Martialis epigrammata 9, 56

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:

     Quae puero dones tela, Cupido, para,

Illa quibus iuuenes figis mollesque puellas:

      Sit tamen in tenera leuis et hasta manu.

5

Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;

      Tutus ut inuadat proelia, nudus eat:

Non iaculo, non ense fuit laesusue sagitta,

      Casside dum liber Parthenopaeus erat.

Quisquis ab hoc fuerit fixus morietur amore.

10

      O felix, si quem tam bona fata manent!

Dum puer es, redeas, dum uultu lubricus, et te

      Non Libye faciat, sed tua Roma uirum.

2

dones tela γ

donet stella β (cfr. 55, 2. 8)