Quae mala sint domini, quae serui commoda, nescis,
Condyle, qui seruum te gemis esse diu.
Dat tibi securos uilis tegeticula somnos,
Peruigil in pluma Gaius ecce iacet.
5
Gaius a prima tremebundus luce salutat
Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
"Quod debes, Gai, redde" inquit Phoebus et illinc
Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
10
Gaius et mallet uerbera mille pati.
Quod nec mane uomis nec cunnum, Condyle, lingis,
Non mauis quam ter Gaius esse tuus?