Martialis epigrammata 9, 20

Testo base di riferimento: W. M. Lindsay, 1929

Cura dell'edizione digitale: A. Fusi, 2010

Altre sezioni


Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,

      Infantis domini conscia terra fuit,

Felix o, quantis sonuit uagitibus et quas

      Vidit reptantis sustinuitque manus:

5

Hic steterat ueneranda domus quae praestitit orbi

      Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.

Curetes texere Iouem crepitantibus armis,

      Semiuiri poterant qualia ferre Phryges:

At te protexit superum pater et tibi, Caesar,

10

      Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.

1

patet T γ

late β (pro latet?)