Martialis epigrammata 9, 38

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Summa licet uelox, Agathine, pericula ludas,

      Non tamen efficies ut tibi parma cadat.

Nolentem sequitur tenuisque reuersa per auras

      Vel pede uel tergo, crine uel ungue sedet;

5

Lubrica Corycio quamuis sint pulpita nimbo

      Et rapiant celeres uela negata Noti,

Securos pueri neglecta perambulat artus,

      Et nocet artifici uentus et unda nihil.

Vt peccare uelis, cum feceris omnia, falli

10

      Non potes: arte opus est ut tibi parma cadat.