Martialis epigrammata 10, 74

Altre sezioni


Iam parce lasso, Roma, gratulatori,

Lasso clienti. quamdiu salutator

Anteambulones et togatulos inter

Centum merebor plumbeos die toto,

5

Cum Scorpus una quindecim graues hora

Feruentis auri uictor auferat saccos?

Non ego meorum praemium libellorum

-Quid enim merentur?- Apulos uelim campos;

Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,

10

Nec quae paludes delicata Pomptinas

Ex arce cliui spectat uua Setini.

Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.