Iuuenalis saturae 13

Reference basis text: W. V. Clausen, 1992²

Editing of the digital edition: F. Ficca, 2010

Data insertion and check: P. Marzano, 2010

Other sections


Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi

Displicet auctori. Prima est haec ultio, quod se

Iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis

Gratia fallaci praetoris uicerit urna.

5

Quid sentire putas homines, Caluine, recenti

De scelere et fidei uiolatae crimine? Sed nec

Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris

Iacturae te mergat onus, nec rara uidemus

Quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam

10

Tritus et e medio fortunae ductus aceruo.

Ponamus nimios gemitus. Flagrantior aequo

Non debet dolor esse uiri nec uulnere maior.

Tu quamuis leuium minimam exiguamque malorum

Particulam uix ferre potes spumantibus ardens

15

Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus

Depositum? Stupet haec qui iam post terga reliquit

Sexaginta annos Fonteio consule natus?

An nihil in melius tot rerum proficit usus?

Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,

20

Victrix fortunae sapientia, ducimus autem

Hos quoque felices, qui ferre incommoda uitae

Nec iactare iugum uita didicere magistra.

Quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,

Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum

25

Quaesitum et partos gladio uel pyxide nummos?

Rari quippe boni, numera, uix sunt totidem quot

Thebarum portae uel diuitis ostia Nili.

Nona aetas agitur peioraque saecula ferri

Temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa

30

Nomen et a nullo posuit natura metallo.

Nos hominum diuumque fidem clamore ciemus

Quanto Faesidium laudat uocalis agentem

Sportula? Dic, senior bulla dignissime, nescis

Quas habeat ueneres aliena pecunia? Nescis

35

Quem tua simplicitas risum uulgo moueat, cum

Exigis a quoquam ne peieret et putet ullis

Esse aliquod numen templis araeque rubenti?

Quondam hoc indigenae uiuebant more, priusquam

Sumeret agrestem posito diademate falcem

40

Saturnus fugiens, tunc cum uirguncula Iuno

Et priuatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;

Nulla super nubes conuiuia caelicolarum

Nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor

Ad cyathos et iam siccato nectare tergens

45

Bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna;

Prandebat sibi quisque deus nec turba deorum

Talis ut est hodie, contentaque sidera paucis

Numinibus miserum urguebant Atlanta minori

Pondere; nondum imi sortitus triste profundi

50

Imperium Sicula toruus cum coniuge Pluton,

Nec rota nec Furiae nec saxum aut uulturis atri

Poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.

Inprobitas illo fuit admirabilis aeuo,

Credebant quo grande nefas et morte piandum

55

Si iuuenis uetulo non adsurrexerat et si

Barbato cuicumque puer, licet ipse uideret

Plura domi fraga et maiores glandis aceruos;

Tam uenerabile erat praecedere quattuor annis

Primaque par adeo sacrae lanugo senectae.

60

Nunc si depositum non infitietur amicus,

Si reddat ueterem cum tota aerugine follem,

Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis

Quaeque coronata lustrari debeat agna.

Egregium sanctumque uirum si cerno, bimembri

65

Hoc monstrum puero et miranti sub aratro

Piscibus inuentis et fetae comparo mulae,

Sollicitus, tamquam lapides effuderit imber

Examenque apium longa consederit uua

Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis

70

Gurgitibus miris et lactis uertice torrens.

Intercepta decem quereris sestertia fraude

Sacrilega. Quid si bis centum perdidit alter

Hoc arcana modo maiorem tertius illa

Summam, quam patulae uix ceperat angulus arcae?

75

Tam facile et pronum est superos contemnere testes,

Si mortalis idem nemo sciat. Aspice quanta

Voce neget, quae sit ficti constantia uultus.

Per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat

Et Martis frameam et Cirrhaei spicula uatis,

80

Per calamos uenatricis pharetramque puellae

Perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,

Addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,

Quidquid habent telorum armamentaria caeli.

Si uero et pater est, "comedam" inquit "flebile nati

85

Sinciput elixi Pharioque madentis aceto."

Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant

Et nullo credant mundum rectore moueri

Natura uoluente uices et lucis et anni,

Atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.

90

Est alius metuens ne crimen poena sequatur.

Hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:

"Decernat quodcumque uolet de corpore nostro

Isis et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo uel caecus teneam quos abnego nummos.

95

Et pthisis et uomicae putres et dimidium crus

Sunt tanti. Pauper locupletem optare podagram

Nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec

Archigene; quid enim uelocis gloria plantae

Praestat et esuriens Pisaeae ramus oliuae?

100

Vt sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;

Si curant igitur cunctos punire nocentes,

Quando ad me uenient? Sed et exorabile numen

Fortasse experiar; solet his ignoscere. Multi

Committunt eadem diuerso crimina fato:

105

Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."

Sic animum dirae trepidum formidine culpae

Confirmat, tunc te sacra ad delubra uocantem

Praecedit, trahere immo ultro ac uexare paratus.

Nam cum magna malae superest audacia causae,

110

Creditur a multis fiducia. Mimum agit ille,

Vrbani qualem fugitiuus scurra Catulli:

Tu miser exclamas, ut Stentora uincere possis,

Vel potius quantum Gradiuus Homericus, "Audis,

Iuppiter, haec nec labra moues, cum mittere uocem

115

Debueris uel marmoreus uel aeneus? Aut cur

In carbone tuo charta pia tura soluta

Ponimus et sectum uituli iecur albaque porci

Omenta? Vt uideo, nullum discrimen habendum est

Effigies inter uestras statuamque Vagelli."

120

Accipe quae contra ualeat solacia ferre

Et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit

A Cynicis tunica distantia, non Epicurum

Suspicit exigui laetum plantaribus horti.

Curentur dubii medicis maioribus aegri:

125

Tu uenam uel discipulo committe Philippi.

Si nullum in terris tam detestabile factum

Ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus

Te ueto nec plana faciem contundere palma,

Quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,

130

Et maiore domus gemitu, maiore tumultu

Planguntur nummi quam funera; nemo dolorem

Fingit in hoc casu, uestem diducere summam

Contentus, uexare oculos umore coacto:

Ploratur lacrimis amissa pecunia ueris.

135

Sed si cuncta uides simili fora plena querella,

Si deciens lectis diuersa parte tabellis

Vana superuacui dicunt chirographa ligni,

Arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps

Sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,

140

Ten, o delicias, extra communia censes

Ponendum, quia tu gallinae filius albae,

Nos uiles pulli nati infelicibus ouis?

Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,

Si flectas oculos maiora ad crimina. Confer

145

Conductum latronem, incendia sulpure coepta

Atque dolo, primos cum ianua colligit ignes.

Confer et hos, ueteris qui tollunt grandia templi

Pocula adorandae rubiginis et populorum

Dona uel antiquo positas a rege coronas;

150

Haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui

Radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam

Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat.

An dubitet solitus totum conflare Tonantem?

Confer et artifices mercatoremque ueneni

155

Et deducendum corio bouis in mare, cum quo

Clauditur aduersis innoxia simia fatis.

Haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis

Vsque a lucifero donec lux occidat audit?

Humani generis mores tibi nosse uolenti

160

Sufficit una domus; paucos consume dies et

Dicere te miserum, postquam illinc ueneris, aude.

Quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis

In Meroe crasso maiorem infante mamillam?

Caerula quis stupuit Germani lumina, flauam

165

Caesariem et madido torquentem cornua cirro?

[Nempe quod haec illis natura est omnibus una.]

Ad subitas Thracum uolucres nubemque sonoram

Pygmaeus paruis currit bellator in armis,

Mox inpar hosti raptusque per aera curuis

170

Vnguibus a saeua fertur grue. Si uideas hoc

Gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,

Quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet

Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.

"Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae

175

Poena erit?" Abreptum crede hunc grauiore catena

Protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari

Arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam

Depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco

Inuidiosa dabit minimus solacia sanguis.

180

"At uindicta bonum uita iucundius ipsa."

Nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis

Interdum aut leuibus uideas flagrantia causis:

[Quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.]

Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis

185

Ingenium dulcique senex uicinus Hymetto,

Qui partem acceptae saeua inter uincla cicutae

Accusatori nollet dare. [Plurima felix

Paulatim uitia atque errores exuit, omnes

Prima docens rectum, sapientia.] Quippe minuti

190

Semper et infirmi est animi exiguique uoluptas

Vltio. Continuo sic collige, quod uindicta

Nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu

Euasisse putes, quos diri conscia facti

Mens habet attonitos et surdo uerbere caedit

195

Occultum quatiente animo tortore flagellum?

Poena autem uehemens ac multo saeuior illis

Quas et Caedicius grauis inuenit et Rhadamanthus,

Nocte dieque suum gestare in pectore testem.

Spartano cuidam respondit Pythia uates

200

Haut impunitum quondam fore quod dubitaret

Depositum retinere et fraudem iure tueri

Iurando. Quaerebat enim quae numinis esset

Mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.

Reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem

205

Vocem adyti dignam templo ueramque probauit

Extinctus tota pariter cum prole domoque

Et quamuis longa deductis gente propinquis.

Has patitur poenas peccandi sola uoluntas.

Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum

210

Facti crimen habet. Cedo si conata peregit.

Perpetua anxietas nec mensae tempore cessat

Faucibus ut morbo siccis interque molares

Difficili crescente cibo, Setina misellus

Expuit, Albani ueteris pretiosa senectus

215

Displicet; ostendas melius, densissima ruga

Cogitur in frontem uelut acri ducta Falerno.

Nocte breuem si forte indulsit cura soporem

Et toto uersata toro iam membra quiescunt,

Continuo templum et uiolati numinis aras

220

Et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,

Te uidet in somnis; tua sacra et maior imago

Humana turbat pauidum cogitque fateri.

Hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,

Cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,

225

Non quasi fortuitus nec uentorum rabie sed

Iratus cadat in terras et iudicet ignis.

Illa nihil nocuit, cura grauiore timetur

Proxima tempestas uelut hoc dilata sereno.

Praeterea lateris uigili cum febre dolorem

230

Si coepere pati, missum ad sua corpora morbum

Infesto credunt a numine; saxa deorum

Haec et tela putant. Pecudem spondere sacello

Balantem et Laribus cristam promittere galli

Non audent; quid enim sperare nocentibus aegris

235

Concessum? Vel quae non dignior hostia uita?

Mobilis et uaria est ferme natura malorum.

Cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas

Atque nefas tandem incipiunt sentire peractis

Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit

240

Damnatos fixa et mutari nescia. Nam quis

Peccandi finem posuit sibi? Quando recepit

Eiectum semel attrita de fronte ruborem?

Quisnam hominum est quem tu contentum uideris uno

Flagitio? Dabit in laqueum uestigia noster

245

Perfidus et nigri patietur carceris uncum

Aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes

Exulibus magnis. Poena gaudebis amara

Nominis inuisi tandemque fatebere laetus

Nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.

1—4

Exemplo ... urna Richards  pos. post v. 195; Reeve del.