Martialis epigrammata 9, 86

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Festinata sui gemeret quod fata Seueri

      Silius, Ausonio non semel ore potens,

Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.

      "Ipse meum fleui" dixit Apollo "Linon":

5

Respexitque suam quae stabat proxima fratri

      Calliopen et ait: "tu quoque uulnus habes.

Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:

      Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iouem.

Numina cum uideas duris obnoxia fatis,

10

      Inuidia possis exonerare deos".

1

quod γ

cum β