Iuuenalis saturae 1

Other sections


Semper ego auditor tantum? numquamne reponam

Vexatus totiens rauci Theseide Cordi?

Impune ergo mihi recitauerit ille togatas,

Hic elegos? impune diem consumpserit ingens

5

Telephus aut summi plena iam margine libri

Scriptus et in tergo necdum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua quam mihi lucus

Martis et Aeoliis uicinum rupibus antrum

Vulcani; quid agant uenti, quas torqueat umbras

10

Aeacus, unde alius furtiuae deuehat aurum

Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,

Frontonis platani conuolsaque marmora clamant

Semper et adsiduo ruptae lectore columnae.

Expectes eadem a summo minimoque poeta.

15

Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos

Consilium dedimus Sullae, priuatus ut altum

Dormiret. stulta est clementia, cum tot ubique

Vatibus occurras, periturae parcere chartae.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,

20

Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,

Si uacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Cum tener uxorem ducat spado, Meuia Tuscum

Figat aprum et nuda teneat uenabula mamma,

Patricios omnis opibus cum prouocet unus

25

Quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat,

Cum pars Niliacae plebis, cum uerna Canopi

Crispinus Tyrias umero reuocante lacernas

Ventilet aestiuum digitis sudantibus aurum

Nec sufferre queat maioris pondera gemmae,

30

Difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae

Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,

Causidici noua cum ueniat lectica Mathonis

Plena ipso, post hunc magni delator amici

Et cito rapturus de nobilitate comesa

35

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat

Carus et a trepido Thymele summissa Latino;

Cum te summoueant qui testamenta merentur

Noctibus, in caelum quos euehit optima summi

Nunc uia processus, uetulae uesica beatae?

40

Vnciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,

Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.

Accipiat sane mercedem sanguinis et sic

Palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem

Aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.

45

Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira,

Cum populum gregibus comitum premit hic spoliator

Pupilli prostantis et hic damnatus inani

Iudicio? quid enim saluis infamia nummis?

Exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis

50

Iratis, at tu uictrix, prouincia, ploras.

Haec ego non credam Venusina digna lucerna?

Haec ego non agitem? sed quid magis? Heracleas

Aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi

Et mare percussum puero fabrumque uolantem,

55

Cum leno accipiat moechi bona, si capiendi

Ius nullum uxori, doctus spectare lacunar,

Doctus et ad calicem uigilanti stertere naso;

Cum fas esse putet curam sperare cohortis

Qui bona donauit praesepibus et caret omni

60

Maiorum censu, dum peruolat axe citato

Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat

Ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.

Nonne libet medio ceras implere capaces

Quadriuio, cum iam sexta ceruice feratur

65

Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra

Et multum referens de Maecenate supino

Signator falsi, qui se lautum atque beatum

Exiguis tabulis et gemma fecerit uda?

Occurrit matrona potens, quae molle Calenum

70

Porrectura uiro miscet sitiente rubetam

Instituitque rudes melior Lucusta propinquas

Per famam et populum nigros efferre maritos.

Aude aliquid breuibus Gyaris et carcere dignum,

Si uis esse aliquid. probitas laudatur et alget;

75

Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,

Argentum uetus et stantem extra pocula caprum.

Quem patitur dormire nurus corruptor auarae,

Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?

Si natura negat, facit indignatio uersum

80

Qualemcumque potest, quales ego uel Cluuienus.

Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor

Nauigio montem ascendit sortesque poposcit

Paulatimque anima caluerunt mollia saxa

Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,

85

Quidquid agunt homines, uotum, timor, ira, uoluptas,

Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.

Et quando uberior uitiorum copia? quando

Maior auaritiae patuit sinus? alea quando

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur

90

Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.

Proelia quanta illic dispensatore uidebis

Armigero! simplexne furor sestertia centum

Perdere et horrenti tunicam non reddere seruo?

Quis totidem erexit uillas, quis fercula septem

95

Secreto cenauit auus? nunc sportula primo

Limine parua sedet turbae rapienda togatae.

Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne

Suppositus uenias ac falso nomine poscas:

Agnitus accipies. iubet a praecone uocari

100

Ipsos Troiugenas, nam uexant limen et ipsi

Nobiscum. "da praetori, da deinde tribuno."

Sed libertinus prior est. "prior" inquit "ego adsum.

Cur timeam dubitemue locum defendere, quamuis

Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae

105

Arguerint, licet ipse negem? sed quinque tabernae

Quadringenta parant. quid confert purpura maior

Optandum, si Laurenti custodit in agro

Conductas Coruinus ouis, ego possideo plus

Pallante et Licinis?" expectent ergo tribuni,

110

Vincant diuitiae, sacro ne cedat honori

Nuper in hanc urbem pedibus qui uenerat albis,

Quandoquidem inter nos sanctissima diuitiarum

Maiestas. etsi funesta Pecunia templo

Nondum habitat, nullas nummorum ereximus aras,

115

Vt colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus

Quaeque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno,

Sportula quid referat, quantum rationibus addat,

Quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est

120

Et panis fumusque domi? densissima centum

Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum

Languida uel praegnas et circumducitur uxor.

Hic petit absenti nota iam callidus arte

Ostendens uacuam et clausam pro coniuge sellam.

125

"Galla mea est" inquit, "citius dimitte. moraris?

Profer, Galla, caput. noli uexare, quiescet."

Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:

Sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo

Atque triumphales, inter quas ausus habere

130

Nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches,

Cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.

Vestibulis abeunt ueteres lassique clientes

Votaque deponunt, quamquam longissima cenae

Spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.

135

Optima siluarum interea pelagique uorabit

Rex horum uacuisque toris tantum ipse iacebit.

Nam de tot pulchris et latis orbibus et tam

Antiquis una comedunt patrimonia mensa.

Nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas

140

Luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos

Ponit apros, animal propter conuiuia natum!

Poena tamen praesens, cum tu deponis amictus

Turgidus et crudum pauonem in balnea portas.

Hinc subitae mortes atque intestata senectus.

145

It noua nec tristis per cunctas fabula cenas;

Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulterius quod nostris moribus addat

Posteritas, eadem facient cupientque minores,

Omne in praecipiti uitium stetit. utere uelis,

150

Totos pande sinus. dices hic forsitan "unde

Ingenium par materiae? unde illa priorum

Scribendi quodcumque animo flagrante liberet

Simplicitas? "cuius non audeo dicere nomen?

Quid refert dictis ignoscat Mucius an non?"

155

Pone Tigillinum, taeda lucebis in illa

Qua stantes ardent qui fixo gutture fumant,

Et latum media sulcum deducit harena."

Qui dedit ergo tribus patruis aconita, uehatur

Pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?

160

"Cum ueniet contra, digito compesce labellum:

Accusator erit qui uerbum dixerit HIC EST.

Securus licet Aenean Rutulumque ferocem

Committas, nulli grauis est percussus Achilles

Aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus:

165

Ense uelut stricto quotiens Lucilius ardens

Infremuit, rubet auditor cui frigida mens est

Criminibus, tacita sudant praecordia culpa.

Inde ira et lacrimae. tecum prius ergo uoluta

Haec animo ante tubas: galeatum sero duelli

170

Paenitet." experiar quid concedatur in illos

Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latina.