Martialis epigrammata 11, 55

Altre sezioni


Hortatur fieri quod te Lupus, Vrbice, patrem,

      Ne credas; nihil est quod minus ille uelit.

Ars est captandi quod nolis uelle uideri;

      Ne facias optat quod rogat ut facias.

5

Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:

      Pallidior fiet iam pariente Lupus.

At tu consilio uidearis ut usus amici,

      Sic morere ut factum te putet esse patrem.