Martialis epigrammata 12, 74

Altre sezioni


Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,

      Accipe de circo pocula Flaminio.

Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt

      Munera? sed gemmis uilibus usus inest:

5

Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem

      Et nimium calidis non uitiantur aquis.

Quid quod securo potat conuiua ministro

      Et casum tremulae non timuere manus?

Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,

10

      Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.