Boletos et aprum si tamquam uilia ponis
Et non esse putas haec mea uota, uolo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
Vis scribi propter quinque Lucrina, uale.
5
Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongea uirgae
Vel quicumque canis iunctaque testa uiae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
10
Sulphureusque color carnificesque pedes.
Non Albana mihi sit comissatio tanti
Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Imputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
Et Vaticani perfida uappa cadi.
15
Conuiuas alios cenarum quaere magister
Quos capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas inuitet amicus ofellas:
Haec mihi quam possum reddere cena placet.