Martialis epigrammata 9, 45

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones

      Et Getici tuleras sidera pigra poli:

Ecce Promethei rupes et fabula montis

      Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!

5

Videris immensis cum conclamata querelis

      Saxa senis, dices "durior ipse fuit".

Et licet haec addas: "potuit qui talia ferre,

      Humanum merito finxerat ille genus".

3

Promethei γ Cfr. Prop. II 1, 69 idem Caucasia soluet de rupe Promethei

prometheae β Cfr. Prop. I 12, 9 lecta Prometheis diuidit herba iugis; Ou. am. II 16, 40 quaeque Prometheo saxa cruore rubent; Colum. X 59 ista Prometheae genetrix fuit altera cretae; Ual. Fl. VII 356 nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae; Mart. X 39, 4 ficta Prometheo diceris esse luto; XIV 80, 2 clara Prometheo munere ligna sumus