Martialis epigrammata 10, 47

Altre sezioni


Vitam quae faciant beatiorem,

Iucundissime Martialis, haec sunt:

Res non parta labore sed relicta;

Non ingratus ager, focus perennis;

5

Lis numquam, toga rara, mens quieta;

Vires ingenuae, salubre corpus;

Prudens simplicitas, pares amici;

Conuictus facilis, sine arte mensa;

Nox non ebria sed soluta curis;

10

Non tristis torus et tamen pudicus;

Somnus qui faciat breues tenebras:

Quod sis esse uelis nihilque malis;

Summum nec metuas diem nec optes.