Martialis epigrammata 11, 57

Altre sezioni


Miraris docto quod carmina mitto Seuero,

      Ad cenam cum te, docte Seuere, uocem?

Iuppiter ambrosia satur est et nectare uiuit;

      Nos tamen exta Ioui cruda merumque damus.

5

Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,

      Si quod habes non uis, ergo quid accipies?