Martialis epigrammata 9, 50

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,

      Carmina quod faciam quae breuitate placent.

Confiteor. sed tu bis senis grandia libris

      Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?

5

Nos facimus Bruti puerum, nos Langona uiuum:

      Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.

3

senis T γ

denis β