petitque Courtney


putatque amari

putetque amare Postgate

FONTI:

Plin. epist. 4.27.3: nam lemma sibi sumpsit (sc. Augurinus), quod ego interdum uersibus ludo. atque adeo iudicii mei te iudicem faciam, si mihi ex hoc ipso lemmate secundus uersus occurrerit; nam ceteros teneo et etiam explicui: "canto...noli!".