Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
Vis animum mirer suspiciamque tuum?
Hanc tibi uirtutem fracta facit urceus ansa,
Et tristis nullo qui tepet igne focus,
5
Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
Et breuis atque eadem nocte dieque toga.
O quam magnus homo es qui faece rubentis aceti
Et stipula et nigro pane carere potes!
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
10
Constringatque tuos purpura pexa toros,
Dormiat et tecum qui cum modo Caecuba miscet
Conuiuas roseo torserat ore puer:
O quam tu cupies ter uiuere Nestoris annos
Et nihil ex ulta perdere luce uoles!
15
Rebus in angustis facile est contemnere uitam:
Fortiter ille facit qui miser esse potest.