Martialis epigrammata 9, 41

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeua

      Vteris et Veneri seruit amica manus,

Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,

      Quantum uix animo concipis ipse tuo.

5

Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres;

      Mars semel, ut geminos Ilia casta daret.

Omnia perdiderat si masturbatus uterque

     Mandasset manibus gaudia foeda suis.

Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:

10

      "Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est".

7

perdiderat T γ

perdiderant β