Iuuenalis saturae 4

Altre sezioni


Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe uocandus

Ad partes, monstrum nulla uirtute redemptum

A uitiis, aegrae solaque libidine fortes

Deliciae, uiduas tantum aspernatus adulter.

5

Quid refert igitur, quantis iumenta fatiget

Porticibus, quanta nemorum uectetur in umbra,

Iugera quot uicina foro, quas emerit aedes

[Nemo malus felix, minime corruptor et idem]

Incestus, cum quo nuper uittata iacebat

10

Sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos?

Sed nunc de factis leuioribus. et tamen alter

Si fecisset idem caderet sub iudice morum;

Nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat

Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni

15

Crimine persona est? mullum sex milibus emit,

Aequantem sane paribus sestertia libris,

Vt perhibent qui de magnis maiora loquuntur.

Consilium laudo artificis, si munere tanto

Praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;

20

Est ratio ulterior, magnae si misit amicae,

Quae uehitur cluso latis specularibus antro.

Nil tale expectes: emit sibi. multa uidemus

Quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu

Succinctus patria quondam, Crispine, papyro?

25

Hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris

Piscator quam piscis emi; prouincia tanti

Vendit agros, sed maiores Apulia uendit.

Qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus

Induperatorem, cum tot sestertia, partem

30

Exiguam et modicae sumptam de margine cenae,

Purpureus magni ructarit scurra Palati,

Iam princeps equitum, magna qui uoce solebat

Vendere municipes fracta de merce siluros?

Incipe, Calliope. licet et considere: non est

35

Cantandum, res uera agitur. narrate, puellae

Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas.

Cum iam semianimum laceraret Flauius orbem

Vltimus et caluo seruiret Roma Neroni,

Incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi

40

Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,

Impleuitque sinus; neque enim minor haeserat illis

Quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem

Solibus effundit torrentis ad ostia Ponti

Desidia tardos et longo frigore pingues.

45

Destinat hoc monstrum cumbae linique magister

Pontifici summo. quis enim proponere talem

Aut emere auderet, cum plena et litora multo

Delatore forent? dispersi protinus algae

Inquisitores agerent cum remige nudo,

50

Non dubitaturi fugitiuum dicere piscem

Depastumque diu uiuaria Caesaris, inde

Elapsum ueterem ad dominum debere reuerti.

Si quid Palfurio, si credimus Armillato,

Quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto

55

Res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,

Ne pereat. iam letifero cedente pruinis

Autumno, iam quartanam sperantibus aegris,

Stridebat deformis hiems praedamque recentem

Seruabat; tamen hic properat, uelut urgueat auster.

60

Vtque lacus suberant, ubi quamquam diruta seruat

Ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,

Obstitit intranti miratrix turba parumper.

Vt cessit, facili patuerunt cardine ualuae;

Exclusi spectant admissa obsonia patres.

65

Itur ad Atriden. tum Picens "accipe" dixit

"Priuatis maiora focis. genialis agatur

Iste dies. propera stomachum laxare sagina

Et tua seruatum consume in saecula rhombum.

Ipse capi uoluit quid apertius? et tamen illi

70

Surgebant cristae. nihil est quod credere de se

Non possit cum laudatur dis aequa potestas.

Sed derat pisci patinae mensura. uocantur

Ergo in consilium proceres, quos oderat ille,

In quorum facie miserae magnaeque sedebat

75

Pallor amicitiae. primus clamante Liburno

"Currite, iam sedit" rapta properabat abolla

Pegasus, attonitae positus modo uilicus urbi.

Anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque

Interpres legum sanctissimus omnia, quamquam

80

Temporibus diris, tractanda putabat inermi

Iustitia. uenit et Crispi iucunda senectus,

Cuius erant mores qualis facundia, mite

Ingenium. maria ac terras populosque regenti

Quis comes utilior, si clade et peste sub illa

85

Saeuitiam damnare et honestum adferre liceret

Consilium? sed quid uiolentius aure tyranni,

Cum quo de pluuiis aut aestibus aut nimboso

Vere locuturi fatum pendebat amici?

Ille igitur numquam derexit bracchia contra

90

Torrentem, nec ciuis erat qui libera posset

Verba animi proferre et uitam impendere uero.

Sic multas hiemes atque octogensima uidit

Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.

Proximus eiusdem properabat Acilius aeui

95

Cum iuuene indigno quem mors tam saeua maneret

Et domini gladiis tam festinata; sed olim

Prodigio par est in nobilitate senectus,

Vnde fit ut malim fraterculus esse gigantis.

Profuit ergo nihil misero quod comminus ursos

100

Figebat Numidas Albana nudus harena

Venator. quis enim iam non intellegat artes

Patricias? quis priscum illud miratur acumen,

Brute, tuum? facile est barbato imponere regi.

Nec melior uultu quamuis ignobilis ibat

105

Rubrius, offensae ueteris reus atque tacendae,

Et tamen improbior saturam scribente cinaedo.

Montani quoque uenter adest abdomine tardus,

Et matutino sudans Crispinus amomo

Quantum uix redolent duo funera, saeuior illo

110

Pompeius tenui iugulos aperire susurro,

Et qui uulturibus seruabat uiscera Dacis

Fuscus marmorea meditatus proelia uilla,

Et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,

Qui numquam uisae flagrabat amore puellae,

115

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,

Caecus adulator dirusque *a ponte* satelles,

Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes

Blandaque deuexae iactaret basia raedae.

Nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit

120

In laeuum conuersus, at illi dextra iacebat

Belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus

Et pegma et pueros inde ad uelaria raptos.

Non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro

Percussus, Bellona, tuo diuinat et "ingens

125

Omen habes" inquit "magni clarique triumphi.

Regem aliquem capies, aut de temone Britanno

Excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis

Erectas in terga sudes?" hoc defuit unum

Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.

130

"Quidnam igitur censes? conciditur?" "absit ab illo

Dedecus hoc" Montanus ait, "testa alta paretur

Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.

Debetur magnus patinae subitusque Prometheus.

Argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc

135

Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur."

Vicit digna uiro sententia. nouerat ille

Luxuriam imperii ueterem noctesque Neronis

Iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno

Arderet. nulli maior fuit usus edendi

140

Tempestate mea: Circeis nata forent an

Lucrinum ad saxum Rutupinoue edita fundo

Ostrea callebat primo deprendere morsu,

Et semel aspecti litus dicebat echini.

Surgitur et misso proceres exire iubentur

145

Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem

Traxerat attonitos et festinare coactos,

Tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris

Dicturus, tamquam ex diuersis partibus orbis

Anxia praecipiti uenisset epistula pinna.

150

Atque utinam his potius nugis tota illa dedisset

Tempora saeuitiae, claras quibus abstulit urbi

Illustresque animas impune et uindice nullo.

Sed periit postquam cerdonibus esse timendus

Coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.