Martialis epigrammata 9, 34

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Iuppiter Idaei risit mendacia busti,

      Dum uidet Augusti Flauia templa poli,

Atque inter mensas largo iam nectare fusus,

      Pocula cum Marti traderet ipse suo,

5

Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,

      Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:

"Gnosia uos" inquit "nobis monumenta dedistis:

      Cernite quam plus sit Caesaris esse patrem".