Cum tibi nota tui sit uita fidesque mariti
Nec premat ulla tuos sollicitetue toros,
Quid quasi paelicibus torqueris inepta ministris,
In quibus et breuis est et fugitiua Venus?
5
Plus tibi quam domino pueros praestare probabo:
Hi faciunt ut sis femina sola uiro;
Hi dant quod non uis uxor dare. "do tamen", inquis,
"Ne uagus a thalamis coniugis erret amor".
Non eadem res est: Chiam uolo, nolo mariscam:
10
Ne dubites quae sit Chia, marisca tua est.
Scire suos fines matrona et femina debet:
Cede sua pueris, utere parte tua.