Martialis epigrammata 9, 76

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,

      Haec pueri facies primaque forma fuit.

Creuerat hic uultus bis denis fortior annis

     Gaudebatque suas pingere barba genas,

5

Et libata semel summos modo purpura cultros

      Sparserat. inuidit de tribus una soror

Et festinatis incidit stamina pensis

      Absentemque patri rettulit urna rogum.

Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,

10

      Haec erit in chartis maior imago meis.

4

pingere γ Cfr. Marbod. carm. I 24, 12 purpureas niueo pingere lacte genas; MIlo Amand. IV 507 pellis ob hoc mihi rubra, genas uerecundia pingit

cingere β Cfr. Auson. epigr. 53, 1 sq. laeta bis octono tibi iam sub consule pubes / cingebat teneras, Glaucia adulte, genas