Iuuenalis saturae 3

Altre sezioni


Quamuis digressu ueteris confusus amici

Laudo tamen, uacuis quod sedem figere Cumis

Destinet atque unum ciuem donare Sibyllae.

Ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

5

Secessus. ego uel Prochytam praepono Suburae;

Nam quid tam miserum, tam solum uidimus, ut non

Deterius credas horrere incendia, lapsus

Tectorum adsiduos ac mille pericula saeuae

Vrbis et Augusto recitantes mense poetas?

10

Sed dum tota domus raeda componitur una,

Substitit ad ueteres arcus madidamque Capenam.

Hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae

(Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur

Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;

15

Omnis enim populo mercedem pendere iussa est

Arbor et eiectis mendicat silua Camenis),

In uallem Egeriae descendimus et speluncas

Dissimiles ueris. quanto praesentius esset

Numen aquis, uiridi si margine cluderet undas

20

Herba nec ingenuum uiolarent marmora tofum.

Hic tunc Vmbricius "quando artibus" inquit "honestis

Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

Res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras

Deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

25

Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

Dum noua canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me

Porto meis nullo dextram subeunte bacillo.

Cedamus patria. uiuant Artorius istic

30

Et Catulus, maneant qui nigrum in candida uertunt,

Quis facile est aedem conducere, flumina, portus,

Siccandam eluuiem, portandum ad busta cadauer,

Et praebere caput domina uenale sub hasta.

Quondam hi cornicines et municipalis harenae

35

Perpetui comites notaeque per oppida buccae

Munera nunc edunt et, uerso pollice uulgus

Cum iubet, occidunt populariter; inde reuersi

Conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint

Quales ex humili magna ad fastigia rerum

40

Extollit quotiens uoluit Fortuna iocari.

Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,

Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus

Astrorum ignoro; funus promittere patris

Nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam

45

Inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,

Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro

Fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam

Mancus et extinctae corpus non utile dextrae.

Quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens

50

Aestuat occultis animus semperque tacendis?

Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,

Participem qui te secreti fecit honesti.

Carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult

Accusare potest. tanti tibi non sit opaci

55

Omnis harena Tagi quodque in mare uoluitur aurum,

Vt somno careas ponendaque praemia sumas

Tristis et a magno semper timearis amico.

Quae nunc diuitibus gens acceptissima nostris

Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

60

Nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,

Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei?

Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes

Et linguam et mores et cum tibicine chordas

Obliquas nec non gentilia tympana secum

65

Vexit et ad circum iussas prostare puellas.

Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.

Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

70

Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,

Esquilias dictumque petunt a uimine collem,

Viscera magnarum domuum dominique futuri.

Ingenium uelox, audacia perdita, sermo

Promptus et Isaco torrentior. ede quid illum

75

Esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos:

Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

Augur, schoenobates, medicus, magus, omnia nouit

Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.

In summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax

80

Qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.

Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille

Signabit fultusque toro meliore recumbet,

Aduectus Romam quo pruna et cottana uento?

Vsque adeo nihil est quod nostra infantia caelum

85

Hausit Auentini baca nutrita Sabina?

Quid quod adulandi gens prudentissima laudat

Sermonem indocti, faciem deformis amici,

Et longum inualidi collum ceruicibus aequat

Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,

90

Miratur uocem angustam, qua deterius nec

Ille sonat quo mordetur gallina marito?

Haec eadem licet et nobis laudare, sed illis

Creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum

Vxorem comoedus agit uel Dorida nullo

95

Cultam palliolo? mulier nempe ipsa uidetur,

Non persona, loqui: uacua et plana omnia dicas

Infra uentriculum et tenui distantia rima.

Nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic

Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:

100

Natio comoeda est. rides, maiore cachinno

Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,

Nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,

Accipit endromidem; si dixeris "aestuo," sudat.

Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni

105

Nocte dieque potest aliena sumere uultum

A facie, iactare manus laudare paratus,

Si bene ructauit, si rectum minxit amicus,

Si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.

Praeterea sanctum nihil *aut* ab inguine tutum,

110

Non matrona laris, non filia uirgo, nec ipse

Sponsus leuis adhuc, non filius ante pudicus.

Horum si nihil est, auiam resupinat amici.

[Scire uolunt secreta domus atque inde timeri.]

Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi

115

Gymnasia atque audi facinus maioris abollae.

Stoicus occidit Baream delator amicum

Discipulumque senex ripa nutritus in illa

Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.

Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat

120

Protogenes aliquis uel Diphilus aut Hermarchus,

Qui gentis uitio numquam partitur amicum,

Solus habet. nam cum facilem stillauit in aurem

Exiguum de naturae patriaeque ueneno,

Limine summoueor, perierunt tempora longi

125

Seruitii; nusquam minor est iactura clientis.

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod

Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus

Currere, cum praetor lictorem impellat et ire

Praecipitem iubeat dudum uigilantibus orbis,

130

Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?

Diuitis hic seruo cludit latus ingenuorum

Filius; alter enim quantum in legione tribuni

Accipiunt donat Caluinae uel Catienae,

Vt semel aut iterum super illam palpitet; at tu,

135

Cum tibi uestiti facies scorti placet, haeres

Et dubitas alta Chionen deducere sella

Da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes

Numinis Idaei, procedat uel Numa uel qui

Seruauit trepidam flagranti ex aede Mineruam:

140

Protinus ad censum, de moribus ultima fiet

Quaestio. "quot pascit seruos? quot possidet agri

Iugera? quam multa magnaque paropside cenat?"

Quantum quisque sua nummorum seruat in arca,

Tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum

145

Et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper

Creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.

Quid quod materiam praebet causasque iocorum

Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

Si toga sordidula est et rupta calceus alter

150

Pelle patet, uel si consuto uulnere crassum

Atque recens linum ostendit non una cicatrix?

Nil habet infelix paupertas durius in se

Quam quod ridiculos homines facit. "exeat", inquit

"Si pudor est, et de puluino surgat equestri,

155

Cuius res legi non sufficit, et sedeant hic

Lenonum pueri quocumque ex fornice nati,

Hic plaudat nitidus praeconis filius inter

Pinnirapi cultos iuuenes iuuenesque lanistae."

Sic libitum uano, qui nos distinxit, Othoni.

160

Quis gener hic placuit censu minor atque puellae

Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?

Quando in consilio est aedilibus? agmine facto

Debuerant olim tenues migrasse Quirites.

Haut facile emergunt quorum uirtutibus obstat

165

Res angusta domi, sed Romae durior illis

Conatus: magno hospitium miserabile, magno

Seruorum uentres, et frugi cenula magno.

Fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis

Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam

170

Contentusque illic Veneto duroque cucullo.

Pars magna Italiae est, si uerum admittimus, in qua

Nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum

Festorum herboso colitur si quando theatro

Maiestas tandemque redit ad pulpita notum

175

Exodium, cum personae pallentis hiatum

In gremio matris formidat rusticus infans,

Aequales habitus illic similesque uidebis

Orchestram et populum; clari uelamen honoris

Sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.

180

Hic ultra uires habitus nitor, hic aliquid plus

Quam satis est interdum aliena sumitur arca.

Commune id uitium est: hic uiuimus ambitiosa

Paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae

Cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,

185

Vt te respiciat clauso Veiiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati;

Plena domus libis uenalibus: accipe et istud

Fermentum tibi habe. praestare tributa clientes

Cogimur et cultis augere peculia seruis.

190

Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam

Aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut

Simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?

Nos urbem colimus tenui tibicine fultam

Magna parte sui; nam sic labentibus obstat

195

Vilicus et, ueteris rimae cum texit hiatum,

Securos pendente iubet dormire ruina.

Viuendum est illic, ubi nulla incendia, nulli

Nocte metus. iam poscit aquam, iam friuola transfert

Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:

200

Tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,

Vltimus ardebit quem tegula sola tuetur

A pluuia, molles ubi reddunt oua columbae.

Lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex

Ornamentum abaci, nec non et paruulus infra

205

Cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,

Iamque uetus Graecos seruabat cista libellos

Et diuina opici rodebant carmina mures.

Nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud

Perdidit infelix totum nihil. ultimus autem

210

Aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem

Nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuuabit.

Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,

Pullati proceres, differt uadimonia praetor.

Tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.

215

Ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,

Conferat impensas; hic nuda et candida signa,

Hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,

Haec Asianorum uetera ornamenta deorum,

Hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,

220

Hic modium argenti. meliora ac plura reponit

Persicus orborum lautissimus et merito iam

Suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.

Si potes auelli circensibus, optima Sorae

Aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur

225

Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.

Hortulus hic puteusque breuis nec reste mouendus

In tenuis plantas facili diffunditur haustu.

Viue bidentis amans et culti uilicus horti

Vnde epulum possis centum dare Pythagoreis.

230

Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,

Vnius sese dominum fecisse lacertae.

Plurimus hic aeger moritur uigilando (sed ipsum

Languorem peperit cibus imperfectus et haerens

Ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum

235

Admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.

Inde caput morbi. raedarum transitus arto

Vicorum in flexu et stantis conuicia mandrae

Eripient somnum Druso uitulisque marinis.

Si uocat officium, turba cedente uehetur

240

Diues et ingenti curret super ora Liburna

Atque obiter leget aut scribet uel dormiet intus;

Namque facit somnum clausa lectica fenestra.

Ante tamen ueniet: nobis properantibus obstat

Vnda prior, magno populus premit agmine lumbos

245

Qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro

Alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.

Pinguia crura luto, planta mox undique magna

Calcor, et in digito clauus mihi militis haeret.

Nonne uides quanto celebretur sportula fumo?

250

Centum conuiuae, sequitur sua quemque culina.

Corbulo uix ferret tot uasa ingentia, tot res

Impositas capiti, quas recto uertice portat

Seruulus infelix et cursu uentilat ignem.

Scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat

255

Serraco ueniente abies, atque altera pinum

Plaustra uehunt; nutant alte populoque minantur.

Nam si procubuit qui saxa Ligustica portat

Axis et euersum fudit super agmina montem,

Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa

260

Inuenit? obtritum uulgi perit omne cadauer

More animae. domus interea secura patellas

Iam lauat et bucca foculum excitat et sonat unctis

Striglibus et pleno componit lintea guto.

Haec inter pueros uarie properantur, at ille

265

Iam sedet in ripa taetrumque nouicius horret

Porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum

Infelix nec habet quem porrigat ore trientem.

Respice nunc alia ac diuersa pericula noctis:

Quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum

270

Testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris

Vasa cadant, quanto percussum pondere signent

Et laedant silicem. possis ignauus haberi

Et subiti casus improuidus, ad cenam si

Intestatus eas: adeo tot fata, quot illa

275

Nocte patent uigiles te praetereunte fenestrae.

Ergo optes uotumque feras miserabile tecum,

Vt sint contentae patulas defundere pelues.

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,

Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum

280

Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:

[Ergo non aliter poterit dormire; quibusdam]

Somnum rixa facit. sed quamuis improbus annis

Atque mero feruens cauet hunc quem coccina laena

Vitari iubet et comitum longissimus ordo,

285

Multum praeterea flammarum et aenea lampas.

Me, quem luna solet deducere uel breue lumen

Candelae, cuius dispenso et tempero filum,

Contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,

Si rixa est, ubi tu pulsas, ego uapulo tantum.

290

Stat contra starique iubet. parere necesse est;

Nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem

Fortior? "unde uenis" exclamat, "cuius aceto,

Cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum

Sutor et elixi ueruecis labra comedit?

295

Nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.

Ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"

Dicere si temptes aliquid tacitusue recedas,

Tantumdem est: feriunt pariter, uadimonia deinde

Irati faciunt. libertas pauperis haec est:

300

Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat

Vt liceat paucis cum dentibus inde reuerti.

Nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te

Non derit clausis domibus postquam omnis ubique

Fixa catenatae siluit compago tabernae.

305

Interdum et ferro subitus grassator agit rem:

Armato quotiens tutae custode tenentur

Et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

Sic inde huc omnes tamquam ad uiuaria currunt.

Qua fornace graues, qua non incude catenae?

310

Maximus in uinclis ferri modus. ut timeas ne

Vomer deficiat, ne marra et sarcula desint.

Felices proauorum atauos, felicia dicas

Saecula quae quondam sub regibus atque tribunis

Viderunt uno contentam carcere Romam.

315

His alias poteram et pluris subnectere causas,

Sed iumenta uocant et sol inclinat. eundum est;

Nam mihi commota iamdudum mulio uirga

Adnuit. ergo uale nostri memor, et quotiens te

Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

320

Me quoque ad Heluinam Cererem uestramque Dianam

Conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,

Auditor gelidos ueniam caligatus in agros."