Martialis epigrammata 11, 8

Altre sezioni


Lassa quod hesterni spirant opobalsama drauci,

      Vltima quod curuo quae cadit aura croco;

Poma quod hiberna maturescentia capsa,

      Arbore quod uerna luxuriosus ager;

5

De Palatinis dominae quod Serica prelis,

      Sucina uirginea quod regelata manu;

Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,

      Quod qui Sicanias detinet hortus apes;

Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,

10

      Quod modo diuitibus lapsa corona comis:

Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:

      Hoc fragrant pueri basia mane mei.

Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.

      Iurasti. nimium scire, Sabine, cupis.