Martialis epigrammata 10, 19

Altre sezioni


Nec uocat ad cenam Marius, nec munera mittit,

      Nec spondet, nec uult credere, sed nec habet.

Turba tamen non dest sterilem quae curet amicum.

      Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!