Martialis epigrammata 10, 39

Altre sezioni


Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,

      Mentiris. nata es, Lesbia, rege Numa?

Sic quoque mentiris. namque, ut tua saecula narrant,

      Ficta Prometheo diceris esse luto.