Martialis epigrammata 10, 20

Altre sezioni


Nec doctum satis et parum seuerum,

Sed non rusticulum tamen libellum

Facundo mea Plinio Thalia

I perfer: breuis est labor peractae

5

Altum uincere tramitem Suburae.

Illic Orphea protinus uidebis

Vdi uertice lubricum theatri

Mirantisque feras auemque regis,

Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;

10

Illic parua tui domus Pedonis

Caelata est aquilae minore pinna

Sed ne tempore non tuo disertam

Pulses ebria ianuam uideto:

Totos dat tetricae dies Mineruae,

15

Dum centum studet auribus uirorum

Hoc quod saecula posterique possint

Arpinis quoque conparare chartis.

Seras tutior ibis ad lucernas:

Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,

20

Cum regnat rosa, cum madent capilli:

Tunc me uel rigidi legant Catones.