Vnctis falciferi senis diebus,
Regnator quibus inperat fritillus,
Versu ludere non laborioso
Permittis, puto, pilleata Roma.
5
Risisti; licet ergo, non uetamur.
Pallentes procul hinc abite curae;
Quidquid uenerit obuium loquamur
Morosa sine cogitatione.
Misce dimidios, puer, trientes,
10
Quales Pythagoras dabat Neroni,
Misce, Dindyme, sed frequentiores:
Possum nil ego sobrius; bibenti
Succurrent mihi quindecim poetae.
Da nunc basia, sed Catulliana:
15
Quae si tot fuerint quot ille dixit,
Donabo tibi Passerem Catulli.