Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
Conditio est melior si tibi nulla, ueni.
Octauam poteris seruare; lauabimur una:
Scis quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
5
Prima tibi dabitur uentri lactuca mouendo
Vtilis, et porris fila resecta suis,
Mox uetus et tenui maior cordyla lacerto,
Sed quam cum rutae frondibus oua tegant;
Altera non derunt tenui uersata fauilla,
10
Et Velabrensi massa coacta foco,
Et quae Picenum senserunt frigus oliuae.
Haec satis in gustu. cetera nosse cupis?
Mentiar, ut uenias: pisces, conchylia, sumen,
Et chortis saturas atque paludis aues,
15
Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas
Rura uel aeterno proxima Vergilio.