Martialis epigrammata 12, 60

Altre sezioni


Martis alumne dies, roseam quo lampada primum

      Magnaque siderei uidimus ora dei,

Si te rure coli uiridisque pudebit ad aras,

      Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:

5

Da ueniam seruire meis quod nolo Kalendis

      Et qua sum genitus uiuere luce uolo.

Natali pallere suo, ne calda Sabello

      Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,

Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;

10

      Atque inter mensas ire redire suas;

Excipere hos illos et tota surgere cena

      Marmora calcantem frigidiora gelu:

Quae ratio est haec sponte sua perferre patique,

      Quae te si iubeat rex dominusque, neges?