Iuuenalis saturae 9

Other sections


Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis

Occurras fronte obducta ceu Marsya uictus.

Quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat

Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba?

5

[Nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.]

Non erit hac facie miserabilior Crepereius

Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus

Circumit et fatuos non inuenit. unde repente

Tot rugae? certe modico contentus agebas

10

Vernam equitem, conuiua ioco mordente facetus

Et salibus uehemens intra pomeria natis.

Omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae

Silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem

Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci,

15

Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.

Quid macies aegri ueteris, quem tempore longo

Torret quarta dies olimque domestica febris?

Deprendas animi tormenta latentis in aegro

Corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque

20

Inde habitum facies. igitur flexisse uideris

Propositum et uitae contrarius ire priori.

Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem

Pacis et aduectae secreta Palatia matris

Et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)

25

Notior Aufidio moechus celebrare solebas,

Quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

"Vtile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum

Inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,

Munimenta togae, duri crassique coloris

30

Et male percussas textoris pectine Galli

Accipimus, tenue argentum uenaeque secundae.

Fata regunt homines, fatum est et partibus illis

Quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,

Nil faciet longi mensura incognita nerui,

35

Quamuis te nudum spumanti Virro labello

Viderit et blandae adsidue densaeque tabellae

Sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.

Quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus?

"Haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti."

40

Computat et ceuet. ponatur calculus, adsint

Cum tabula pueri; numera sestertia quinque

Omnibus in rebus, numerentur deinde labores.

An facile et pronum est agere intra uiscera penem

Legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?

45

Seruus erit minus ille miser qui foderit agrum

Quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te

Et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.

Vos humili adseculae, uos indulgebitis umquam

Cultori, iam nec morbo donare parati?

50

En cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas

Grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer

Incipit et strata positus longaque cathedra

Munera femineis tractat secreta kalendis.

Dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas

55

Apula, tot miluos intra tua pascua lassas?

Te Trifolinus ager fecundis uitibus implet

Suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis

(Nam quis plura linit uicturo dolia musto?)

Quantum erat exhausti lumbos donare clientis

60

Iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans

Cum matre et casulis et collusore catello

Cymbala pulsantis legatum fiet amici?

"Improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat

"Posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi

65

Lata acies per quam sollers euasit Vlixes.

Alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo

Pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,

Quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri

Et pedibus? "durate atque expectate cicadas"?

70

Verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto

Metiris pretio quod, ni tibi deditus essem

Deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret?

Scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris

Et quae pollicitus. fugientem saepe puellam

75

Amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam

Signabat; tota uix hoc ego nocte redemi

Te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,

Ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox.

Instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum

80

Coniugium in multis domibus seruauit adulter.

Quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?

Nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum

Quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me?

Tollis enim et libris actorum spargere gaudes

85

Argumenta uiri. foribus suspende coronas:

Iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.

Iura parentis habes, propter me scriberis heres,

Legatum omne capis nec non et dulce caducum.

Commoda praeterea iungentur multa caducis,

90

Si numerum, si tres impleuero." iusta doloris,

Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?

"Neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.

Haec soli commissa tibi celare memento

Et tacitus nostras intra te fige querellas;

95

Nam res mortifera est inimicus pumice leuis.

Qui modo secretum commiserat, ardet et odit,

Tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,

Fuste aperire caput, candelam adponere ualuis

Non dubitat. nec contemnas aut despicias quod

100

His opibus numquam cara est annona ueneni.

Ergo occulta teges ut curia Martis Athenis."

O Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum

Esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur

Et canis et postes et marmora. claude fenestras,

105

Vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,

E medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;

Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi

Proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae

Finxerunt pariter libarius, archimagiri,

110

Carptores. quod enim dubitant componere crimen

In dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur

Baltea? nec derit qui te per compita quaerat

Nolentem et miseram uinosus inebriet aurem.

Illos ergo roges quidquid paulo ante petebas

115

A nobis, taceant illi. sed prodere malunt

Arcanum quam subrepti potare Falerni

Pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.

Viuendum recte, cum propter plurima, *tunc est*

Idcirco ut possis linguam contemnere serui.

120

[Praecipue causis, ut linguas mancipiorum

Contemnas; nam lingua mali pars pessima serui.

Deterior tamen hic qui liber non erit illis

Quorum animas et farre suo custodit et aere.]

"Vtile consilium modo, sed commune, dedisti.

125

Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes

Deceptas? festinat enim decurrere uelox

Flosculus angustae miseraeque breuissima uitae

Portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas

Poscimus, obrepit non intellecta senectus."

130

Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus

Stantibus et saluis his collibus; undique ad illos

Conuenient et carpentis et nauibus omnes

Qui digito scalpunt uno caput. altera maior

Spes superest, tu tantum erucis imprime dentem.

135

"Haec exempla para felicibus; at mea Clotho

Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter.

O parui nostrique Lares, quos ture minuto

Aut farre et tenui soleo exorare corona,

Quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus

140

A tegete et baculo? uiginti milia fenus

Pigneribus positis, argenti uascula puri,

Sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes

De grege Moesorum, qui me ceruice locata

Securum iubeant clamoso insistere circo;

145

Sit mihi praeterea curuus caelator, et alter

Qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.

Quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes

His saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur,

Adfixit ceras illa de naue petitas

150

Quae Siculos cantus effugit remige surdo."