Iuuenalis saturae 6

Other sections


Credo Pudicitiam Saturno rege moratam

In terris uisamque diu, cum frigida paruas

Praeberet spelunca domos ignemque laremque

Et pecus et dominos communi clauderet umbra,

5

Siluestrem montana torum cum sterneret uxor

Frondibus et culmo uicinarumque ferarum

Pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius

Turbauit nitidos extinctus passer ocellos,

Sed potanda ferens infantibus ubera magnis

10

Et saepe horridior glandem ructante marito.

Quippe aliter tunc orbe nouo caeloque recenti

Viuebant homines, qui rupto robore nati

Compositiue luto nullos habuere parentes.

Multa Pudicitiae ueteris uestigia forsan

15

Aut aliqua exstiterint et sub Ioue, sed Ioue nondum

Barbato, nondum Graecis iurare paratis

Per caput alterius, cum furem nemo timeret

Caulibus ac pomis et aperto uiueret horto.

Paulatim deinde ad superos Astraea recessit

20

Hac comite, atque duae pariter fugere sorores.

Anticum et uetus est alienum, Postume, lectum

Concutere atque sacri genium contemnere fulcri.

Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:

Viderunt primos argentea saecula moechos.

25

Conuentum tamen et pactum et sponsalia nostra

Tempestate paras iamque a tonsore magistro

Pecteris et digito pignus fortasse dedisti?

Certe sanus eras. uxorem, Postume, ducis?

Dic qua Tisiphone, quibus exagitere colubris.

30

Ferre potes dominam saluis tot restibus ullam,

Cum pateant altae caligantesque fenestrae,

Cum tibi uicinum se praebeat Aemilius pons?

Aut si de multis nullus placet exitus, illud

Nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?

35

Pusio, qui noctu non litigat, exigit a te

Nulla iacens illic munuscula, nec queritur quod

Et lateri parcas nec quantum iussit anheles.

Sed placet Vrsidio lex Iulia: tollere dulcem

Cogitat heredem, cariturus turture magno

40

Mullorumque iubis et captatore macello.

Quid fieri non posse putes, si iungitur ulla

Vrsidio? si moechorum notissimus olim

Stulta maritali iam porrigit ora capistro,

Quem totiens texit perituri cista Latini?

45

Quid quod et antiquis uxor de moribus illi

Quaeritur? o medici, nimiam pertundite uenam.

Delicias hominis! Tarpeium limen adora

Pronus et auratam Iunoni caede iuuencam,

Si tibi contigerit capitis matrona pudici.

50

Paucae adeo Cereris uittas contingere dignae,

Quarum non timeat pater oscula. necte coronam

Postibus et densos per limina tende corymbos.

Vnus Hiberinae uir sufficit? ocius illud

Extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.

55

Magna tamen fama est cuiusdam rure paterno

Viuentis. uiuat Gabiis ut uixit in agro,

Viuat Fidenis, et agello cedo paterno.

Quis tamen adfirmat nil actum in montibus aut in

Speluncis? adeo senuerunt Iuppiter et Mars?

60

Porticibusne tibi monstratur femina uoto

Digna tuo? cuneis an habent spectacula totis

Quod securus ames quodque inde excerpere possis?

Chironomon Ledam molli saltante Bathyllo

Tuccia uesicae non imperat, Apula gannit,

65

[Sicut in amplexu, subito et miserabile longum.]

Attendit Thymele: Thymele tunc rustica discit.

Ast aliae, quotiens aulaea recondita cessant,

Et uacuo clusoque sonant fora sola theatro,

Atque a plebeis longe Megalesia, tristes

70

Personam thyrsumque tenent et subligar Acci.

Vrbicus exodio risum mouet Atellanae

Gestibus Autonoes, hunc diligit Aelia pauper.

Soluitur his magno comoedi fibula, sunt quae

Chrysogonum cantare uetent, Hispulla tragoedo

75

Gaudet: an expectas ut Quintilianus ametur?

Accipis uxorem de qua citharoedus Echion

Aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.

Longa per angustos figamus pulpita uicos,

Ornentur postes et grandi ianua lauro,

80

Vt testudineo tibi, Lentule, conopeo

Nobilis Euryalum murmillonem exprimat infans.

Nupta senatori comitata est Eppia ludum

Ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi

Prodigia et mores urbis damnante Canopo.

85

Immemor illa domus et coniugis atque sororis

Nil patriae indulsit, plorantisque improba natos

Vtque magis stupeas ludos Paridemque reliquit.

Sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna

Et segmentatis dormisset paruula cunis,

90

Contempsit pelagus; famam contempserat olim,

Cuius apud molles minima est iactura cathedras.

Tyrrhenos igitur fluctus lateque sonantem

Pertulit Ionium constanti pectore, quamuis

Mutandum totiens esset mare. iusta pericli

95

Si ratio est et honesta, timent pauidoque gelantur

Pectore nec tremulis possunt insistere plantis:

Fortem animum praestant rebus quas turpiter audent.

Si iubeat coniunx, durum est conscendere nauem,

Tunc sentina grauis, tunc summus uertitur aer:

100

Quae moechum sequitur, stomacho ualet. illa maritum

Conuomit, haec inter nautas et prandet et errat

Per puppem et duros gaudet tractare rudentis.

Qua tamen exarsit forma, qua capta iuuenta

Eppia? quid uidit propter quod ludia dici

105

Sustinuit? nam Sergiolus iam radere guttur

Coeperat et secto requiem sperare lacerto;

Praeterea multa in facie deformia, sicut

Attritus galea mediisque in naribus ingens

Gibbus et acre malum semper stillantis ocelli.

110

Sed gladiator erat. facit hoc illos Hyacinthos;

Hoc pueris patriaeque, hoc praetulit illa sorori

Atque uiro. ferrum est quod amant. hic Sergius idem

Accepta rude coepisset Veiiento uideri.

Quid priuata domus, quid fecerit Eppia, curas?

115

Respice riuales diuorum, Claudius audi

Quae tulerit. dormire uirum cum senserat uxor,

Ausa Palatino et tegetem praeferre cubili

Sumere nocturnos meretrix Augusta cucullos

Linquebat comite ancilla non amplius una.

120

Sed nigrum flauo crinem abscondente galero

Intrauit calidum ueteri centone lupanar

Et cellam uacuam atque suam; tunc nuda papillis

Prostitit auratis titulum mentita Lyciscae

Ostenditque tuum, generose Britannice, uentrem.

125

Excepit blanda intrantis atque aera poposcit.

[Continueque iacens cunctorum absorbuit ictus.]

Mox lenone suas iam dimittente puellas

Tristis abit, et quod potuit tamen ultima cellam

Clausit, adhuc ardens rigidae tentigine uuluae,

130

Et lassata uiris necdum satiata recessit,

Obscurisque genis turpis fumoque lucernae

Foeda lupanaris tulit ad puluinar odorem.

Hippomanes carmenque loquar coetumque uenenum

Priuignoque datum? faciunt grauiora coactae

135

Imperio sexus minimumque libidine peccant.

"Optima sed quare Caesennia teste marito?"

Bis quingena dedit. tanti uocat ille pudicam,

Nec pharetris Veneris macer est aut lampade feruet:

Inde faces ardent, ueniunt a dote sagittae.

140

Libertas emitur. coram licet innuat atque

Rescribat: uidua est, locuples quae nupsit auaro.

"Cur desiderio Bibulae Sertorius ardet?"

Si uerum excutias, facies non uxor amatur.

Tres rugae subeant et se cutis arida laxet,

145

Fiant obscuri dentes oculique minores,

"Collige sarcinulas" dicet libertus "et exi.

Iam grauis es nobis et saepe emungeris. exi

Ocius et propera. sicco uenit altera naso."

Interea calet et regnat poscitque maritum

150

Pastores et ouem Canusinam ulmosque Falernas

-Quantulum in hoc!- pueros omnes, ergastula tota,

Quodque domi non est, sed habet uicinus, ematur.

Mense quidem brumae, cum iam mercator Iason

Clausus et armatis obstat casa candida nautis,

155

Grandia tolluntur crystallina, maxima rursus

Murrina, deinde adamas notissimus et Beronices

In digito factus pretiosior. hunc dedit olim

Barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori,

Obseruant ubi festa mero pede sabbata reges

160

Et uetus indulget senibus clementia porcis.

"Nullane de tantis gregibus tibi digna uidetur?"

Sit formonsa, decens, diues, fecunda, uetustos

Porticibus disponat auos, intactior omni

Crinibus effusis bellum dirimente Sabina,

165

Rara auis in terris nigroque simillima cycno,

Quis feret uxorem cui constant omnia? malo,

Malo Venustinam quam te, Cornelia, mater

Gracchorum, si cum magnis uirtutibus adfers

Grande supercilium et numeras in dote triumphos.

170

Tolle tuum, precor, Hannibalem uictumque Syphacem

In castris et cum tota Carthagine migra.

"Parce, precor, Paean, et tu, dea, pone sagittas;

Nil pueri faciunt, ipsam configite matrem"

Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum.

175

Extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,

Dum sibi nobilior Latonae gente uidetur

Atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.

Quae tanti grauitas, quae forma, ut se tibi semper

Imputet? huius enim rari summique uoluptas

180

Nulla boni, quotiens animo corrupta superbo

Plus aloes quam mellis habet. quis deditus autem

Vsque adeo est, ut non illam quam laudibus effert

Horreat inque diem septenis oderit horis?

Quaedam parua quidem, sed non toleranda maritis.

185

Nam quid rancidius quam quod se non putat ulla

Formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est,

De Sulmonensi mera Cecropis? omnia Graece:

[Cum sit turpe magis nostris nescire Latine.]

Hoc sermone pauent, hoc iram, gaudia, curas,

190

Hoc cuncta effundunt animi secreta. quid ultra?

Concumbunt Graece. dones tamen ista puellis,

Tune etiam, quam sextus et octogensimus annus

Pulsat, adhuc Graece? non est hic sermo pudicus

In uetula. quotiens lasciuum interuenit illud

195

 ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis

Vteris in turba. quod enim non excitet inguen

Vox blanda et nequam? digitos habet. ut tamen omnes

Subsidant pinnae, dicas haec mollius Haemo

Quamquam et Carpophoro, facies tua computat annos.

200

Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis

Non es amaturus, ducendi nulla uidetur

Causa, nec est quare cenam et mustacea perdas

Labente officio crudis donanda, nec illud

Quod prima pro nocte datur, cum lance beata

205

Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.

Si tibi simplicitas uxoria, deditus uni

Est animus, summitte caput ceruice parata

Ferre iugum. nullam inuenies quae parcat amanti.

Ardeat ipsa licet, tormentis gaudet amantis

210

Et spoliis; igitur longe minus utilis illi

Vxor, quisquis erit bonus optandusque maritus.

Nil umquam inuita donabis coniuge, uendes

Hac obstante nihil, nihil haec si nolet emetur.

Haec dabit affectus: ille excludatur amicus

215

Iam senior, cuius barbam tua ianua uidit.

Testandi cum sit lenonibus atque lanistis

Libertas et iuris idem contingat harenae,

Non unus tibi riualis dictabitur heres.

"Pone crucem seruo." "meruit quo crimine seruus

220

Supplicium? quis testis adest? quis detulit? audi;

Nulla umquam de morte hominis cunctatio longa est."

"O demens, ita seruus homo est? nil fecerit, esto:

Hoc uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas."

Imperat ergo uiro. sed mox haec regna relinquit

225

Permutatque domos et flammea conterit; inde

Auolat et spreti repetit uestigia lecti.

Ornatas paulo ante fores, pendentia linquit

Vela domus et adhuc uirides in limine ramos.

Sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti

230

Quinque per autumnos, titulo res digna sepulcri.

Desperanda tibi salua concordia socru.

Illa docet spoliis nudi gaudere mariti,

Illa docet missis a corruptore tabellis

Nil rude nec simplex rescribere, decipit illa

235

Custodes aut aere domat. tum corpore sano

Aduocat Archigenen onerosaque pallia iactat.

Abditus interea latet et secretus adulter

Impatiensque morae silet et praeputia ducit.

Scilicet expectas ut tradat mater honestos

240

Atque alios mores quam quos habet? utile porro

Filiolam turpi uetulae producere turpem.

Nulla fere causa est in qua non femina litem

Mouerit. accusat Manilia, si rea non est.

Componunt ipsae per se formantque libellos,

245

Principium atque locos Celso dictare paratae.

Endromidas Tyrias et femineum ceroma

Quis nescit, uel quis non uidit uulnera pali,

Quem cauat adsiduis rudibus scutoque lacessit

Atque omnis implet numeros dignissima prorsus

250

Florali matrona tuba, nisi si quid in illo

Pectore plus agitat ueraeque paratur harenae?

Quem praestare potest mulier galeata pudorem,

Quae fugit a sexu? uires amat. haec tamen ipsa

Vir nollet fieri; nam quantula nostra uoluptas!

255

Quale decus, rerum si coniugis auctio fiat,

Balteus et manicae et cristae crurisque sinistri

Dimidium tegimen! uel si diuersa mouebit

Proelia, tu felix ocreas uendente puella.

Hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum

260

Delicias et panniculus bombycinus urit.

Aspice quo fremitu monstratos perferat ictus

Et quanto galeae curuetur pondere, quanta

Poplitibus sedeat quam denso fascia libro,

Et ride positis scaphium cum sumitur armis.

265

Dicite uos, neptes Lepidi caeciue Metelli

Gurgitis aut Fabii, quae ludia sumpserit umquam

Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?

Semper habet lites alternaque iurgia lectus

In quo nupta iacet; minimum dormitur in illo.

270

Tum grauis illa uiro, tunc orba tigride peior,

Cum simulat gemitus occulti conscia facti,

Aut odit pueros aut ficta paelice plorat

Vberibus semper lacrimis semperque paratis

In statione sua atque expectantibus illam,

275

Quo iubeat manare modo. tu credis amorem,

Tu tibi tunc, uruca, places fletumque labellis

Exorbes, quae scripta et quot lecture tabellas

Si tibi zelotypae retegantur scrinia moechae!

Sed iacet in serui complexibus aut equitis. dic,

280

Dic aliquem sodes hic, Quintiliane, colorem.

Haeremus. dic ipsa. "olim conuenerat" inquit

"Vt faceres tu quod uelles, nec non ego possem

Indulgere mihi. clames licet et mare caelo

Confundas, homo sum." nihil est audacius illis

285

Deprensis: iram atque animos a crimine sumunt.

Vnde haec monstra tamen uel quo de fonte requiris?

Praestabat castas humilis fortuna Latinas

Quondam, nec uitiis contingi parua sinebant

Tecta labor somnique breues et uellere Tusco

290

Vexatae duraeque manus ac proximus urbi

Hannibal et stantes Collina turre mariti.

Nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis

Luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem.

Nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo

295

Paupertas Romana perit. hinc fluxit ad istos

Et Sybaris colles, hinc et Rhodos et Miletos

Atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.

Prima peregrinos obscena pecunia mores

Intulit, et turpi fregerunt saecula luxu

300

Diuitiae molles. quid enim uenus ebria curat?

Inguinis et capitis quae sint discrimina nescit

Grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet,

Cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,

Cum bibitur concha, cum iam uertigine tectum

305

Ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.

I nunc et dubita qua sorbeat aera sanna

Tullia quid dicat, notae collactea Maurae.

Maura, Pudicitiae ueterem cum praeterit aram,

Noctibus hic ponunt lecticas, micturiunt hic

310

Effigiemque deae longis siphonibus implent

Inque uices equitant ac Luna teste mouentur,

Inde domos abeunt: tu calcas luce reuersa

Coniugis urinam magnos uisurus amicos.

Nota bonae secreta deae, cum tibia lumbos

315

Incitat et cornu pariter uinoque feruntur

Attonitae crinemque rotant ululantque Priapi

Maenades. o quantus tunc illis mentibus ardor

Concubitus, quae uox saltante libidine, quantus

Ille meri ueteris per crura madentia torrens!

320

Lenonum ancillas posita Saufeia corona

Prouocat et tollit pendentis praemia coxae,

Ipsa Medullinae fluctum crisantis adorat:

Palma inter dominas, uirtus natalibus aequa.

Nil ibi per ludum simulabitur, omnia fient

325

Ad uerum, quibus incendi iam frigidus aeuo

Laomedontiades et Nestoris hirnea possit.

Tunc prurigo morae impatiens, tum femina simplex,

Ac pariter toto repetitus clamor ab antro

"Iam fas est, admitte uiros." dormitat adulter,

330

Illa iubet sumpto iuuenem properare cucullo;

Si nihil est, seruis incurritur; abstuleris spem

Seruorum, uenit et conductus aquarius; hic si

Quaeritur et desunt homines, mora nulla per ipsam

Quo minus imposito clunem summittat asello.

335

Atque utinam ritus ueteres et publica saltem

His intacta malis agerentur sacra; sed omnes

Nouerunt Mauri atque Indi quae psaltria penem

Maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones

Illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus,

340

Intulerit, ubi uelari pictura iubetur

Quaecumque alterius sexus imitata figuras.

Et quis tunc hominum contemptor numinis, aut quis

Simpuuium ridere Numae nigrumque catinum

Et Vaticano fragiles de monte patellas

345

Ausus erat? sed nunc ad quas non Clodius aras?

[Audio quid ueteres olim moneatis amici,

"Pone seram, cohibe." sed quis custodiet ipsos

Custodes? cauta est et ab illis incipit uxor.]

Iamque eadem summis pariter minimisque libido,

350

Nec melior silicem pedibus quae conterit atrum

Quam quae longorum uehitur ceruice Syrorum.

Vt spectet ludos, conducit Ogulnia uestem,

Conducit comites, sellam, ceruical, amicas,

Nutricem et flauam cui det mandata puellam.

355

Haec tamen argenti superest quodcumque paterni

Leuibus athletis et uasa nouissima donat.

Multis res angusta domi, sed nulla pudorem

Paupertatis habet nec se metitur ad illum

Quem dedit haec posuitque modum. tamen utile quid sit

360

Prospiciunt aliquando uiri, frigusque famemque

Formica tandem quidam expauere magistra:

Prodiga non sentit pereuntem femina censum.

Ac uelut exhausta recidiuus pullulet arca

Nummus et e pleno tollatur semper aceruo,

365

Non umquam reputant quanti sibi gaudia constent.

W 1

In quacumque domo uiuit luditque professus

W 2

Obscenum, tremula promittit et omnia dextra,

W 3

Inuenies omnis turpes similesque cinaedis.

W 4

His uiolare cibos sacraeque adsistere mensae

W 5

Permittunt, et uasa iubent frangenda lauari

W 6

Cum colocyntha bibit uel cum barbata chelidon.

W 7

Purior ergo tuis laribus meliorque lanista,

W 8

In cuius numero longe migrare iubetur

W 9

Psyllus ab *eupholio.* quid quod nec retia turpi

W 10

Iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem

W 11

Munimenta umeri *pulsatamque arma* tridentem

W 12

Qui nudus pugnare solet? pars ultima ludi

W 13

Accipit has animas aliusque in carcere neruos.

W 14

Sed tibi communem calicem facit uxor et illis

W 15

Cum quibus Albanum Surrentinumque recuset

W 16

Flaua ruinosi lupa degustare sepulchri.

W 17

Horum consiliis nubunt subitaeque recedunt,

W 18

His languentem animum *Seruant* et seria uitae,

W 19

His clunem atque latus discunt uibrare magistris,

W 20

Quicquid praeterea scit qui docet. haud tamen illi

W 21

Semper habenda fides: oculos fuligine pascit

W 22

Distinctus croceis et reticulatus adulter.

W 23

Suspectus tibi sit, quanto uox mollior et quo

W 24

Saepius in teneris haerebit dextera lumbis.

W 25

Hic erit in lecto fortissimus; exuit illic

W 26

Personam docili Thais saltata Triphallo.

W 27

Quem rides? aliis hunc mimum! sponsio fiat:

W 28

Purum te contendo uirum. contendo: fateris?

W 29

An uocat ancillas tortoris pergula? noui

W 30

Consilia et ueteres quaecumque monetis amici,

W 31

"Pone seram, cohibe". sed quis custodiet ipsos

W 32

Custodes, qui nunc lasciuae furta puellae

W 33

Hac mercede silent? crimen commune tacetur.

W 34

Prospicit hoc prudens et ab illis incipit uxor.

366

Sunt quas eunuchi imbelles ac mollia semper

Oscula delectent et desperatio barbae

Et quod abortiuo non est opus. illa uoluptas

Summa tamen, quom iam calida matura iuuenta

370

Inguina traduntur medicis, iam pectine nigro.

Ergo expectatos ac iussos crescere primum

Testiculos, postquam coeperunt esse bilibres,

Tonsoris tantum damno rapit Heliodorus.

Conspicuus longe cunctisque notabilis intrat

375

Balnea nec dubie custodem uitis et horti

Prouocat a domina factus spado. dormiat ille

Cum domina, sed tu iam durum, Postume, iamque

Tondendum eunucho Bromium committere noli.

Si gaudet cantu, nullius fibula durat

380

Vocem uendentis praetoribus. organa semper

In manibus, densi radiant testudine tota

Sardonyches, crispo numerantur pectine chordae

Quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se

Solatur gratoque indulget basia plectro.

385

Quaedam de numero Lamiarum ac nominis Appi

Et farre et uino Ianum Vestamque rogabat,

An Capitolinam deberet Pollio quercum

Sperare et fidibus promittere. quid faceret plus

Aegrotante uiro, medicis quid tristibus erga

390

Filiolum? stetit ante aram nec turpe putauit

Pro cithara uelare caput dictataque uerba

Pertulit, ut mos est, et aperta palluit agna.

Dic mihi nunc, quaeso, dic, antiquissime diuom,

Respondes his, Iane pater? magna otia caeli;

395

Non est, quod uideo, non est quod agatur apud uos.

Haec de comoedis te consulit, illa tragoedum

Commendare uolet: uaricosus fiet haruspex.

Sed cantet potius quam totam peruolet urbem

Audax et coetus possit quae ferre uirorum

400

Cumque paludatis ducibus praesente marito

Ipsa loqui recta facie siccisque mamillis.

Haec eadem nouit quid toto fiat in orbe,

Quid Seres, quid Thraces agant, secreta nouercae

Et pueri, quis amet, quis diripiatur adulter;

405

Dicet quis uiduam praegnatem fecerit et quo

Mense, quibus uerbis concumbat quaeque, modis quot.

Instantem regi Armenio Parthoque cometen

Prima uidet, famam rumoresque illa recentis

Excipit ad portas, quosdam facit; isse Niphaten

410

In populos magnoque illic cuncta arua teneri

Diluuio, nutare urbes, subsidere terras,

Quocumque in triuio, cuicumque est obuia, narrat.

Nec tamen id uitium magis intolerabile quam quod

Vicinos humiles rapere et concidere loris

415

*exortata* solet. nam si latratibus alti

Rumpuntur somni, "fustes huc ocius" inquit

"Adferte" atque illis dominum iubet ante feriri,

Deinde canem. grauis occursu, taeterrima uultu

Balnea nocte subit, conchas et castra moueri

420

Nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu,

Cum lassata graui ceciderunt bracchia massa,

Callidus et cristae digitos impressit aliptes

Ac summum dominae femur exclamare coegit.

Conuiuae miseri interea somnoque fameque

425

Vrguentur. tandem illa uenit rubicundula, totum

Oenophorum sitiens, plena quod tenditur urna

Admotum pedibus, de quo sextarius alter

Ducitur ante cibum rabidam facturus orexim,

Dum redit et loto terram ferit intestino.

430

Marmoribus riui properant, aurata Falernum

Peluis olet; nam sic, tamquam alta in dolia longus

Deciderit serpens, bibit et uomit. ergo maritus

Nauseat atque oculis bilem substringit opertis.

Illa tamen grauior, quae cum discumbere coepit

435

Laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae,

Committit uates et comparat, inde Maronem

Atque alia parte in trutina suspendit Homerum.

Cedunt grammatici, uincuntur rhetores, omnis

Turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur,

440

Altera nec mulier. uerborum tanta cadit uis,

Tot pariter pelues ac tintinnabula dicas

Pulsari. iam nemo tubas, nemo aera fatiget:

Vna laboranti poterit succurrere Lunae.

Imponit finem sapiens et rebus honestis;

445

Nam quae docta nimis cupit et facunda uideri

Crure tenus medio tunicas succingere debet,

Caedere Siluano porcum, quadrante lauari.

Non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,

Dicendi genus, aut curuum sermone rotato

450

Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,

Sed quaedam ex libris et non intellegat. odi

Hanc ego quae repetit uoluitque Palaemonis artem

Seruata semper lege et ratione loquendi

Ignotosque mihi tenet antiquaria uersus

455

Nec curanda uiris. opicae castiget amicae

Verba: soloecismum liceat fecisse marito.

Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,

Cum uiridis gemmas collo circumdedit et cum

Auribus extentis magnos commisit elenchos.

460

[Intolerabilius nihil est quam femina diues.]

Interea foeda aspectu ridendaque multo

Pane tumet facies aut pinguia Poppaeana

Spirat et hinc miseri uiscantur labra mariti.

Ad moechum lota ueniunt cute. quando uideri

465

Vult formonsa domi? moechis foliata parantur,

His emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.

Tandem aperit uultum et tectoria prima reponit,

Incipit agnosci, atque illo lacte fouetur

Propter quod secum comites educit asellas

470

Exul Hyperboreum si dimittatur ad axem.

Sed quae mutatis inducitur atque fouetur

Tot medicaminibus coctaeque siliginis offas

Accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?

Est pretium curae penitus cognoscere toto

475

Quid faciant agitentque die. si nocte maritus

Auersus iacuit, periit libraria, ponunt

Cosmetae tunicas, tarde uenisse Liburnus

Dicitur et poenas alieni pendere somni

Cogitur, hic frangit ferulas, rubet ille flagello,

480

Hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.

Verberat atque obiter faciem linit, audit amicas

Aut latum pictae uestis considerat aurum

Et caedit, longi relegit transuersa diurni

Et caedit, donec lassis caedentibus "exi"

485

Intonet horrendum iam cognitione peracta.

Praefectura domus Sicula non mitior aula.

Nam si constituit solitoque decentius optat

Ornari et properat iamque expectatur in hortis

Aut apud Isiacae potius sacraria lenae,

490

Disponit crinem laceratis ipsa capillis

Nuda umeros Psecas infelix nudisque mamillis.

"Altior hic quare cincinnus?" taurea punit

Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,

495

Si tibi displicuit nasus tuus? altera laeuum

Extendit pectitque comas et uoluit in orbem.

Est in consilio materna admotaque lanis

Emerita quae cessat acu; sententia prima

Huius erit, post hanc aetate atque arte minores

500

Censebunt, tamquam famae discrimen agatur

Aut animae: tanta est quaerendi cura decoris.

Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum

Aedificat caput: Andromachen a fronte uidebis,

Post minor est, credas aliam. cedo si breue parui

505

Sortita est lateris spatium breuiorque uidetur

Virgine Pygmaea nullis adiuta coturnis

Et leuis erecta consurgit ad oscula planta.

Nulla uiri cura interea nec mentio fiet

Damnorum. uiuit tamquam uicina mariti,

510

Hoc solo propior, quod amicos coniugis odit

Et seruos, grauis est rationibus. ecce furentis

Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens

Semiuir, obsceno facies reuerenda minori,

Mollia qui rapta secuit genitalia testa

515

Iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt

Plebeia et Phrygia uestitur bucca tiara.

Grande sonat metuique iubet Septembris et austri

Aduentum, nisi se centum lustrauerit ouis

Et xerampelinas ueteres donauerit ipsi,

520

Vt quidquid subiti et magni discriminis instat

In tunicas eat et totum semel expiet annum.

Hibernum fracta glacie descendet in amnem,

Ter matutino Tiberi mergetur et ipsis

Verticibus timidum caput abluet, inde superbi

525

Totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis

Erepet genibus; si candida iusserit Io,

Ibit ad Aegypti finem calidaque petitas

A Meroe portabit aquas, ut spargat in aede

Isidis, antiquo quae proxima surgit ouili.

530

Credit enim ipsius dominae se uoce moneri.

En animam et mentem cum qua di nocte loquantur!

Ergo hic praecipuum summumque meretur honorem

Qui grege linigero circumdatus et grege caluo

Plangentis populi currit derisor Anubis.

535

Ille petit ueniam, quotiens non abstinet uxor

Concubitu sacris obseruandisque diebus

Magnaque debetur uiolato poena cadurco

Et mouisse caput uisa est argentea serpens;

Illius lacrimae meditataque murmura praestant

540

Vt ueniam culpae non abnuat ansere magno

Scilicet et tenui popano corruptus Osiris.

Cum dedit ille locum, cophino fenoque relicto

Arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem,

Interpres legum Solymarum et magna sacerdos

545

Arboris ac summi fida internuntia caeli.

Implet et illa manum, sed parcius; aere minuto

Qualiacumque uoles Iudaei somnia uendunt.

Spondet amatorem tenerum uel diuitis orbi

Testamentum ingens calidae pulmone columbae

550

Tractato Armenius uel Commagenus haruspex;

Pectora pullorum rimabitur, exta catelli

Interdum et pueri; faciet quod deferat ipse.

Chaldaeis sed maior erit fiducia: quidquid

Dixerit astrologus, credent a fonte relatum

555

Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant

Et genus humanum damnat caligo futuri.

Praecipuus tamen est horum, qui saepius exul,

Cuius amicitia conducendaque tabella

Magnus ciuis obit et formidatus Othoni.

560

Inde fides artis, sonuit si dextera ferro

Laeuaque, si longe castrorum in carcere mansit.

Nemo mathematicus genium indemnatus habebit,

Sed qui paene perit, cui uix in Cyclada mitti

Contigit et parua tandem caruisse Seripho.

565

Consulit ictericae lento de funere matris,

Ante tamen de te Tanaquil tua, quando sororem

Efferat et patruos, an sit uicturus adulter

Post ipsam; quid enim maius dare numina possunt?

Haec tamen ignorat quid sidus triste minetur

570

Saturni, quo laeta Venus se proferat astro,

Quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:

Illius occursus etiam uitare memento,

In cuius manibus ceu pinguia sucina tritas

Cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam

575

Consulitur, quae castra uiro patriamque petente

Non ibit pariter numeris reuocata Thrasylli.

Ad primum lapidem uectari cum placet, hora

Sumitur ex libro; si prurit frictus ocelli

Angulus, inspecta genesi collyria poscit;

580

Aegra licet iaceat, capiendo nulla uidetur

Aptior hora cibo nisi quam dederit Petosiris.

Si mediocris erit, spatium lustrabit utrimque

Metarum et sortes ducet frontemque manumque

Praebebit uati crebrum poppysma roganti.

585

Diuitibus responsa dabit Phryx augur et inde

Conductus, dabit astrorum mundique peritus

Atque aliquis senior qui publica fulgura condit.

Plebeium in circo positum est et in aggere fatum.

Quae nudis longum ostendit ceruicibus aurum

590

Consulit ante falas delphinorumque columnas

An saga uendenti nubat caupone relicto.

Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis

Nutricis tolerant fortuna urguente labores,

Sed iacet aurato uix ulla puerpera lecto.

595

Tantum artes huius, tantum medicamina possunt,

Quae steriles facit atque homines in uentre necandos

Conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum

Porrige quidquid erit; nam si distendere uellet

Et uexare uterum pueris salientibus, esses

600

Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres

Impleret tabulas numquam tibi mane uidendus.

Transeo suppositos et gaudia uotaque saepe

Ad spurcos decepta lacus, saepe inde petitos

Pontifices, salios Scaurorum nomina falso

605

Corpore laturos. stat Fortuna improba noctu

Adridens nudis infantibus: hos fouet omni

Inuoluitque sinu, domibus tunc porrigit altis

Secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se

Ingerit utque suos semper producit alumnos.

610

Hic magicos adfert cantus, hic Thessala uendit

Philtra, quibus ualeat mentem uexare mariti

Et solea pulsare natis. quod desipis, inde est,

Inde animi caligo et magna obliuio rerum

Quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non

615

Et furere incipias ut auunculus ille Neronis,

Cui totam tremuli frontem Caesonia pulli

Infudit. quae non faciet quod principis uxor?

Ardebant cuncta et fracta compage ruebant

Non aliter quam si fecisset Iuno maritum

620

Insanum. minus ergo nocens erit Agrippinae

Boletus, siquidem unius praecordia pressit

Ille senis tremulumque caput descendere iussit

In caelum et longa manantia labra saliua:

Haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet,

625

Haec lacerat mixtos equitum cum sanguine patres.

Tanti partus equae, tanti una uenefica constat.

Oderunt natos de paelice; nemo repugnet,

Nemo uetet, iam iam priuignum occidere fas est.

Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,

630

Custodite animas et nulli credite mensae:

Liuida materno feruent adipata ueneno.

Mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa

Quae peperit, timidus praegustet pocula papas.

Fingimus haec altum satura sumente coturnum

635

Scilicet, et finem egressi legemque priorum

Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu,

Montibus ignotum Rutulis caeloque Latino?

Nos utinam uani. sed clamat Pontia "feci,

Confiteor, puerisque meis aconita paraui,

640

Quae deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi."

Tune duos una, saeuissima uipera, cena?

Tune duos? "septem, si septem forte fuissent."

Credamus tragicis quidquid de Colchide torua

Dicitur et Procne; nil contra conor. et illae

645

Grandia monstra suis audebant temporibus, sed

Non propter nummos. minor admiratio summis

Debetur monstris, quotiens facit ira nocentes

Hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur

Praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons

650

Subtrahitur cliuoque latus pendente recedit.

Illam ego non tulerim quae computat et scelus ingens

Sana facit. spectant subeuntem fata mariti

Alcestim et, similis si permutatio detur,

Morte uiri cupiant animam seruare catellae.

655

Occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae

Mane, Clytemestram nullus non uicus habebit.

Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem

Insulsam et fatuam dextra laeuaque tenebat;

At nunc res agitur tenui pulmone rubetae,

660

Sed tamen et ferro, si praegustarit Atrides

Pontica ter uicti cautus medicamina regis.