Martialis epigrammata 11, 7

Altre sezioni


Iam certe stupido non dices, Paula, marito,

      Ad moechum quotiens longius ire uoles,

"Caesar in Albanum iussit me mane uenire,

      Caesar Circeios". iam stropha talis abit.

5

Penelopae licet esse tibi sub principe Nerua:

      Sed prohibet scabies ingeniumque uetus.

Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam?

      Haerebit dominae uir comes ipse suae,

Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.

10

      Quas igitur fraudes ingeniosa pares?

Diceret hystericam se forsitan altera moecha

      In Sinuessano uelle sedere lacu.

Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,

      Quae uerum mauis dicere, Paula, uiro!