Martialis epigrammata 9, 22

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare

     Propter quae populus crassaque turba rogat,

Vt Setina meos consumat gleba ligones

      Et sonet innumera compede Tuscus ager;

5

Vt Mauri Libycis centum stent dentibus orbes

      Et crepet in nostris aurea lamna toris,

Nec labris nisi magna meis crystalla terantur

      Et faciant nigras nostra Falerna niues;

Vt canusinatus nostro Surus assere sudet

10

      Et mea sit culto sella cliente frequens;

Aestuet ut nostro madidus conuiua ministro,

      Quem permutatum nec Ganymede uelis;

Vt lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas

      Et Massyla meum uirga gubernet equum.

15

Est nihil ex istis: superos ac sidera testor.

      Ergo quid? ut donem, Pastor, et aedificem.

2

populus β

uulgus γ