Martialis epigrammata 10, 48

Altre sezioni


Nuntiat octauam Phariae sua turba iuuencae,

      Et pilata redit iamque subitque cohors.

Temperat haec thermas, nimios prior hora uapores

      Halat, et immodico sexta Nerone calet.

5

Stella, Nepos, Cani, Cerialis, Flacce, uenitis?

      Septem sigma capit, sex sumus, adde Lupum.

Exoneraturas uentrem mihi uilica maluas

      Attulit et uarias quas habet hortus opes.

In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum,

10

      Nec dest ructatrix mentha nec herba salax;

Secta coronabunt rutatos oua lacertos

      Et madidum thynni de sale sumen erit.

Gustus in his; una ponetur cenula mensa,

      Haedus inhumani raptus ab ore lupi,

15

Et quae non egeant ferro structoris ofellae

      Et faba fabrorum prototomique rudes;

Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes

      Addetur. saturis mitia poma dabo,

De Nomentana uinum sine faece lagona,

20

      Quae bis Frontino consule trima fuit.

Accedent sine felle ioci nec mane timenda

      Libertas et nil quod tacuisse uelis:

De prasino conuiua meus Venetoque loquatur,

      Nec faciunt quemquam pocula nostra reum.