Martialis epigrammata 10, 94

Altre sezioni


Non mea Massylus seruat pomaria serpens,

      Regius Alcinoi nec mihi seruit ager,

Sed Nomentana securus germinat hortus

      Arbore, nec furem plumbea mala timent.

5

Haec igitur media quae sunt modo nata Subura

      Mittimus autumni cerea poma mei.