Martialis epigrammata 11, 43

Altre sezioni


Deprensum in puero tetricis me uocibus, uxor,

      Corripis et culum te quoque habere refers.

Dixit idem quotiens lasciuo Iuno Tonanti?

      Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.

5

Incuruabat Hylan posito Tirynthius arcu:

      Tu Megaran credis non habuisse natis?

Torquebat Phoebum Daphne fugitiua: sed illas

      Oebalius flammas iussit abire puer.

Briseis multum quamuis auersa iaceret,

10

      Aeacidae propior leuis amicus erat.

Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus

      Teque puta cunnos, uxor, habere duos.