Gratis qui dare uos iubet, puellae,
Insulsissimus inprobissimusque est.
Gratis ne date, basiate gratis.
Hoc Aegle negat, hoc auara uendit
5
-Sed uendat: bene basiare quantum est!-,
Hoc uendit quoque nec leui rapina:
Aut libram petit illa Cosmiani
Aut binos quater a noua moneta,
Ne sint basia muta, ne maligna,
10
Ne clusis aditum neget labellis.
Humane tamen hoc facit, sed unum,
Gratis quae dare basium recusat
Gratis lingere nec recusat Aegle.