Plautus Pseudolus


Exporgi meliust lumbos atque exsurgier:

Plautina longa fabula in scaenam uenit.

Si ex te tacente fieri possem certior,

Ere, quae miseriae te tam misere macerant,

5

Duorum labori ego hominum parsissem lubens,

Mei te rogandi et tis respondendi mihi;

Nunc quoniam id fieri non potest, necessitas

Me subigit ut te rogitem. Responde mihi:

Quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies

10

Gestas tabellas tecum, eas lacrumis lauis

Nec tui participem consili quemquam facis?

Eloquere, ut quod ego nescio id tecum sciam.

Misere miser sum, Pseudole. Id te Iuppiter

Prohibessit! Nihil hoc Iouis ad iudicium attinet:

15

Sub Veneris regno uapulo, non sub Iouis.

Licet me id scire quid sit? Nam tu me antidhac

Supremum habuisti comitem consiliis tuis.

Idem animus nunc est. Face me certum quid tibist;

Iuuabo aut red aut opera aut consilio bono.

20

Cape has tabellas, tute hinc narrato tibi

Quae me miseria et cura contabefacit.

Mos tibi geretur. Sed quid hoc, quaeso? Quid est?

Vt opinor, quaerunt litterae hae sibi liberos:

Alia aliam scandit. Ludis iam ludo tuo?

25

Has quidem pol credo nisi Sibulla legerit,

Interpretari alium potesse neminem.

Qur inclementer dicis lepidis litteris

Lepidis tabellis lepida conscriptis manu?

An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?

30

Nam has quidem gallina scripsit. Odiosus mihi es.

Lege uel tabellas redde. Immo enim pellegam.

Aduortito animum. Non adest. At tu cita.

Immo ego tacebo, tu istinc ex cera cita;

Nam istic meus animus nunc est, non in pectore.

35

Tuam amicam uideo, Calidore. Vbi ea est, opsecro?

Eccam in tabellis porrectam: in cera cubat.

At te di deaeque quantumst - Seruassint quidem!

Quasi solstitialis herba paullisper fui:

Repente exortus sum, repentino occidi.

40

Tace, dum tabellas pellego. Ergo quin legis?

"Phoenicium Calidoro amatori suo

Per ceram et linum litterasque interpretes

Salutem impertit et salutem ex te expetit

Lacrumans titubanti animo, corde et pectore."

45

Perii! salutem nusquam inuenio, Pseudole,

Quam illi remittam. Quam salutem? Argenteam.

Pro lignean salute ueis argenteam

Remittere illi? uide sis quam tu rem geras.

Recita modo: ex tabellis iam faxo scies

50

Quam subito argento mi usus inuento siet.

"Leno me peregre militi Macedonio

Minis uiginti uendidit, uoluptas mea;

Et priuquam hinc abiit quindecim miles minas

Dederat; nunc unae quinque remorantur minae.

55

Ea caussa miles hic reliquit symbolum,

Expressam in cera ex anulo suam imaginem,

Vt qui huc adferret eiius similem symbolum

Cum eo simul me mitteret. Ei rei dies

Haec praestituta est, proxuma Dionysia."

60

Cras ea quidem sunt: prope adest exitium mihi,

Nisi quid mi in ted est auxili. Sine pellegam.

Sino, nam mihi uideor cum ea fabularier;

Lege: dulce amarumque una nunc misces mihi.

"Nunc nostri amores, mores, consuetudines,

65

Iocus, ludus, sermo, suauisauiatio,

Compressiones artae amantum corporum,

Teneris labellis molles morsiunculae,

67a

Nostrum orgiorum * -iunculae,

Papillarum horridularum oppressiunculae,

Harunc uoluptatum mi omnium atque ibidem tibi

70

Distractio, discidium, uastities uenit,

Nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.

Haec quae ego sciui ut scires curaui omnia;

Nunc ego te experiar quid ames, quid simules. Vale."

Est misere scriptum, Pseudole. Oh! miserrume.

75

Quin fles? Pumiceos oculos habeo: non queo

Lacrumam exorare ut exspuant unam modo.

Quid ita? Genus nostrum semper siccoculum fuit.

Nilne adiuuare me audes? Quid faciam tibi?

Eheu! "Eheu"? Id quidem hercle ne parsis: dabo.

80

Miser sum, argentum nusquam inuenio mutuom -

Eheu! Neque intus nummus ullus est. Eheu!

Ille abducturus est mulierem cras. Eheu!

Istocine pacto me adiuuas? Do id quod mihi est;

Nam is mihi thensaurus iugis in nostra domost.

85

Actum est de me hodie. Sed potes tu mutuam

Drachumam dare unam mihi quam cras reddam tibi?

Vix hercle, opinor, si me opponam pignori.

Sed quid ea drachuma facere uis? Restim uolo

Mihi emere. Quamobrem? Qui me faciam pensilem.

90

Certum est mihi ante tenebras tenebras persequi.

Quis mi igitur drachumam reddet, si dedero tibi?

An tu te ea caussa uis sciens suspendere

Vt me defrudes, drachumam si dederim tibi?

Profecto nullo pacto possum uiuere

95

Si illa a me abalienatur atque abducitur.

Quid fles, cucule? Viues. Quid ego ni fleam,

Quoi nec paratus nummus argenti siet

Neque libellai spes sit usquam gentium?

Vt litterarum ego harum sermonem audio,

100

Nisi tu illi drachumis fleueris argenteis,

Quod tu istis lacrumis te probare postulas,

Non pluris refert quam si imbrim in cribrum geras.

Verum ego te amantem, ne paue, non deseram.

Spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea

105

Tibi inuenturum esse auxilium argentarium.

Atque id futurum unde unde dicam nescio,

Nisi quia futurumst: ita supercilium salit.

Vtinam quae dicis dictis facta suppetant!

Scis tu quidem hercle, mea si commoui sacra,

110

Quo pacto et quantas soleam turbellas dare.

In te nunc omnes spes sunt aetati meae.

Satin est si hanc hodie mulierem ecficio tibi

Tua ut sit aut si tibi do uiginti minas?

Satis, si futurumst. Roga me uiginti minas,

115

Vt me ecfecturum tibi quod promisi scias.

Roga, opsecro hercle. Gestio promittere.

Dabisne argenti mi hodie uiginti minas?

Dabo. Molestus nunciam ne sis mihi.

Atque hoc, ne dictum tibi neges, dico prius:

120

Si neminem alium potero, tuom tangam patrem.

Di te mi semper seruent! uerum, si potest,

Pietatis caussa - uel etiam matrem quoque.

De istac re in oculum utrumuis conquiescito.

Vtrum? anne in aurem? At hoc peruolgatumst minus.

125

Nunc, ne quis dictum sibi neget, dico omnibus,

Pube praesenti in contione, omni poplo,

Omnibus amicis notisque edico meis

In hunc diem a me ut caueant, ne credant mihi.

St!

130

Tace opsecro hercle. Quid negoti est? Ostium

Lenonis crepuit. Crura mauellem modo.

Atque ipse egreditur penitus, peiiuri caput.

Exite, agite exite, ignaui, male habiti et male conciliati,

Quorum numquam quicquam quoiquam uenit in mentem ut recte faciant,

135

Quibus, nisi ad hoc exemplum experior, non potest usura usurpari.

Neque ego homines magis asinos numquam uidi, ita plagis costae callent:

Quos quom ferias, tibi plus noceas; eo enim ingenio hi sunt flagritribae,

Qui haec habent consilia, ubi data occasiost, rape, clepe, tene,

Harpaga, bibe, es, fuge: hoc est

141

Eorum officium, ut mauelis lupos apud ouis quam hos domi linquere custodes.

At faciem quom aspicias eorum, hau mali uidentur: opera fallunt.

Nunc adeo hanc edictionem nisi animum aduortetis omnes,

Nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmouetis,

145

Ita ego uostra latera loris faciam ut ualide uaria sint,

Vt ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica

Neque Alexandrina beluata tonsilia tappetia.

Atque heri iam edixeram omnibus dederamque eas prouincias,

Verum ita uos estis praediti †neglegentes† ingenio inprobi,

150

Officium uostrum ut uos malo cogatis commonerier;

Nempe ita animati estis uos: uincitis duritia hoc atque me.

Hoc sis uide, ut alias res agunt! hoc agite, hoc animum aduortite,

Huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hominum.

Numquam edepol uostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum.

155

Quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum seruos spernit.

Adsistite omnes contra me et quae loquor aduortite animum.

Tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coquo.

Te cum securi caudicali praeficio prouinciae.

At haec retunsast. Sine siet; itidem uos plagis omnes:

160

Numqui minus ea gratia tamen omnium opera utor?

Tibi hoc praecipio ut niteant aedes. Habes quod facias: propera, abi intro.

Tu esto lectisterniator. Tu argentum eluito, idem exstruito.

Haec, quom ego a foro reuortar, facite ut offendam parata,

Vorsa, sparsa, terta, strata, lautaque coctaque omnia uti sint.

165

Nam mi hodie natalis dies est, decet eum omnis uos concelebrare.

Pernam, callum, glandium, sumen facito in aqua iaceant. Satin audis?

Magnufice uolo me uiros summos accipere, ut mihi rem esse reantur.

Intro abite atque haec cito celebra, ne mora quae sit, coquos quom ueniat;

Ego eo in macellum, ut piscium quidquid ibist pretio praestinem.

170

I, puere, prae; ne quisquam pertundat cruminam cautiost.

Vel opperire, est quod domi dicere paene fui oblitus.

Auditin? Vobis, mulieres, hanc habeo edictionem.

Vos quae in munditiis, mollitiis deliciisque aetatulam agitis,

Viris cum summis, inclutae amicae, nunc ego scibo atque hodie experiar

175

Quae capiti, quae uentri operam det, quaeque suae rei, quae somno studeat;

Quam libertam fore mihi credam et quam uenalem hodie experiar.

Facite hodie ut mihi munera multa huc ab amatoribus conueniant.

Nam nisi mihi penus annuos hodie conuenit, cras poplo prostituam uos.

Natalem scitis mi esse diem hunc: ubi isti sunt quibus uos oculi estis,

180

Quibus uitae, quibus deliciae estis, quibus sauia, mammia, mellillae?

Maniplatim mihi munerigeruli facite ante aedis iam hic adsint.

Qur ego uestem, aurum atque ea quibus est uobis usus, praebeo? Quid mi

Domi nisi malum uostra operast hodie? Inprobae uino modo cupidae estis:

Eo uos uostros panticesque adeo madefactatis, quom ego sim hic siccus.

185

Nunc adeo hoc factust optumum ut nomine quemque appellem suo,

Ne dictum esse actutum sibi quaepiam uostrarum mihi neget:

Aduortite animum cunctae.

Principio, Hedylium, tecum ago, quae amica es frumentariis,

Quibus cunctis montes maxumi frumenti acerui sunt domi:

190

Fac sis sit delatum huc mihi frumentum, hunc annum quod satis,

Mihi et familiae omni sit meae, atque adeo ut frumento afluam,

Vt ciuitas nomen mihi commutet meque ut praedicet

Lenone ex Ballione regem Iasonem. Audin? furcifer

Satin magnuficus tibi uidetur? Pol iste atque etiam malificus.

195

Sed tace atque hanc rem gere.

Aeschrodora, tu quae amicos tibi habes lenonum aemulos

Lanios, qui item ut nos iurando iure malo male quaerunt rem, audi:

Nisi carnaria tria grauida tegoribus onere uberi hodie

Mihi erunt, cras te, quasi Dircam olim ut memorant duo gnati Iouis

200

Deuinxere ad taurum, item ego te distringam ad carnarium;

Id tibi profecto taurus fiet. Nimis sermone huius ira incendor.

Huncine hic hominem pati

202a

Colere iuuentutem Atticam?

Vbi sunt, ubi latent quibus aetas integra est, qui amant a lenone?

Quin conueniunt? quin una omnes peste hac populum hunc liberant?

205

Sed uah!

205a

Nimium stultus, nimium fui

205b

Indoctus: illinc audeant

205c

Id facere quibus ut seruiant

Suos amor cogit? Simul prohibet faciant aduorsum eos quod nolint.

Vah! Tace.

Quid est? Male morigerus, male facis mihi quom sermone huic obsonas.

Taceo. At taceas malo multo quam tacere dicas. Tu autem,

210

Xytilis, fac ut animum aduortas, quoius amatores oliui

 δύναμιν domi habent maxumam.

Si mihi non iam huc culleis

Oleum deportatum erit,

Te ipsam culleo ego cras faciam ut deportere in pergulam;

215

Ibi tibi adeo lectus dabitur ubi tu hau somnum capias, sed ubi

Vsque ad languorem - tenes

Quo se haec tendant quae loquor.

Ain, excetra tu? Quae tibi amicos tot habes tam probe oleo onustos,

Num quoipiam est hodie tua tuorum opera conseruorum

220

Nitidiusculum caput? Aut num ipse ego pulmento utor magis

Vnctiusculo? Sed scio, tu oleum hau magni pendis, uino

Te deuincis. Sine modo,

Reprehendam ego cuncta hercle una opera, nisi quidem tu haec omnia

Facis ecfecta quae loquor.

225

Tu autem quae pro capite argentum mihi iam iamque semper numeras,

Ea pacisci modo scis, sed quod pacta es non scis soluere,

Phoenicium, tibi ego haec loquor, deliciae summatum uirum:

Nisi hodie mi ex fundis tuorum amicorum omne huc penus adfertur,

Cras Phoenicium poeniceo corio inuises pergulam.

230

Pseudole, non audis quae hic loquitur? Audio, ere, equidem atque animum aduorto.

Quid mihi es auctor huic ut mittam, ne amicam hic meam prostituat?

Nihil curassis, liquido es animo: ego pro me et pro te curabo.

Iam diu ego huic bene et hic mihi uolumus et amicitia est antiqua:

Mittam hodie huic suo die natali malam rem magnam et maturam.

235

Quid opust? Potin aliam rem ut cures? At - Bat! Crucior. Cor dura.

Non possum. Fac possis. Quonam uincere pacto possim animum?

In rem quod sit praeuortaris quam in re aduorsa animo auscultes.

Nugae istaec sunt: non iucundumst nisi amans facit stulte. Pergin?

O Pseudole mi, sine sim nihili,

239a

Mitte me sis. Sino: sine modo ego abeam.

240

Mane, mane, iam ut uoles med esse ita ero.

240a

Nunc tu sapis. It dies; ego mihi ces-

So: i prae, puere. Heus, abit. Quin reuocas?

241a

Quid properas? Placide. At priuquam abeat.

Quid hoc, malum, tam placide is, puere?

Hodie nate, heus, hodie nate, tibi ego dico, heus, hodie nate,

Redi et respice ad nos. Tametsi occupatus,

245

Moramur. Mane, em conloqui qui uolunt te.

Quid hoc est? Quis est qui moram mi occupato

Molestam optulit? Qui tibi sospitalis

Fuit. Mortuost qui fuit: qui sit ussust.

Nimis superbe. Nimis molestus. Reprehende hominem, adsequere. I puere.

250

Occedamus hac obuiam. Iuppiter te

Perdat, quisquis es. Te uolo. Hau uos ego ambos.

Vorte hac puere, te. Non licet conloqui te?

At mi non lubet. Sin tuamst quippiam in rem?

Licetne, opsecro, bitere an non licet? Vah!

255

Manta. Omitte. Ballio, audi. Surdus sum profecto inanilogistae.

Dedi dum fuit. Non peto quod dedisti.

Dabo quando erit. Ducito quando habebis.

Eheu, quam ego malis perdidi modis

Quod tibi detuli et quod dedi! Mortua

260

Verba re nunc facis; stultus es, rem actam agis.

Nosce saltem hunc quis est. Iam diu scio

Qui fuit: nunc quis est ipsus <se> sciat.

Ambula tu. Potin ut semel modo,

Ballio, huc cum lucro respicias?

265

Respiciam istoc pretio; nam si sacruficem summo Ioui

Atque in manibus exta teneam ut poriciam, interea loci

Si lucri quid detur, potius rem diuinam deseram.

Non potest pietati opsisti huic, utut res ceterae.

Deos quidem quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.

270

Compellabo. Salue multum, serue Athenis pessume.

Di te deaeque ament uel huiius arbitratu uel meo,

Vel, si dignus alio pacto, neque ament nec faciant bene.

Quid agitur, Calidore? Amatur atque egetur acriter.

Misereat, si familiam alere possim misericordia.

275

Heia! scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.

Sed scin quid nos uolumus? Pol ego propemodum: ut male sit mihi.

Et id et hoc quod te reuocamus. Quaeso animum aduorte. Audio.

Atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid uelis.

Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,

280

Quia tibi minas uiginti pro amica etiam non dedit.

Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.

Non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.

At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.

Nam id hic metuit ne illam uendas ob simultatem suam.

285

Fuit occasio, si uellet, iam pridem argentum ut daret.

Quid si non habui? Si amabas, inuenires mutuom,

Ad danistam deuenires, adderes faenusculum,

Surruperes patri. Surruperet hic patri, audacissume?

Non periclumst ne quid recte monstres. Non lenoniumst.

290

Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni?

Atque adeo, si facere possem, pietas prohibet. Audio.

Pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.

Sed quom pietatem <te> amori uideo tuo praeuortere,

Omnes <homines> tibi patres sunt? Nullus est tibi quem roges

295

Mutuom argentum? Quin nomen quoque iam interiit "mutuom."

Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti uiri,

Qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,

Postilla omnes cautiores sunt ne credant alteri.

Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;

300

Ita miser et amore pereo et inopia argentaria.

Eme die caeca hercle oliuom, id uendito oculata die:

Iam hercle uel ducentae fieri possunt praesentes minae.

Perii annorum lex me perdit quinauicenaria.

Metuont credere omnes. Eadem est mihi lex: metuo credere.

305

Credere autem! Eho an paenitet te quanto hic fuerit usui?

Non est iustus quisquam amator nisi qui perpetuat data;

Det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.

Nilne te miseret? Inanis cedis, dicta non sonant.

Atque ego te uiuom saluomque uellem. Eho an iam mortuost?

310

Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:

Ilico uixit amator, ubi lenoni supplicat.

Semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;

Nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,

Apud nouercam querere. Eho an umquam tu huius nupsisti patri?

315

Di meliora faxint! Face quod te rogamus, Ballio,

Mea fide, si isti formidas credere. Ego in hoc triduo

Aut terra aut mari alicunde euoluam id argentum tibi.

Tibi ego credam? Qur non? Quia pol qua opera credam tibi

Vna opera alligem fugitiuam - canem agninis lactibus.

320

Sicine mihi aps te bene merenti male refertur gratia?

Quid nunc uis? Vt opperiare hos sex dies aliquos modo

Ne illam uendas neu me perdas hominem amantem. Animo bono es.

Vel sex menses opperibor. Eugae, homo lepidissume!

Immo uein etiam te faciam ex laeto laetantem magis?

325

Quid iam? Quia enim non uenalem iam habeo Phoenicium.

Non habes? Non hercle uero. Pseudole, i accerse hostias,

Victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Ioui;

Nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.

Nolo uictumas: agninis me extis placari uolo.

330

Propera, quid stas? I accerse agnos. Audin quid ait Iuppiter?

Iam hic ero; uerum extra portam mi etiam currendumst prius.

Quid eo? Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,

Eadem duo greges uirgarum inde ulmearum adegero,

Vt hodie ad litationem huic suppetat satias Ioui.

335

I in malam crucem! Istuc ibit Iuppiter lenonius.

Ex tua re est ut ego emoriar. Quidum? Ego dicam tibi:

Quia edepol, dum ego uiuos uiuam, numquam eris frugi bonae.

Ex tua re non est ut ego emoriar. Quidum? Sic, quia

Si ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.

340

Dic mihi, opsecro hercle, uerum serio hoc quod te rogo.

Non habes uenalem amicam tu meam Phoenicium?

Non edepol habeo profecto, nam iam pridem uendidi.

Quo modo? Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.

Meam tu amicam uendidisti? Valide, uiginti minis.

345

Viginti minis? Vtrum uis, uer quater quinis minis,

Militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas.

Quid ego ex te audio? Amicam tuam esse factam argenteam.

Qur id ausus facere? Lubuit, mea fuit. Eho, Pseudole,

I gladium adfer. Quid opus gladio? Qui hunc occidam - atque me.

350

Quin tu ted occidis potius? Nam hunc fames iam occiderit.

Quid ais, quantum terra tetigit hominum peiiurissume?

Iurauistin te illam nulli uenditurum nisi mihi?

Fateor. Nempe conceptis uerbis? Etiam consutis quoque.

Peiiurauisti, sceleste. At argentum intro condidi.

355

Ego scelestus nunc argentum promere potis sum domo:

Tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes.

Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. Licet.

Numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu.

Ingere mala multa. Iam ego te differam dictis meis.

360

Inpudice. Itast. Sceleste. Dicis uera. Verbero.

Quippini? Bustirape. Certo. Furcifer. Factum optume.

Sociofraude. Sunt mea istaec. Parricida. Perge tu.

Sacrilege. Fateor. Peiiure. Vetera uaticinamini.

Legerupa. Valide. Permities adulescentum. Acerrume.

365

Fur. Babae! Fugitiue. Bombax! Fraus populi. Planissume.

Fraudulente. Inpure. Leno. Caenum. Cantores probos!

Verberauisti patrem atque matrem. Atque occidi quoque

Potius quam cibum praehiberem: num peccaui quippiam?

In pertussum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.

370

Numquid aliud etiam uoltis dicere? Ecquid te pudet?

Ten amatorem esse inuentum inanem quasi cassam nucem?

Verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi,

Nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas,

Sicut haec est praestituta summa ei argento dies,

375

Si id non adfert, posse opinor facere me officium meum.

Quid id est? Si tu argentum attuleris, cum illo perdidero fidem:

Hoc meum est officium. Ego, operae si sit, plus tecum loquar;

Sed sine argento frustra es qui me tui misereri postulas.

Haec meast sententia, ut tu hinc porro quid agas consulas.

380

Iamne abis? Negoti nunc sum plenus. - Paullo post magis.

Illic homo meus est, nisi omnes di me atque homines deserunt.

Exossabo ego illum simulter itidem ut murenam coquos.

Nunc, Calidore, te mihi operam dare uolo. Ecquid imperas?

Hoc ego oppidum admoenire ut hodie capiatur uolo;

385

Ad eam rem usust hominem astutum, doctum, cautum et callidum,

Qui imperata ecfecta reddat, non qui uigilans dormiat.

Cedo mihi, quid es facturus? Temperi ego faxo scies.

Nolo bis iterari, sat sic longae fiunt fabulae.

Optumum atque aequissumum oras. Propera, adduc hominem cito.

390

Pauci ex multis sunt amici, homini certi qui sient.

Ego scio istuc. Ergo utrumque tibi nunc dilectum para

Ex multis, ex illis paucis unum qui certust cedo.

Iam hic faxo aderit. - Potin ut abeas? Tibi moram dictis creas.

Postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.

395

Quid nunc acturus, postquam erili filio

Largitus dictis dapsilis? Vbi sunt ea?

Quoi neque paratast gutta certi consili

Neque adeo argenti neque - nunc quid faciam scio.

Neque exordiri primum unde occipias habes

400

Neque ad detexundam telam certos terminos.

Sed quasi poeta, tabulas quom cepit sibi,

Quaerit quod nusquam gentiumst, reperit tamen,

Facit illud ueri simile quod mendacium est,

Nunc ego poeta fiam: uiginti minas,

405

Quae nunc nusquam sunt gentium, inueniam tamen.

Atque ego me iam pridem huic daturum dixeram

Et uolui inicere tragulam in nostrum senem;

Verum is nescioquo pacto praesensit prius.

Sed comprimunda uox mihi atque oratiost:

410

Erum eccum uideo huc Simonem una simul

Cum suo uicino Calliphone incedere.

Ex hoc sepulcro uetere uiginti minas

Ecfodiam ego hodie quas dem erili filio.

Nunc huc concedam unde horum sermonem legam.

415

Si de damnoseis aut si de amatoribus

Dictator fiat nunc Athenis Atticis,

Nemo anteueniat filio, credo, meo:

Ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,

Eum uelle amicam liberare et quaerere

420

Argentum ad eam rem. Hoc alii mihi renuntiant;

Atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,

Sed dissimulabam. Iam ille felat filius.

Occisa est haec res, haeret hoc negotium.

Quo in commeatum uolui - argentarium

425

Proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast uia.

Praesensit: nihil est praedae praedatoribus.

Homines qui gestant quique auscultant crimina,

Si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,

Gestores linguis, auditores auribus.

430

Nam istaec quae tibi renuntiantur, filium

Te uelle amantem argento circumducere,

Fors fuat an istaec dicta sint mendacia;

Sed si sint ea uera, ut nunc mos est, maxume,

Quid mirum fecit? Quid nouom, adulescens homo

435

Si amat, si amicam liberat? Lepidum senem!

Vetus nolo faciat. At enim nequiquam neuis;

Vel tu ne faceres tale in adulescentia.

Probum patrem esse oportet qui gnatum suom

Esse probiorem quam ipsus fuerit postulet.

440

Nam tu quod damni et quod fecisti flagiti

Populo uiritim potuit dispertirier.

Idne tu mirare, si patrissat filius?

 Ὦ Ζεῦ, Ζεῦ quam pauci estis homines commodi! Em,

Illic est pater patrem esse ut aequomst filio.

445

Quis hic loquitur? Meus hic est quidem seruos Pseudolus.

Hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;

Hic dux, hic illist paedagogus, hunc ego

Cupio excruciari. Iam istaec insipientiast,

Iram in propromptu gerere. Quanto satius est

450

Adire blandis uerbis atque exquirere

Sintne illa necne sint quae tibi renuntiant!

Bonus animus in mala re dimidiumst mali.

Tibi auscultabo. Itur ad te, Pseudole.

Orationem tibi para aduorsum senem.

455

Erum saluto primum, ut aequomst; postea

Si quid superfit uicinos impertio.

Salue. Quid agitur? Statur hic ad hunc modum.

Statum uide hominis, Callipho, quam basilicum!

Bene confidenterque astitisse intellego.

460

Decet innocentem qui sit atque innoxium

Seruom superbum esse apud erum potissumum.

Sunt quae te uolumus percontari, quae quasi

Per nebulam nosmet scimus atque audiuimus.

Conficiet iam te hic uerbis ut tu censeas

465

Non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.

Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.

Paruom esse apud te mihi fidem ipse intellego.

Cupis me esse nequam: tamen ero frugi bonae.

Fac sis uociuas, Pseudole, aedis aurium,

470

Mea ut migrare dicta possint quo uolo.

Age loquere quiduis, tam etsi tibi suscenseo.

Mihin domino seruos tu suscenses? Tam tibi

Mirum id uidetur? Hercle qui, ut tu praedicas,

Cauendumst mihi aps te irato; atque alio tu modo

475

Me uerberare atque ego te soleo cogitas.

Quid censes? Edepol merito esse iratum arbitror,

Quom apud te paruomst ei fides. Iam sic sino;

Iratus sit: ego ne quid noceat cauero.

Sed quid ais? Quid hoc quod te rogo? Si quid uis roga.

480

Quod scibo Delphis tibi responsum dicito.

Aduorte ergo animum et fac sis promissi memor.

Quid ais? Ecquam scis filium tibicinam

Meum amare? Ναὶ γάρ. Liberare quam uelit?

 Καὶ τοῦτο ναὶ γάρ. Ecquas uiginti minas

485

Per sycophantiam atque per doctos dolos

Paritas ut a me auferas? Aps ted ego auferam?

Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?

Fatere, dic καὶ τοῦτο ναί. Καὶ τοῦτο ναί.

Fatetur. Dixin, Callipho, dudum tibi?

490

Memini. Qur haec, tu ubi resciuisti ilico,

Celata me sunt? Qur non resciui? Eloquar.

Quia nolebam ex me morem progigni malum,

Erum ut <suos> seruos criminaret apud erum.

Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.

495

Numquid, Simo, peccatum est? Immo maxume.

Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;

Peccata mea sunt. Animum aduorte nunciam

Quapropter te †expertem amoris nati habuerim:†

Pistrinum in mundo scibam, si id faxem, mihi.

500

Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,

Quom ea mussitabas? Scibam. Quin dictumst mihi?

Quia illud malum aderat, istuc aberat longius;

Illud erat praesens, huic erant dieculae.

Quid nunc agetis? Nam hinc quidem a me non potest

505

Argentum auferri, qui praesertim senserim.

Ne quisquam credat nummum iam edicam omnibus.

Numquam edepol quoiquam supplicabo, dum quidem

Tu <uiuos> uiues. Tu mi hercle argentum dabis,

Aps te equidem sumam. Tu a me sumes? Strenue.

510

Excludito mi hercle oculum, si dedero. Dabis.

Iam dico ut a me caueas. Certe edepol scio,

Si apstuleris, mirum et magnum facinus feceris.

Faciam. Si non apstuleris? Virgis caedito.

Sed quid si apstulero? Do Iouem testem tibi

515

Te aetatem inpune habiturum. Facito ut memineris.

Egon ut cauere nequeam, quoi praedicitur?

Praedico ut caueas. Dico, inquam, ut caueas. Caue.

Em istis mihi tu hodie manibus argentum dabis.

Edepol mortalem graphicum, si seruat fidem!

520

Seruitum tibi me abducito, ni fecero.

Bene atque amice dicis. Nam nunc non meus.

Vin etiam dicam quod uos magis miremini?

Studeo hercle audire, nam ted ausculto lubens.

523a

[Agedum, nam satis lubenter te ausculto loqui.]

Priuquam istam pugnam pugnabo, ego etiam prius

525

Dabo aliam pugnam claram et commemorabilem.

Quam pugnam? Em ab hoc lenone uicino tuo

Per sycophantiam atque per doctos dolos

Tibicinam illam tuos quam gnatus deperit,

Ea circumducam lepide lenonem. Quid est?

530

Ecfectum hoc hodie reddam utrumque ad uesperum.

Siquidem istaec opera, ut praedicas, perfeceris,

Virtute regi Agathocli antecesseris.

Sed si non faxis, numquid caussaest ilico

Quin te in pistrinum condam? Non unum diem,

535

Verum hercle in omnis quantumst; sed si ecfecero,

Dabin mi argentum quod dem lenoni ilico

Tua uoluntate? Ius bonum orat Pseudolus;

"Dabo" inque. At enim scin quid mihi in mentem uenit?

Quid si hisce inter se consenserunt, Callipho,

540

Aut de compecto faciunt consutis dolis,

Qui me †argento circumuortant?† Quis me audacior

Sit, si istuc facinus audeam? Immo sic, Simo:

Si sumus compecti seu consilium umquam iniimus

Aut si de istac re umquam inter nos conuenimus,

544a

Quasi in libro quom scribuntur calamo litterae,

545

Stilis me totum usque ulmeis conscribito.

Indice ludos nunciam, quando lubet.

Da in hunc diem operam, Callipho, quaeso mihi

Ne quo te ad aliud occupes negotium.

Quin rus ut irem iam heri constitueram.

550

At nunc disturba quas statuisti machinas.

Nunc non abire certum est istac gratia;

Lubidost ludos tuos spectare, Pseudole.

Et si hunc uidebo non dare argentum tibi

Quod dixit, potius quam id non fiat ego dabo.

555

Non demutabo. Namque edepol, si non dabis,

Clamore magno et multum flagitabere.

Agite amolimini hinc uos intro nunciam

Ac meis uicissim date locum fallaciis.

Fiat, geratur mos tibi. Sed te uolo

560

Domiusque adesse. Quin tibi hanc operam dico. -

At ego ad forum ibo. Iam hic ero. - Actutum redi.

Suspicio est mi nunc uos suspicarier,

Me idcirco haec tanta facinora promittere,

Qui uos oblectem, hanc fabulam dum transigam,

565

Neque sim facturus quod facturum dixeram.

Non demutabo. Atque etiam certum, quod sciam,

Quo id sim facturus pacto nihil etiam scio,

Nisi quia futurumst. Nam qui in scaenam prouenit,

Nouo modo nouom aliquid inuentum adferre addecet;

570

Si id facere nequeat, det locum illi qui queat.

Concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,

Dum concenturio in corde sycophantias.

* * Exibo, non ero uobis morae;

573a

Tibicen uos interibi hic delectauerit. -

Pro Iuppiter, ut mihi quidquid ago lepide omnia prospereque eueniunt:

575

Neque quod dubitem neque quod timeam meo in pectore conditumst consilium.

577

Nam ea stultitiast, facinus magnum timido cordi credere; nam omnes res perinde sunt

Vt agas, ut eas magni facias; nam ego in meo pectore prius

Ita paraui copias,

580

Duplicis, triplicis dolos, perfidias, ut, ubiquomque hostibus congrediar

582

(Maiorum meum fretus uirtute dicam, mea industria et malitia fraudulenta),

Facile ut uincam, facile ut spoliem meos perduellis meis perfidiis.

Nunc inimicum ego hunc communem meum atque uostrorum omnium

585

Ballionem exballistabo lepide: date operam modo;

585a

Hoc ego oppidum admoenire ut hodie capiatur uolo.

Atque hoc meas legiones adducam; si hoc expugno facilem hanc rem meis ciuibus faciam,

Post ad oppidum hoc uetus continuo meum exercitum protinus obducam:

Inde me et simul participes omnis meos praeda onerabo atque opplebo,

Metum et fugam perduellibus meis me ut sciant natum.

590

Eo sum genere gnatus: magna me facinora decet ecficere

Quae post mihi clara et diu clueant.

Sed hunc quem uideo quis hic est qui oculis meis obuiam ignobilis obicitur?

Lubet scire quid hic uenit cum macchaera et huic quam rem agat hinc dabo insidias.

595

Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae,

Vt ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles,

Septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno quoi iussit

Symbolum me ferre et hoc argentum. Nimis uelim

Certum qui id mihi faciat Ballio leno ubi hic habitat.

600

St!

600a

Tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.

Nouo consilio nunc mi opus est,

601a

Noua res haec subito mi obiectast:

Hoc praeuortar principio; illaec omnia missa habeo quae ante agere occepi.

Iam pol ego hunc stratioticum nuntium aduenientem probe percutiam.

Ostium pultabo atque intus euocabo aliquem foras.

605

Quisquis es, compendium ego te facere pultandi uolo;

Nam ego precator et patronus foribus processi foras.

Tunc es Ballio? Immo uero ego eius sum Subballio.

Quid istuc uerbist? Condus, promus sum, procurator peni.

Quasi te dicas atriensem. Immo atriensi ego impero.

610

Quid tu, seruosne es an liber? Nunc quidem etiam seruio.

Ita uidere, et non uidere dignus qui liber sies.

Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?

Hunc hominem malum esse oportet. Di me seruant atque amant,

Nam haec mihi incus est: procudam ego hodie hinc multos dolos.

615

Quid illic solus secum loquitur? Quid ais tu, adulescens? Quid est?

Esne tu an non es ab illo militi Macedonio,

Seruos eiius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,

Qui argenti meo ero lenoni quindecim dederat minas,

Quinque debet? Sum. Sed ubi tu me nouisti gentium

620

Aut uidisti aut conlocutus? Nam equidem Athenas antidhac

Numquam adueni neque te uidi ante hunc diem umquam oculis meis.

Quia uidere inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies

Praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.

625

Immo adest. Tun attulisti? Egomet. Quid dubitas dare?

Tibi ego dem? Mihi hercle uero, qui res rationesque eri

†Ballionis curo, argentum accepto, expenso et quoi debet dato†

Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iouis,

Tibi libellam argenti numquam credam. Dum tu sternuas,

630

Res erit soluta. Vinctam potius sic seruauero.

Vae tibi! Tu inuentus uero meam qui furcilles fidem.

Quasi mi non sescenta tanta soli soleant credier.

Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.

Quasi tu dicas me te uelle argento circumducere.

635

Immo uero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.

Sed quid est tibi nomen? Seruos est huic lenoni Surus,

Eum esse me dicam. Surus sum. Surus? Id est nomen mihi.

Verba multa facimus. Erus si tuos domi est, quin prouocas,

Vt id agam quod missus huc sum? Quidquid est nomen tibi,

640

Si intus esset, euocarem. Verum si dare uis mihi,

Magis erit solutum quasi ipsi dederis. At enim scin quid est?

Reddere hoc, non perdere erus me misit. Nam certo scio

Hoc, febrim tibi esse, quia non licet hoc inicere ungulas.

Ego nisi ipsi Ballioni nummum credam nemini.

645

At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.

Di bene uortant! At ego quando eum esse censebo domi,

Rediero. Tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.

Nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.

Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem

650

Suam huc ad nos, cum eo aiebat uelle mitti mulierem.

Nam hic quoque exemplum reliquit eiius. Omnem rem tenes.

Quid ego ni teneam? Dato istunc sumbolum ergo illi. Licet.

Sed quid est tibi nomen? Harpax. Apage te, Harpax, hau places;

Huc quidem hercle haud ibis intro, ni quid ἅρπαξ feceris.

655

Hostis uiuos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.

Pol te multo magis opinor uasa ahena ex aedibus.

Non ita est. Sed scin quid te oro, Sure? Sciam si dixeris.

Ego deuortor extra portam huc in tabernam tertiam

Apud anum illam doliarem, claudam, crassam, Chrysidem.

660

Quid nunc uis? Inde ut me arcessas, erus tuos ubi uenerit.

Tuo arbitratu, maxume. Nam ut lassus ueni de uia,

Me uolo curare. Sane sapis et consilium placet.

Sed uide sis ne in quaestione sis quando arcessam mihi.

Quin ubi prandero, dabo operam somno. Sane censeo.

665

Numquid uis? Dormitum ut abeas. Abeo. - Atque audin, Harpage?

Iube sis te operiri: beatus eris, si consudaueris.

Di inmortales, conseruauit me illic homo aduentu suo.

Suo uiatico redduxit me usque ex errore in uiam.

Namque ipsa Opportunitas non potuit mi opportunius

670

Aduenire quam haec allatast mi opportune epistula.

Nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid uolo:

Hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae,

Hic argentum, hic amica amanti erili filio.

Atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore:

675

Quo modo quidque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam,

Iam instituta, ornata cuncta in ordine, animo ut uolueram,

Certa, deformata habebam; sed profecto hoc sic erit:

Centum doctum hominum consilia sola haec deuincit dea,

Fortuna. Atque hoc uerum est: proinde ut quisque Fortuna utitur,

680

Ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.

Bene ubi quod scimus consilium accidisse, hominem catum

Eum esse declaramus, stultum autem illum quoi uortit male.

Stulti hau scimus frustra ut simus, quom quod cupienter dari

Petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.

685

Certa mittimus dum incerta petimus; atque hoc euenit

In labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.

Sed iam satis est philosophatum. Nimis diu et longum loquor.

Di inmortales! Aurichalco contra non carum fuit

Meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui,

690

Quia lenonis me esse dixi. Nunc ego hac epistula

Tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam.

Eugae! Par pari aliud autem quod cupiebam contigit:

Venit eccum Calidorus, ducit nescioquem secum simul.

Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:

695

Scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.

Commemini omnia: id tu modo, me quid uis facere, fac sciam.

696a

Quom haec tibi alia sum elocutus, †uis scires si scis† de symbolo.

696b

Omnia, inquam. Tu modo quid me facere uis fac ut sciam.

Pseudolus mi ita imperauit, ut aliquem hominem strenuom,

Beneuolentem adducerem ad se. Seruas imperium probe;

Nam et amicum et beneuolentem ducis. Sed istic Pseudolus

700

Nouos mihist. Nimium est mortalis graphicus, εὑρετής mihist.

Is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.

Magnufice hominem compellabo. Quoia uox resonat? Io!

Io te, te, turanne, te, te ego, qui imperitas Pseudolo,

Quaero quoi ter trina triplicia, tribus modis tria gaudia,

705

Artibus tribus tris demeritas dem laetitias, de tribus

705a

Fraude partas per malitiam, per dolum et fallacias;

In libello hoc opsignato ad te attuli pauxillulo.

Illic homost. Vt paratragoedat carnufex! Confer gradum

Contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.

Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?

710

Immo utrumque. Vtrumque, salue. Sed quid actumst? Quid times?

Attuli hunc. Quid, attulisti? "Adduxi" uolui dicere.

Quis istic est? Charinus. Eugae! Iam χάριν τούτῳ ποιῶ.

Quin tu si quid opust, mi audacter imperas? Tam gratia.

Bene sit tibi, Charine. Nolo tibi molestos esse nos.

715

Vos molestos? Nihil molestumst mihi quidem. Tum igitur mane.

Quid istuc est? Epistulam modo hanc intercepi et sumbolum.

Sumbolum? Quem sumbolum? Qui a milite allatust modo.

Eiius seruos qui hunc ferebat et quinque argenti minas,

Tuam qui amicam hinc arcessebat, ei os subleui modo.

720

Quo modo? Horum caussa haec agitur spectatorum fabula:

Hi sciunt qui hic adfuerunt; uobis post narrauero.

Quid nunc agimus? Liberam hodie tuam amicam amplexabere.

Egone? Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc uiuet caput;

Si modo mihi hominem inuenietis propere. Qua facie? Malum,

725

Callidum, doctum, qui quando principium prehenderit,

Porro sua uirtute teneat quid se facere oporteat;

Atque qui hic non uisitatus saepe sit. Si seruos est,

Numquid refert? Immo multo mauolo quam liberum.

Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum, modo

730

Qui a patre aduenit Carysto necdum exit ex aedibus

Quoquam neque Athenas aduenit umquam ante hesternum diem.

Bene iuuas. Sed quinque inuentis opus est argenti minis

Mutuis quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.

Ego dabo, ne quaere aliunde. O hominem opportunum mihi!

735

Etiam opust chlamyde et machaera et petaso. Possum a me dare.

Di inmortales! Non Charinus mihi hicquidem, sed Copiast.

Sed iste seruos ex Carysto qui hic adest ecquid sapit?

Hircum ab alis. Manuleatam tunicam habere hominem addecet.

Ecquid is homo habet aceti in pectore? Atque acidissumi.

740

Quid, si opus sit ut dulce promat indidem, ecquid habet? Rogas?

Murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoiuismodi;

Quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.

Eugepae! Lepide, Charine, meo me ludo lamberas.

Sed quid nomen esse dicam ego isti seruo? Simiae.

745

Scitne in re aduorsa uorsari? Turbo non aeque citust.

Ecquid argutust? Malorum facinorum saepissume.

Quid quom manufesto tenetur? Anguillast, elabitur.

Ecquid is homo scitust? Plebi scitum non est scitius.

Probus homo est, ut praedicare te audio. Immo si scias,

750

Vbi te aspexerit, narrabit ultro quid sese uelis.

Sed quid es acturus? Dicam. ubi hominem exornauero,

Subditiuom fieri ego illum militis seruom uolo

Sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,

Mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam!

755

Ceterum quo quidque pacto faciat ipsi dixero.

Quid nunc igitur stamus? Hominem cum ornamentis omnibus

Exornatum adducite ad me iam ad tarpezitam Aeschinum.

Sed properate. Prius illi erimus quam tu. - Abite ergo ocius.

Quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,

760

Nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc peruiamst:

Omnis ordine his sub signis ducam legiones meas

Aui sinistera, auspicio liquido atque ex sententia;

Confidentia est inimicos meos me posse perdere.

Nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,

765

Quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.

Iam ego hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.

Quoi seruitutem di danunt lenoniam

Puero, atque eidem si addunt turpitudinem,

Ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo,

770

Malam rem magnam multasque aerumnas danunt.

Velut haec mi euenit seruitus, ubi ego omnibus

Paruis magnisque miseriis praefulcior:

Neque ego amatorem mi inuenire ullum queo

Qui amet me, ut curer tandem nitidiuscule.

775

Nunc huic lenoni hodiest natalis dies:

Interminatust a minimo ad maxumum,

Si quis non hodie munus misisset sibi,

Eum cras cruciatu maxumo perbitere.

Nunc nescio hercle rebus quid faciam meis;

780

Neque ego illud possum quod illi qui possunt solent.

Nunc, nisi lenoni munus hodie misero,

Cras mihi potandus fructus est fullonius.

Eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum paruolus!

Atque edepol ut nunc male malum metuo miser,

785

Si quispiam det qui manus grauior siet,

Quamquam illud aiunt magno gemitu fieri,

Comprimere dentes uideor posse aliquo modo.

Sed comprimenda est mihi uox atque oratio:

Erus eccum recipit se domum et ducit coquom.

790

Forum coquinum qui uocant stulte uocant,

Nam non coquinum est, uerum furinum est forum.

Nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem

Coquom, non potui quam hunc quem duco ducere,

Multiloquom, gloriosum, insulsum, inutilem.

795

Quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,

Vt esset hic qui mortuis cenam coquat;

Nam hic solus illis coquere quod placeat potest.

Si me arbitrabare isto pacto ut praedicas,

Qur conducebas? Inopia: alius non erat.

800

Sed qur sedebas in foro, si eras coquos,

Tu solus praeter alios? Ego dicam tibi:

Auaritia ego sum factus inprobior coquos,

Non meopte ingenio. Qua istuc ratione? Eloquar.

Quia enim, quom extemplo ueniunt conductum coquom,

805

Nemo illum quaerit qui optumus et carissumust:

Illum conducunt potius qui uilissumust.

Hoc ego fui hodie solus opsessor fori.

Illi drachumissent miseri: me nemo potest

Minoris quisquam nummo ut surgam subigere.

810

Non ego item cenam condio ut alii coqui,

Qui mihi condita prata in patinis proferunt,

Boues qui conuiuas faciunt herbasque oggerunt,

Eas herbas herbis aliis porro condiunt:

Indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,

815

Apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,

Eo laserpici libram pondo diluont,

Teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt

Prius quam triuerunt oculi ut exstillent facit.

Ei homines cenas ubi coquont, quom condiunt,

820

Non condimentis condiunt, sed strigibus

Viuis conuiuis intestina quae exedint.

Hoc hic quidem homines tam breuem uitam colunt,

Quom hasce herbas huius modi in suom aluom congerunt,

Formidolosas dictu, non essu modo.

825

Quas herbas pecudes non edunt homines edunt.

Quid tu? Diuinis condimentis utere,

Qui prorogare uitam possis hominibus,

Qui ea culpes condimenta? Audacter dicito;

Nam uel ducenos annos poterunt uiuere

830

Meas qui essitabunt escas quas condiuero.

Nam ego cocilendrum quando in patinas indidi

Aut cepolendrum aut maccidem aut saucaptidem,

Eaepsae se patinae feruefaciunt ilico.

Haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:

835

Terrestris pecudes cicimandro condio aut

Hapalopside aut cataractria. At te Iuppiter

Dique omnes perdant cum condimentis tuis

Cumque tuis istis omnibus mendaciis!

Sine sis loqui me. Loquere atque i in malam crucem.

840

Vbi omnes patinae feruont, omnis aperio

Is odos demissis pedibus in caelum uolat.

Eum odorem cenat Iuppiter cottidie.

Odos demissis pedibus? Peccaui insciens.

Quidum? "Demissis manibus" uolui dicere.

845

Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?

It incenatus cubitum. I in malam crucem.

Istacine caussa tibi hodie nummum dabo?

Fateor equidem esse me coquom carissumum;

Verum pro pretio facio ut opera appareat

850

Mea quo conductus uenio. Ad furandum quidem.

An tu inuenire postulas quemquam coquom

Nisi miluinis aut aquilinis ungulis?

An tu coquinatum te ire quoquam postulas

Quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?

855

Nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi

Vt nostra properes amoliri * omnia,

Tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:

Quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;

Si quo hic gradietur, pariter progredimino;

860

Manum si protollet, pariter proferto manum:

Suom si quid sumet, id tu sinito sumere;

Si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.

Si iste ibit, ito, stabit, astato simul;

Si conquiniscet istic, conquiniscito.

865

Item his discipulis priuos custodes dabo.

Habe modo bonum animum. Quaeso qui possum doce

Bonum animum habere qui te ad me adducam domum?

Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,

Item ut Medea Peliam concoxit senem,

870

Quem medicamento et suis uenenis dicitur

Fecisse rusus ex sene adulescentulum,

Item ego te faciam. Eho, an etiam ueneficus?

Immo edepol uero hominum seruator magis. Ehem!

875

Quanti istuc unum me coquinare perdoces?

Quid? Vt te seruem ne quid surrupias mihi.

Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.

Sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis

Daturus cenam? Pol ego amicis scilicet.

880

Quin tu illo inimicos potius quam amicos uocas?

Nam ego ita conuiuis cenam conditam dabo

Hodie atque ita suaui suauitate condiam:

Vt quisque quidque conditum gustauerit,

Ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.

885

Quaeso hercle, prius quam quoiquam conuiuae dabis,

Gustato tute prius et discipulis dato,

Vt praerodatis uostras furtificas manus.

Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.

Molestus ne sis; nimium iam tinnis; tace.

890

Em illic ego habito. Intro abi et cenam coque.

Propera. Quin tu is accubitum et conuiuas cedo,

Corrumpitur iam cena. - Em, subolem sis uide!

Iam hic quoque scelestus est coqui sublingulo.

Profecto quid nunc primum caueam nescio,

895

Ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.

Nam mi hic uicinus apud forum paullo prius

Pater Calidori opere edixit maxumo

Vt mihi cauerem a Pseudolo seruo suo

Ne fidem ei haberem. Nam eum circum ire in hunc diem,

900

Vt me, si posset, muliere interuorteret;

Eum promisisse fortiter dixit sibi

Sese abducturum a me dolis Phoenicium.

Nunc ibo intro atque edicam familiaribus

Profecto ne quis quicquam credat Pseudolo. -

905

Si umquam quemquam di inmortales uoluere esse auxilio adiutum,

Tum me et Calidorum seruatum uolunt esse et lenonem exstinctum,

Quom te adiutorem genuerunt mihi tam doctum hominem atque astutum.

Sed ubi illic est? Sumne ego homo insipiens, qui haec mecum egomet loquar solus?

Dedit uerba mihi hercle, ut opinor:

909a

Malus cum malo stulte caui.

910

Tum pol ego interii, homo si ille abiit, neque hoc opus quod uolui hodie ecficiam.

Sed eccum uideo uerbeream statuam: ut it, ut magnufice infert sese!

Ehem, te hercle ego circumspectabam, nimis metuebam male ne abiisses.

Fuit meum officium ut facerem, fateor.

913a

Vbi restiteras? Vbi mi lubitum est.

Istuc ego satis scio. Qur ergo quod scis me rogas?

915

At hoc uolo monere te. Monendus ne me moneas.

Nimis tandem ego aps te contemnor.

Quippe ego te ni contemnam,

Stratioticus homo qui cluear? Iam

Hoc uolo quod occeptumst agi. Numquid agere aliud me uides?

920

Ambula ergo cito. Immo otiose uolo.

Haec ea occasiost: dum ille dormit, uolo tu prior occupes adire.

Quid properas? Placide, ne time.

Ita ille faxit Iuppiter,

Vt ille palam ibidem adsiet,

924a

Quisquis illest qui adest a milite.

925

Numquam edepol erit ille potior Harpax quam ego. Habe animum bonum:

Pulchre ego hanc explicatam tibi rem dabo.

Sic ego illum dolis atque mendaciis

In timorem dabo militarem aduenam,

Ipsus sese ut neget esse eum qui siet

930

Meque ut esse autumet qui ipsus est. Qui potest?

Occidis me quom istuc rogitas. O hominem lepidum!

Te quoque etiam dolis atque mendaciis,

Qui magister mihi es, antidibo, ut scias.

Iuppiter te mihi seruet! Immo mihi.

935

Sed uide, ornatus hic me satin condecet?

935a

Optume habet. Esto.

Tantum tibi boni di inmortales duint quantum tu tibi optes;

Nam si exoptem quantum dignus tantum dent, minus nihilo sit.

Neque ego hoc homini quemquam uidi magis malum et maleficum. Tun id mi?

938a

Taceo.

Sed ego quae tibi bona dabo et faciam,

939a

Si hanc sobrie rem accurassis!

940

Potin ut taceas? Memorem inmemorem facit qui monet quod memor meminit.

Teneo, omnia in pectore condita sunt, meditati sunt mihi doli docte.

Probus est hic homo. Neque hic est neque ego. At uide ne titubes. Potin ut taceas?

Ita me di ament - Ita non facient: mera iam mendacia fundes.

Vt ego ob tuam, Simia, perfidiam te amo et metuo et magni facio.

945

Ego istuc aliis dare condidici: mihi optrudere non potes palpum.

Vt ego accipiam te hodie lepide, ubi ecfeceris hoc opus. Hahahae!

Lepido uictu, uino, unguentis et inter pocula pulpamentis;

Ibidem una aderit mulier lepida tibi sauia super sauia quae det.

Lepide accipis me. Immo si ecficis, tum faxo magis dicas.

950

Nisi ecfecero, cruciabiliter carnufex me accipito.

Sed propera mi monstrare ubi sit os lenonis aedium.

Tertium hoc est. St! Tace, aedes hiscunt. Credo, animo malest

Aedibus. Quid iam? Quia edepol ipsum lenonem euomunt.

Illicinest? Illicest. Mala mercist, Pseudole, illuc sis uide,

955

Vt transuorsus non prouorsus cedit, quasi cancer solet.

Minus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,

Nam nihil etiam dum harpagauit praeter cyathum et cantharum.

Heus tu, nunc occasio est et tempus. Tecum sentio.

Ingredere in uiam dolose: ego hic in insidiis ero.

960

Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum

Angiportum, in id angiportum me deuorti iusserat;

Quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.

Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?

Peregrina facies uidetur hominis atque ignobilis.

965

Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.

Ad me adit recta. Vnde ego hominem hunc esse dicam gentium?

Heus tu qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.

Eho, an non prius salutas? Nulla est mihi salus dataria.

970

Nam pol hinc tantumdem accipies. Iam inde a principio probe.

Ecquem in angiporto hoc hominem tu nouisti? te rogo.

Egomet me. Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,

Nam in foro uix decumus quisque est qui ipsus sese nouerit.

Saluos sum, iam philosophatur. Hominem ego hic quaero malum,

975

Legerupam, inpium, peiiurum atque inprobum. Me quaeritat,

Nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.

Quid est ei homini nomen? Leno Ballio. Sciuin ego?

Ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeritas. Tun es Ballio?

980

Ego enim uero is sum. Vt uestitus, es perfossor parietum.

Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.

Erus meus tibi me salutem multam uoluit dicere.

Hanc epistulam accipe a me, hanc me tibi iussit dare.

Quis is homost qui iussit? Perii! Nunc homo in medio lutost;

985

Nomen nescit, haeret haec res. Quem hanc misisse ad me autumas?

Nosce imaginem: tute eiius nomen memorato mihi,

Vt sciam te Ballionem esse ipsum. Cedo mi epistulam.

Accipe et cognosce signum. Oh! Polymachaeroplagides

Purus putus est ipsus. Noui. Heus! Polymachaeroplagidi

990

Nomen est. Scio nam me recte tibi dedisse epistulam,

Postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.

Quid agit is? Quod homo edepol fortis atque bellator probus.

Sed propera hanc pellegere quaeso epistulam ita negotiumst

Atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.

995

Nam necesse hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,

Ita erus meus est imperiosus. Noui, notis praedicas.

Propera pellegere epistulam ergo. Id ago, si taceas modo.

"Miles lenoni Ballioni epistulam

Conscriptam mittit Polymachaeroplagides,

1000

Imagine opsignatam quae inter nos duo

Conuenit olim." Sumbolust in epistula.

Video et cognosco signum. Sed in epistula

Nullam salutem mittere scriptam solet?

Ita militaris disciplinast, Ballio:

1005

Manu salutem mittunt bene uolentibus;

Eadem malam rem mittunt male uolentibus.

Sed ut occepisti, perge opera experirier

Quid epistula ista narret. Ausculta modo.

"Harpax calator meus est, ad te qui uenit -"

1010

Tun es is Harpax? Ego sum atque ipse ἅρπαξ quidem.

"Qui epistulam istam fert; ab eo argentum accipe;

Cum eo simitu mulierem mitti uolo.

Salutem scriptam dignum est dignis mittere:

Te si arbitrarem dignum, misissem tibi."

1015

Quid nunc? Argentum des, abducas mulierem.

Vter remoratur? Quin sequere ergo intro. - Sequor. -

Peiorem ego hominem magique uorsute malum

Numquam edepol quemquam uidi quam hic est Simia;

Nimisque ego illum hominem metuo et formido male

1020

Ne malus item erga me sit ut erga illum fuit,

Ne in re secunda nunc mihi obuortat cornua,

Si occasionem capsit qui <sic> sit malus;

Atque edepol equidem nolo, nam illi bene uolo.

1025

Nunc in metu sum maxumo triplici modo:

Primum omnium iam hunc comparem metuo meum

Ne deserat med atque ad hostis transeat;

Metuo autem ne erus redeat etiam dum a foro,

Ne capta praeda capti praedones fuant.

1030

Quom haec metuo, metuo ne ille huc Harpax aduenat

Prius quam hinc hic Harpax abierit cum muliere.

Perii hercle! Nimium tarde egrediuntur foras.

Cor conligatis uasis exspectat meum,

1035

Si non educat mulierem secum simul,

Vt exsolatum ex pectore aufugiat meo.

Victor sum, uici cautos custodes meos.

Ne plora, nescis ut res sit, Phoenicium,

Verum hau multo post faxo scibis accubans.

1040

Non ego te ad illum duco dentatum uirum

Macedoniensem, qui te nunc flentem facit:

Quoiam esse te uis maxume, ad eum ducere:

Calidorum hau multo post faxo amplexabere.

Quid tu intus quaeso desedisti quam diu?

1045

Mihi cor retunsumst oppugnando pectore.

Occasionem repperisti, uerbero,

Vbi perconteris me, insidiis hostilibus?

Quin hinc metimur gradibus militariis?

1050

Atque edepol, quamquam nequam homo es, recte mones.

Ite hac, triumphe! ad cantharum recta uia. -

Hahae! nunc demum mi animus in tuto locost,

Postquam iste hinc abiit atque abduxit mulierem.

Iube nunc uenire Pseudolum, scelerum caput,

1055

Et abducere a me mulierem fallaciis.

Conceptis hercle uerbis, satis certo scio,

Ego peiiurare me mauellem miliens

Quam mihi illum uerba per deridiculum dare.

Nunc deridebo hercle hominem, si conuenero;

1060

Verum in pistrino credo, ut conuenit, fore.

Nunc ego Simonem mi obuiam ueniat uelim,

Vt mea laetitia laetus promiscam siet.

Visso quid rerum meus Vlixes egerit,

Iamne habeat signum ex arce Ballionia.

1065

O fortunate, cedo fortunatam manum,

Simo. Quid est? Iam - Quid iam? Nihil est quod metuas. Quid est?

Venitne homo ad te? Non. Quid est igitur boni?

Minae uiginti sanae et saluae sunt tibi,

Hodie quas aps te est instipulatus Pseudolus.

1070

Velim quidem hercle. Roga me uiginti minas,

Si ille hodie illa sit potitus muliere

Siue eam tuo gnato hodie, ut promisit, dabit.

Roga, opsecro hercle; gestio promittere,

Omnibus modis tibi esse rem ut saluam scias;

1075

Atque etiam habeto mulierem dono tibi.

Nullumst periclum, quod sciam, stipularier,

Vt concepisti uerba: uiginti minas

Dabin? Dabuntur. Hoc quidem actumst hau male.

Sed conuenistin hominem? Immo ambo simul.

1080

Quid ait? Quid narrat? Quaeso, quid dicit tibi?

Nugas theatri, uerba quae in comoediis

Solent lenoni dici, quae pueri sciunt:

Malum et scelestum et peiiurum aibat esse me.

Pol hau mentitust. Ergo haud iratus fui:

1085

Nam quanti refert te ei nec recte dicere

Qui nihili faciat quique infitias non eat?

Quid est? Quid non metuam ab eo? Id audire expeto.

Quia numquam abducet mulierem iam, nec potest,

A me. Meministin tibi me dudum dicere

1090

Eam ueniisse militi Macedonio?

Memini. Em illius seruos huc ad me argentum attulit

Et opsignatum sumbolum - Quid postea?

Qui inter me atque illum militem conuenerat:

Is secum abduxit mulierem hau multo prius.

1095

Bonan fide istuc dicis? Vnde ea sit mihi?

Vide modo ne illic sit contechnatus quippiam.

Epistula atque imago me certum facit;

Quin illam quidem iam in Sicyonem ex urbe adduxit modo.

Bene hercle factum! Quid ego cesso Pseudolum

1100

Facere ut det nomen ad Molas coloniam?

Sed quis hic homo est chlamydatus? Non edepol scio,

Nisi ut opseruemus quo eat aut quam rem gerat.

Malus et nequamst homo qui nihili eri imperium sui seruos facit,

Nihilist autem suom qui officium facere inmemor est nisi est admonitus.

1105

Nam qui liberos esse ilico se arbitrantur,

Ex conspectu eri si sui se abdiderunt,

Luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, i nomen diu

Seruitutis ferunt.

Nec boni ingeni quicquam in is inest,

1110

Nisi ut inprobis se artibus teneant.

Cum his mihi nec locus nec sermo

Conuenit neque is nobilis fui.

Ego, ut mi imperatumst, etsi abest, hic adesse erum arbitror.

Nunc ego illum metuo, quom hic non adest,

1115

Ne quom adsiet metuam. Ei rei operam dabo.

Nam in taberna usque adhuc, si ueniret Syrus,

Quoi dedi sumbolum, mansi, uti iusserat

Leno ubi esset domi, me aibat arcessere;

Verum ubi is non uenit nec uocat,

1120

Venio huc ultro, ut sciam quid rei sit, ne illic homo me ludificetur.

Nec quicquamst melius quam ut hoc pultem atque aliquem euocem hinc intus.

Leno argentum hoc

Volo a me accipiat atque amittat mulierem mecum simul.

Heus tu! Quid uis? Hic homo meus est. Quidum? Quia praeda haec meast:

1125

Scortum quaerit, habet argentum. Iam admordere hunc mihi lubet.

Iamne illum comessurus es? Dum recens est,

Dum calet, dum datur, deuorari decet iam.

Boni me uiri pauperant, inprobi augent;

Populo strenui, mi inprobi usui sunt.

1130

Malum quod tibi di dabunt; sic scelestus.

Me nunc commoror, quom has fores non ferio, ut sciam

1131a

Sitne Ballio domi.

Venus mihi haec bona datat, quom hos huc adigit

Lucrifugas, damni cupidos, qui se suamque aetatem bene curant,

Edunt, bibunt, scortantur: illi sunt alio ingenio atque tu,

1135

Qui neque tibi bene esse patere et illis quibus est inuides.

Heus ubi estis uos? Hicquidem ad me recta habet rectam uiam.

Heus ubi estis uos? Heus adulescens, quid istic debetur tibi?

Bene ego ab hoc praedatus ibo; noui, bona scaeuast mihi.

Ecquis hoc aperit? Heus chlamydate, quid istic debetur tibi?

1140

Aedium dominum lenonem Ballionem quaerito.

Quisquis es, adulescens, operam fac compendi quaerere.

Quid iam? Quia tute ipsus coram praesens praesentem uides.

Tun is es? Chlamydate, caue sis tibi a curuo infortunium

Atque in hunc intende digitum: hic leno est, at hic est uir probus.

1145

Sed tu, bone uir, flagitare saepe clamore in foro,

Quom libella nusquamst, nisi quid leno hic subuenit tibi.

Quin tu mecum fabulare? Fabulor. Quid uis tibi?

Argentum accipias. Iamdudum, si des, porrexi manum.

Accipe: hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae.

1150

Hoc tibi erus me iussit ferre Polymachaeroplagides,

Quod deberet, atque ut mecum mitteres Phoenicium.

Erus tuos - Ita dico. miles - Ita loquor. Macedonius -

Admodum, inquam. Te ad me misit Polymachaeroplagides?

Vera memoras. Hoc argentum ut mihi dares? Si tu quidem es

1155

Leno Ballio. Atque ut a me mulierem tu abduceres?

Ita. Phoenicium esse dixit? Recte meministi. Mane:

Iam redeo ad te. At maturate propera, nam propero: uides

Iam diem multum esse. Video: hunc aduocare etiam uolo;

Mane modo istic, iam reuortar ad te. Quid nunc fit, Simo?

1160

Quid agimus? Manufesto hunc hominem teneo, qui argentum attulit.

Quidum? An nescis quae sit haec res? Iuxta cum ignarissumis.

Pseudolus tuos adlegauit hunc, quasi a Macedonio

Milite esset. Haben argentum ab homine? rogitas quod uides?

Heus, memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare:

1165

Commune istuc esse oportet. Quid, malum? Id totum tuom est.

Quam mox mi operam das? Tibi do equidem. Quid nunc mihi es auctor, Simo?

Exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium

Adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit.

Sequere. Quid ais? Nempe tu illius seruos es? Planissume.

1170

Quanti te emit? Suarum in pugna uirium uictoria.

Nam ego eram domi imperator summus in patria mea.

An etiam umquam ille expugnauit carcerem, patriam tuam?

Contumeliam si dices, audies. Quotumo die

Ex Sicyone huc peruenisti? Altero ad meridie.

1175

Strenue mehercle iisti. Quam uelis pernix homost:

Vbi suram aspicias, scias posse eum - gerere crassas compedis.

Quid ais? Tunc etiam cubitare solitus in cunis puer?

Scilicet. Etiamne - facere solitun es - scin quid loquar?

Scilicet solitum esse. Sanein estis? Quid hoc quod te rogo?

1180

Noctu in uigiliam quando ibat miles, quom tu ibas simul,

Conueniebatne in uaginam tuam machaera militis?

In malam crucem? Ire licebit tibi tamen hodie temperei.

Quin tu mulierem mi emittis? Aut redde argentum. Mane.

Quid maneam? Chlamydem hanc commemora quanti conductast. Quid est?

1185

Quid meret machaera? Elleborum hisce hominibus opus est. Eho -

Mitte. quid mercedis petasus hodie domino demeret?

Quid "domino"? Quid somniatis? Mea quidem haec habeo omnia,

Meo peculio empta. Nempe quod femina summa sustinent.

1190

Vncti hi sunt senes, fricari sese ex antiquo uolunt.

Responde, opsecro hercle, hoc uero serio quod te rogo:

Quid meres? Quantillo argenti te conduxit Pseudolus?

Quis istic Pseudolust? Praeceptor tuos, qui te hanc fallaciam

Docuit, ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres.

1195

Quem tu Pseudolum, quas tu mihi praedicas fallacias?

Quem ego hominem nulli coloris noui. Non tu istinc abis?

Nihil est hodie hic sucophantis quaestus: proin tu Pseudolo

Nunties abduxisse alium praedam, qui occurrit prior

Harpax. Is quidem edepol Harpax ego sum. Immo edepol esse uis.

1200

Purus putus hic sucophantast. Ego tibi argentum dedi

Et dudum adueniens extemplo sumbolum seruo tuo,

Eri imagine opsignatam epistulam, hic ante ostium.

Meo tu epistulam dedisti seruo? Quoi seruo? Suro.

Non confidit sycophanta hic nugis: meditatus malest.

1205

Edepol hominem uerberonem Pseudolum, ut docte dolum

Commentust! Tantundem argenti quantum miles debuit

Dedit huic atque hominem exornauit mulierem qui abduceret.

Nam illam epistulam ipsus uerus Harpax huc ad me attulit.

1210

Harpax ego uocor, ego seruos sum Macedoni militis

Ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice

Neque istum Pseudolum mortalis qui sit noui neque scio.

Tu, nisi mirumst, leno, plane perdidisti mulierem.

Edepol ne istuc magis magisque metuo quom uerba audio.

1215

Mihi quoque edepol iamdudum ille Surus cor perfrigefacit,

Sumbolum qui ab hoc accepit. Mira sunt ni Pseudolust.

Eho tu, qua facie fuit dudum quoi dedisti sumbolum?

Rufus quidam, uentriosus, crassis suris, subniger,

Magno capite, acutis oculis, ore rubicundo, admodum

1220

Magnis pedibus. Perdidisti, postquam dixisti pedes.

Pseudolus fuit ipsus. Actumst de me. Iam morior,

Hercle te hau sinam emoriri, nisi mi argentum redditur,

Viginti minae. Atque etiam mihi aliae uiginti minae.

Auferen tu id praemium a me quod promisi per iocum?

1225

De inprobis uiris auferri praemium et praedam decet.

Saltem Pseudolum mihi dedas. Pseudolum ego dedam tibi?

Quid deliquit? Dixin ab eo tibi ut caueres centiens?

Perdidit me. At me uiginti modicis multauit minis.

Quid nunc faciam? Si mi argentum dederis, te suspendito.

1230

Di te perdant! Sequere sis me ergo hac ad forum ut soluam. Sequor.

Quid ego? Peregrinos apsoluam, cras agam cum ciuibus.

Pseudolus mihi centuriata habuit capitis comitia,

Qui illum ad med hodie adlegauit mulierem qui abduceret.

Sequere tu. Nunc ne exspectetis dum hac domum redeam uia;

1235

Ita res gestast: angiporta haec certum est consectarier.

Si graderere tantum quantum loquere, iam esses ad forum. -

Certumst mihi hunc emortualem facere ex natali die. -

Bene ego illum tetigi, bene autem seruos inimicum suom.

Nunc mi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare

1240

Quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagris

Insidiantur: at ego iam intus promam uiginti minas

Quas promisi si ecfecisset; obuiam ei ultro deferam.

Nimis illic mortalis doctus, nimis uorsutus, nimis malus;

Superauit dolum Troianum atque Vlixem Pseudolus.

1245

Nunc ibo intro, argentum promam, Pseudolo insidias dabo. -

Quid hoc? Sicine hoc fit, pedes? Statin an non?

An id uoltis ut me hinc iacentem aliquis tollat?

Nam hercle si cecidero, uostrum erit flagitium.

Pergitin pergere? Ah! Saeuiendum mi hodie est;

1250

Magnum hoc uitium uino est:

Pedes captat primum, luctator dolosust.

Profecto edepol ego nunc probe habeo madulsam:

Ita uictu excurato, ita magnis munditiis diuis dignis,

Itaque in loco festiuo sumus festiue accepti.

1255

Quid opust me multas agere ambages? Hoc est homini

Quam ob rem uitam amet,

Hic omnes uoluptates, in hoc omnes uenustates

Sunt: deis proxumum esse arbitror.

Nam ubi amans complexust amantem, ubi ad labra labella adiungit, ubi

1260

Altera alterum bilingui manufesto inter se prehendunt,

Vbi mammia mammicula opprimitur aut si lubet corpora conduplicant,

Manu candida cantharum dulciferum †propinare† amicissumam amicitiam,

Neque esse alium alii odio ibi nec molestum

Nec sermonibus morologis uti,

1265

Vnguenta atque odores, lemniscos, corollas

Dari dapsilis, non enim parce promi,

Victum ceterum ne quis me roget:

Hoc ego modo atque erus minor hunc diem sumpsimus prothyme,

1270

Postquam opus meum ut uolui omne perpetraui hostibus fugatis.

Illos accubantis, potantis, amantis

Cum scortis reliqui et meum scortum ibidem

1272a

Cordi atque animo suo opsequentis. Sed post

Quam exsurrexi, orant med ut saltem.

Ad hunc me modum intuli illis satis facete

1274a

Nimis ex discipulina, quippe ego qui

1275

Probe Ionica perdidici. Sed palliolatim amictus

1275a

Sic haec incessi ludibundus.

Plaudunt, "parum" clamitant mi uti reuortar.

Occepi denuo, hoc modo: nolui:

1277a

Idem amicae dabam me meae,

Vt me amaret: ubi circumuortor, cado:

1278a

Id fuit naenia ludo.

Itaque dum enitor, prox! Iam paene inquinaui pallium.

1280

Nimiae tum uoluptati edepol fui

1280a

Ob casum. Datur cantharus: bibi.

Commuto ilico pallium, illud posiui;

Inde huc exii, crapulam dum amouerem.

Nunc ab ero ad erum meum maiorem uenio foedus commemoratum.

Aperite, aperite, heus, Simoni me adesse aliquis nuntiate.

1285

Vox uiri pessumi me exciet foras.

Sed quid hoc? Quo modo? Quid uideo ego?

Cum corona ebrium Pseudolum tuom.

Libere hercle hoc quidem. Sed uide statum.

Num mea gratia pertimescit magis?

1290

Cogito saeuiter, blanditerne adloquar.

Sed me hoc uotat uim facere nunc quod fero, si qua in hoc spes sitast mihi.

Vir malus uiro

Optumo obuiam it.

Di te ament, Pseudole. Hae! I in malam crucem.

1295

Qur ego adflicter? Quid tu, malum, in os igitur mi ebrius inructas?

1297

Molliter sis tene me, caue ne cadam: non uides me ut madide madeam?

Quae istaec audaciast te sic interdius

Cum corolla ebrium ingrediri? Lubet.

1300

Quid, lubet? Pergin ructare in os mihi?

Suauis ructus mihi est. Sic sine, Simo.

Credo equidem potis esse te, scelus,

Massici montis uberrumos quattuor

Fructus ebibere in hora una. "Hiberna" addito.

1305

Sed dic tamen (hau male mones)

Vnde onustam celocem agere te praedicem?

Cum tuo filio perpotaui modo.

Sed, Simo, ut probe

1308a

Tactus Ballio est!

Quae tibi dixi ut ecfecta reddidi!

1310

Pessumus homo.

1310a

Mulier haec facit:

Cum tuo filio libera accubat.

Omnia ut quidque egisti ordine scio.

Quid ergo dubitas dare mi argentum? Ius petis, fateor. Tene.

At negabas daturum esse te mihi: tamen das.

1315

Onera hunc hominem ac me consequere hac. Egone istum onerem? Onerabis, scio.

Quid ego huic homini faciam? Satin ultro et argentum aufert et me inridet?

Vae uictis! Vorte ergo umerum.

Em! Hoc ego numquam ratus sum

Fore me ut tibi fierem supplex.

1320

Heu heu heu! Desine. Doleo. Ni doleres tu, ego dolerem.

Quid? hoc auferen, Pseudole mi, aps tuo ero? lubentissumo corde atque animo.

Nonne audes, quaesso, aliquam partem mihi gratiam facere hinc de argento?

Non me deices auidum esse hominem? Nam hinc numquam eris nummo diuitior,

Neque te mei tergi misereret, hoc sei non hodie ecfecissem.

1325

Erit ubi te ulciscar, sei uiuo. Quid minitare? Habeo tergum.

Age sane. Igitur redi. Quid redeam? Redi modo: non eris deceptus.

Redeo. Simul mecum i potatum. Egone eam? Fac quod te iubeo:

Si is, aut dimidium aut plus etiam faxo hinc feres. Eo, duc me quo uis.

Quid nunc? Numquid iratus es

1330

Aut mihi aut filio propter has res, Simo?

Nil profecto. I hac. Te sequor. Quin uocas

Spectatores simul? Hercle me isti hau solent

Vocare, neque ergo ego istos;

Verum sei uoltis adplaudere atque adprobare hunc gregem et fabulam in crastinum uos uocabo.