Martialis epigrammata 12, 2

Altre sezioni


Ad populos mitti qui nuper ab urbe solebas,

      Ibis io Romam nunc peregrine liber

Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,

      Dat patrios manes quae mihi terra potens.

5

Non tamen hospes eris nec iam potes aduena dici,

      Cuius habet fratres tot domus alta Remi.

Iure tuo ueneranda noui pete limina templi,

      Reddita Pierio sunt ubi templa choro.

Vel si malueris, prima gradiere Subura;

10

      Atria sunt illic consulis alta mei:

Laurigeros habitat facundus Stella penatis,

      Clarus Hyanteae Stella sititor aquae;

Fons ibi Castalius uitreo torrente superbit,

      Vnde nouem dominas saepe bibisse ferunt:

15

Ille dabit populo patribusque equitique legendum

      Nec nimium siccis perleget ipse genis.

Quid titulum poscis? uersus duo tresue legantur,

      Clamabunt omnes te, liber, esse meum.