Mense nouo Iani ueterem, Proculeia, maritum
Deseris atque iubes res sibi habere suas.
Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?
Nil mihi respondes? dicam ego, praetor erat:
5
Constatura fuit Megalensis purpura centum
Milibus, ut nimium munera parca dares,
Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.